Philocrates
Hegio, assum. si quid me vis, impera.
Hegio
Hic gnatum meum
tuo patri ait se vendidisse sex minis in Alide.
Philocrates
Quam diu id factum est?
980
Stalagmvs
Hic annus incipit vicensimus.
Philocrates
Falsa memorat.
Stalagmvs
Aut ego aut tu. nam tibi quadrimulum
tuos pater peculiarem parvolo puero dedit.
Philocrates
Quid erat ei nomen? si vera dicis, memoradum mihi.
Stalagmvs
Paegnium vocitatust, post vos indidistis Tyndaro.
Philocrates
Cur ego te non novi?
985
Stalagmvs
Quia mos est oblivisci hominibus
neque novisse cuius nihili sit faciunda gratia.
Philocrates
Dic mihi, isne istíc fuit, quem vendidisti meo patri,
qui mihi peculiaris datus est?
Stalagmvs
Huius filius.
Hegio
Vivitne is homo?
Stalagmvs
Argentum accepi, nil curavi ceterum.
Hegio
Quid tu ais?
990
Philocrates
Quin istic ipsust Tyndarus tuos filius,
ut quidem hic árgumenta loquitur. nam is mecum a puero puer
bene pudiceque educatust usque ad adulescentiam.
Hegio
Et miser sum et fortunatus, si
vos vera dicitis;
eo miser sum quia male illi feci, si gnatust meus.
eheu, quóm ego plus minusve feci quam
me aequom fuit.
995
quod male feci crucior; modo si infectum fieri possiet.
sed eccum incedit huc ornatus haúd ex suis virtutibus.
Captivi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.