Myrrhina
Sequimíni, comites, in próxumum me huc. heus vós, ecquis haec quae lóquor audit?
163165
ego hic éro, vir si aut quispiám quaeret.
nam úbi domi sóla sum, sópor manus cálvitur.
iussín colum ferrí mihi?
168170
Cleostrata
Myrrhína, salve.
Myrrhina
Salvé mecastor. séd quid tu es tristís, amabo?
Cleostrata
Itá solent omnes quae súnt male nuptae:
172175
domi ét foris aegre quód siet, satis sémper est.
nam ego íbam ad te.
Myrrhina
Et pol ego ístuc ad te.
sed quíd est quod tuo nunc ánimo aegrest?
nam quód tibi est aégre, idem mi ést dividiae.
179180
Cleostrata
Credo écastor, nam vícinam nemínem amo merito mágis quam te
nec † qua in plura sint mihi quae ego velim.
Myrrhina
Amó te, atque istúc expetó scire quíd sit.
183185
Cleostrata
Péssumis mé modis déspicatúr domi.
Myrrhina
Hém, quid est? díc idem (nám pol hau sátis meo
córde accepí querellas tuas) ópsecro.
Cleostrata
Vír me habet péssumis déspicatám modis,
néc mihi iús meum óptinendi optio est.
190
Myrrhina
Míra sunt, véra si praédicas, nám viri
iús suom ad múlieres óptinere haúd queunt.
Cleostrata
Quín mihi ancíllulam ingrátiis póstulat,
quaé mea est, quaé meo edúcta sumptú siet,
vílico suo sé dare,
195
séd ipsus eam amat.
Myrrhina
Obsecro
táce.
Cleostrata
Nam hic nunc licet dícere:
nós sumus.
Myrrhina
Ita est. unde éa tibi est?
nám peculí probam níl habere áddecet
clám virum, ét quae habet, pártum ei haud cómmode est,
200
quín viro aut súbtrahat aut stupro invénerit.
hóc viri cénseo esse ómne, quidquíd tuom est.
Cleostrata
Tu quidem advorsum tuam amicam omnia loqueris.
Myrrhina
Tace sís, stulta, et mi auscúlta. nolí sis tu illi advórsari,
204205
sine amét, sine quod libet íd faciat, quandó tibi nil domi délicuom est.
Cleostrata
Satin sána es? nam tu quidem ádvorsus tuam istaéc rem loquere.
207210
Myrrhina
Insípiens,
sempér tu huic verbo vítato abs tuo víro.
Cleostrata
Cui verbo?
Myrrhina
Ei fóras, mulier.
Cleostrata
St, táce,
Myrrhina
Quid est?
Cleostrata
Ém.
Myrrhina
Quis est, quém vides?
Cleostrata
Vir
eccum ít; intro ábi, adpropera, áge amabó.
Myrrhina
Impetrás, abeo.
Cleostrata
Mox mágis cum otium mi et tibi érit, igitur
214215
tecúm loquar. nunc vale.
Myrrhina
Váleas.—
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.