Olympio
Vna edepol opera in furnum calidum condito
atque ibi torreto me pro pane rubido,
310
era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
Lysidamvs
Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
Olympio
Quid tu me tua, era, libertate territas?
qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
vobis invitis atque amborum ingratiis
315
una libella liber possum fieri.
Lysidamvs
Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?
Olympio
Cum eadem qua tu semper.
Lysidamvs
Cum uxoré mea?
Olympio
Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
dies átque noctes cum cane aetatem exigis.
320
Lysidamvs
Quid agit, quid loquitur tecum?
Olympio
Orat, obsecrat,
ne Casinam uxorem ducam.
Lysidamvs
Quid tu postea?
Olympio
Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
si is mecum oraret.
Lysidamvs
Di te servassint mihi.
Olympio
Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
325
Lysidamvs
Ego edepol illam mediam diruptam velim.
Olympio
Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
inimici familiares.
330
Lysidamvs
Quid id refert tua?
unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
tu istos minutos cave deos flocci feceris.
Olympio
Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,
repente ut emoriantur humani Ioves.
responde: si tu Iuppiter sis mortuos,
335
cum ad deos minoris redierit regnum tuom,
quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?
Lysidamvs
Opinione melius res tibi habeát tua,
si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.
Olympio
Non hercle opinor posse, ita uxor acriter
340
tua instat, ne mihi detur.
Lysidamvs
At ego sic agam:
coniciam sortis in sitellam et sortiar
tibi et Chalino. íta rem natam intellego:
necessum est vorsis gladiis depugnarier.
Olympio
Quid si sors aliter quam voles evenerit?
345
Lysidamvs
Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.
Olympio
Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;
nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen
vidi ego dis fretos saepe multos decipi.
Lysidamvs
St, táce parumper.
350
Olympio
Quid vis?
Lysidamvs
Eccum exit foras
Chalinus intus cum sitella et sortibus.
nunc nos conlatis signis depugnabimus.
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.