Lysidamvs
Omnibus rebus ego amorem credo et nitoribus nitidis antevenire,
nec potis quicquam commemorari quod plus salis plusque leporis hodie
habeat; cocos equidem nimis demiror,
tot qui utuntur condimentis,
eos eo condimento uno
non utier, omnibus quod praestat.
220
nam úbi amor condiméntum inerit, cuivís placituram
escam crédo;
neque sálsum neque suave ésse potest quicquam, úbi amor non admíscetur:
fel quód amarumst, id mél faciet, hominem éx tristi lepidum ét lenem.
hanc égo de me coniécturam domi fácio magis quam ex aúditis;
qui quóm amo Casinam, mágis niteo, mundítiis munditiam ántideo:
225
myropólas omnes sollicito, ubicúmque est lepidum unguéntum, unguor,
ut illí placeam; et placeo, út videor. sed uxór me excruciat, quía vivit.
tristem ástare aspició. blande haec mihi mála res appellánda est.
uxór mea meaque amoénitas, quid tu agis?
Cleostrata
Abi atque abstine manum.
Lysidamvs
Heiá, mea Iuno, nón decet esse té tam tristem tuó Iovi.
230
quo núnc abis?
Cleostrata
Mítte me.
Lysidamvs
Mane.
Cleostrata
Non máneo.
Lysidamvs
At pol ego té sequar.
Cleostrata
Óbsecro, sanun est?
Lysidamvs
Sánus quom téd amo.
Cleostrata
Nólo ames.
Lysidamvs
Nón potes ímpetrare.
Cleostrata
Énecas.
Lysidamvs
Véra dicás velim.
Cleostrata
Crédo ego istúc tibi.
Lysidamvs
Réspice, o mi lepos.
235
Cleostrata
Nempe ita ut tú mihi es.
unde híc, amabo, unguénta olent?
Lysidamvs
Oh périi, manufestó miser
téneor. cessó caput pállio detérgere?
út te bonus Mercúrius perdat, mýropola, quia haec míhi dedisti.
Cleostrata
Ého tu nihili, cána culex, vix téneor quin quae décent te dicam,
sénecta aetate únguentatus pér vias, ignáve, incedis?
240
Lysidamvs
Pól ego amico dédi cuidam operam, dum émit unguenta.
Cleostrata
Vt cito comméntust.
écquid te pudet?
Lysidamvs
Ómnia quae tu vís.
Cleostrata
Vbi in lustrá iacuisti?
Lysidamvs
Égone in lustra?
Cleostrata
Scío plus quam tu me árbitrare.
Lysidamvs
Quíd id est? quid scis?
Cleostrata
Té sene omniúm † senem néminem esse ignáviorem.
únde is, nihili? ubí fuisti? ubí
lustratu's
lustratus es? úbi bibisti?
245
mádes mecastor: víde, palliolum ut rúgat.
Lysidamvs
Di me et te ínfelicent,
si égo in os méum hodie viní guttam índidi.
Cleostrata
Immo age, út lubet,
bíbe, es, disperde rem.
248250
Lysidamvs
Óhe, iam satis, uxór, comprime te, nímium tinnis,
relínque aliquantum orátionis, crás quod mecum lítiges.
séd quid ais? iam domuisti animum, potius ut quod vir velit
fieri, id facias, quam adversere contra?
Cleostrata
Qua de re?
Lysidamvs
Rogas?
super ancilla Casina, ut detur nuptum nostro vilico,
servo frugi atque ubi illi bene sit ligno, aqua calida, cibo,
255
vestimentis, ubique educat pueros quos pariat † potius
quam illi servo nequam des, armigero nili atque improbo,
cui hominí hodie peculi nummus non est plumbeus.
Cleostrata
Mirum ecastor, te senecta aétate officium tuom
non meminisse.
260
Lysidamvs
Quid iam?
Cleostrata
Quia, si facias recte aut commode,
me sinas curare ancillas, quae mea est curatio.
Lysidamvs
Qui, malum, homini scutigerulo dáre lubet?
Cleostrata
Quía enim filio
nos oportet opitulari único.
Lysidamvs
At quamquam unicust,
nihilo magis ille unicust mihi filius quam ego illi pater:
illum mi aequiust quam me illi quae volo concedere.
265
Cleostrata
Tu ecastor tibi, homo, malam rem quaeris.
Lysidamvs
Subolet, sentio.
egone?
Cleostrata
Tu. nam quid friguttis? quid istuc tam cupide cupis?
Lysidamvs
Vt enim frugi servo detur potius quam servo improbo.
Cleostrata
Quid si ego impetro atque exoro a vilico, causa mea
ut eam illi permittat?
270
Lysidamvs
Quid si ego autem ab armigero impetro,
ut eam illi permittat? atque hóc credo impetrassere.
Cleostrata
Convenit. vin tuis Chalinum huc evocem verbis foras?
tú eum orato, ego autem orabo vilicum.
Lysidamvs
Sane volo.
Cleostrata
Iam hic erit. nunc experiemur, nostrum uter sit blandior.—
Lysidamvs
Hercules dique istam perdant, quod nunc liceat dicere.
275
ego discrucior miser amore, illa autem quasi ob industriam
mi advorsatur. subolet hoc iam uxori quod ego machinor:
propter eam rem magis armigero dat operam de industria.
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.