Melaenis
Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,
ut eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea.
quamquam invita te carebo, ánimum ego inducam tamen
ut illud quem
ad modum tuam in rem bene conducat consulam.
nam hic crepundia insunt, quibuscum te illa olim ad me detulit,
635
quae mihí dedit, parentes te ut cognoscant facilius.
accipe hanc cistellam, Halisca. ágedum pulta illas fores.
dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.
Alcesimarchvs
Recipe me ad te, Mors, amicum et benevolum.
Selenivm
Mater mea,
639640
periimus miseraé.
Alcesimarchvs
Vtrum hac me feriam an ab laeva latus?
Melaenis
Quid tibi est?
Selenivm
Alcesimarchum non vides? ferrum tenet.
Alcesimarchvs
Ecquid agis? remorare. lumen linque.
Selenivm
Amabo, accurrite,
ne se interemat.
Alcesimarchvs
O Salute méa salus salubrior,
tu nunc, si ego volo seu nolo, sola me ut vivam facis.
645
Melaenis
Haud voluisti istuc severum facere.
Alcesimarchvs
Nil mecum tibi,
mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;
nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.
ubi estis, servi? occludite aedis pessulis, repagulis
ilico: hanc ego tetulero intra limen.—
650
Melaenis
Abiit, abstulit
mulierem. ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat
éadem, si possum tranquillum facere ex irato mihi.
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.