Hegio
Age tu illuc procede, bone vir, lepidum mancupium meum.
Stalagmvs
Quid me oportet facere, ubi tu talis vir falsum autumas?
955
fui ego bellus, lepidus: bonus vir numquam, neque frugi bonae,
neque ero umquam, ne
erres: spem ponas me bonae frugi fore.
Hegio
Propemodum ubi loci fortunae tuae sint facile intellegis.
sí eris verax, tua ex re, facies ex mala meliusculam.
recte et vera loquere, sed neque vere neque
tu recte adhuc
960
fecisti umquam.
Stalagmvs
Quod ego fatear, credin pudeat cum autumes?
Hegio
At ego faciam ut pudeat, nam in ruborem te totum dabo.
Stalagmvs
Eia, credo ego imperito plagas minitaris mihi.
tandem ista aufer
ac dic quid fers, ut feras hinc quod petis.
Hegio
Satis
facundu's
facundus es. sed iam fieri dicta compendi volo.
965
Stalagmvs
Vt vis fiat.
Hegio
Bene morigerus fuit puer, nunc non decet.
hoc agamus. iam animum advorte ac mihi quae dicam edissere.
sí eris verax,
ex tuis rebus feceris meliusculas.
Stalagmvs
Nugae istaec sunt. non me censes scire quid dignus siem?
Hegio
At ea subterfugere potis es pauca, si non omnia.
970
Stalagmvs
Pauca effugiam, scio; nam multa evenient, et merito meo,
quia et fugi et tibi surripui filium et eum vendidi.
Hegio
Cui homini?
Stalagmvs
Theodoromedi in Alide Polyplusio,
sex minis.
Hegio
Pro di immortales, is quidem huius est pater
Philocrati.
975
Stalagmvs
Quin melius novi quam tu et vidi saepius.
Hegio
Serva, Iuppiter supreme, et me et meum gnatum mihi.
Philocrates, per tuom te genium óbsecro, exi, te volo.
Captivi. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.