Cleostrata
Fáce, Chaline, certiorem me, quid meus vir me velit.
Chalinvs
Ille edepol videre ardentem te extra portam mortuam.
Cleostrata
Credo ecastor velle.
355
Chalinvs
At pol ego hau credo, sed certo scio.
Lysidamvs
Plus artificum est mihi quam rebar: hariolum hunc habeo domi.
quid si propius attollamus signa eamusque obviam?
sequere. quid vos agitis?
Chalinvs
Adsunt quae imperavisti omnia:
uxor, sortes, situla atque egomet.
Olympio
Te uno adest plus quam ego volo.
Chalinvs
Tibi quidem edepol ita videtur; stimulus ego nunc sum tibi,
360
fodico corculum; adsudascis iam ex metu, mastigia.
Lysidamvs
Tace, Chaline.
Chalinvs
Comprime istum.
Olympio
Immo istunc, qui didicit dare.
Lysidamvs
Adpone hic sitellam, sortis cedo mihi. animum advortite.
atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea,
Casina ut uxor mihi daretur; et nunc etiam censeo.
365
Cleostrata
Tibi daretur illa?
Lysidamvs
Mihi enim—ah, non id volui dicere:
dum mihi volui, huic dixi, atque adeo mihi dum cupio—perperam
iam dudum hercle fabulor.
Cleostrata
Pol tu quidem, atque etiam facis.
Lysidamvs
Huic—immo hercle mihi—vah, tandem redii vix veram in viam.
Cleostrata
Per pol saepe peccas.
370
Lysidamvs
Ita fit, ubi quid tanto opere expetas.
sed te uterque tuo pro iure, ego atque hic, oramus.
Cleostrata
Quid est?
Lysidamvs
Dicam enim, mea mulsa: de istac Casina huic nostro vilico
gratiam facias.
Cleostrata
At pol ego néque facio neque censeo.
Lysidamvs
Tum igitur ego sortis utrimque
iam.
Cleostrata
Quis votat?
Lysidamvs
Optimum atque aequissimum istud esse iure iudico.
375
postremo,
si illuc quod volumus eveniet, gaudebimus;
sin secus, patiemur animis aequis. tene sortem tibi.
vide quid scriptum est.
Olympio
Vnum.
Chalinvs
Iniquom est, quia isti prius quam mihi dedit.
Lysidamvs
Accipe hanc sis.
Chalinvs
Cedo. mane, unum venit in mentem modo:
vide ne quae illic insit alia sortis sub aqua.
380
Lysidamvs
Verbero,
men te censes esse?
Cleostrata
Nulla est. habe quietum animum modo.
Chalinvs
Quod bonum atque fortunatum sit mihi—
Olympio
Magnum malum
tibi quidem edepol credo eveniet; novi pietatem tuam.
sed mane dum: num ista aut populna sors aut abiegnast tua?
Chalinvs
Quid tu id curas?
385
Olympio
Quia enim metuo, né in aqua summa natet.
Lysidamvs
†Auge cave. conicite sortes nunciam ambo huc. eccere.
uxor, aequa.
Olympio
Noli uxori credere.
Lysidamvs
Habe animum bonum.
Olympio
Credo hercle, hodie devotabit sortis si attigerit.
Lysidamvs
Tace.
Olympio
Taceo. deos quaeso—
Chalinvs
Vt quidem tu hodie canem et furcam feras.
Olympio
Mihi ut sortito eveniat—
390
Chalinvs
Vt quidem hercle pedibus pendeas.
Olympio
At tu ut oculos emungare ex capite per nasum tuos.
Chalinvs
Quid times? paratum oportet esse iam laqueum tibi.
Olympio
Periisti.
Lysidamvs
Animum advortite ambo.
Olympio
Taceo.
Lysidamvs
Nunc tu, Cleostrata,
ne a me memores malitiose de hac re factum aut suspices,
tibi permitto: tute sorti.
395
Olympio
Perdis me.
Chalinvs
Lucrum facit.
Cleostrata
Bene facis.
Chalinvs
Deos quaeso—ut tua sors ex sitella effugerit.
Olympio
Ain tu? quia tute es fugitivos, omnes te imitari cupis?
utinam tua quidem, sicut
factum esse Herculeis praedicant
quondam prognatis, in sortiendo sors deliquerit.
Chalinvs
Tu ut liquescas ipse, actutum virgis calefactabere.
400
Lysidamvs
Hoc age sis, Olympio.
Olympio
Si hic litteratus me sinat.
Lysidamvs
Quod bonum atque fortunatum mihi sit.
Olympio
Ita vero, et mihi.
Chalinvs
Non.
Olympio
Immo hercle.
Chalinvs
Immo mihi hercle.
Cleostrata
Hic vincet, tu vives miser.
Lysidamvs
Percide os tu illi † hodie. age, ecquid fit? ne obiexis manum.
Olympio
Compressan palma an porrecta ferio?
405
Lysidamvs
Age ut vis.
Olympio
Em tibi.
Cleostrata
Quid tibi istunc tactio est.
Olympio
Quia Iuppiter iussit meus.
Cleostrata
Feri malam, ut ille, rursum.
Olympio
Perii, pugnis caedor, Iuppiter.
Lysidamvs
Quid tibi tactio hunc fuit?
Chalinvs
Quia iussit haec Iuno mea.
Lysidamvs
Patiundum est, siquidem me vivo mea uxor imperium exhibet.
Cleostrata
Tam huic loqui licere oportet quam isti.
410
Olympio
Cur omen mihi
vituperat?
Lysidamvs
Malo, Chaline, tibi cavendum censeo.
Chalinvs
Temperi, postquam oppugnatum est os.
Lysidamvs
Age, uxor, nunciam
sorti. vos advortite animum. prae metu ubi sim nescio.
perii, cor lienósum, opinor, habeo, iam dudum salit,
de labore pectus tundit.
415
Cleostrata
Teneo sortem.
Lysidamvs
Ecfer foras.
Chalinvs
Iamne
mortuo's
mortuus es?
Olympio
Ostende. mea
haec est.
Chalinvs
Mala crux éast quidem.
Cleostrata
Victus es, Chaline.
Lysidamvs
Cum nos di iuvere, Olympio,
gaudeo.
Olympio
Pietate factum est mea atque maiorum meum.
Lysidamvs
Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.
Cleostrata
Faciam ut iubes.
Lysidamvs
Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?
420
Cleostrata
Scio.
Lysidamvs
Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.
Cleostrata
Licet.—
Lysidamvs
Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.
Olympio
Numquid moror?—
Lysidamvs
Nam praesente hoc plura verba
fieri non desidero.—
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.