Mnesilochvs
Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,
sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,
malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo
615
ego esse áliis. credibile hóc est?
nequiór nemost neque indígnior quoi
di béne faciant neque quém quisquam
homo aút amet aut ádeat.
inimícos quam amícos aequómst med habére,
malós quam bonós par magís me iuváre.
ómnibus probris, quae ímprobis viris
620
dígna sunt, dígnior núllus est homo;
quí patri réddidi omne aúrum amans,
mihi
quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?
pérdidi mé simulque óperam Chrysali.
Pistoclervs
Consólandus hic mist, íbo ad eum.
625
Mnesíloche, quid fit?
Mnesilochvs
Périi.
Pistoclervs
Di mélius faciant.
Mnesilochvs
Périi.
Pistoclervs
Non táces, insipiens?
Mnesilochvs
Táceam?
Pistoclervs
Sanús satis non es.
Mnesilochvs
Périi.
múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.
criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.
Pistoclervs
Heia, bonum habe ánimum.
630
Mnesilochvs
Vnde habeam? mortuos pluris pretist
quam égo sum.
Pistoclervs
Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,
eum ego meis dictis malis his foribus atque hac
platea abegi;
reppuli, reieci hominem.
Mnesilochvs
Quid mi id prodest?
quom ipse veniet,
quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
Pistoclervs
Si mihi sit, nón pollicear.
635
Mnesilochvs
Scio, dares, novi
tuom.
sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam;
eó quod amas tamen
nunc agitas sat tute tuarum rérum;
sin libér sies
egone ut opem mi ferre posse pútem inopem te?
non potest.
Pistoclervs
Tace modo: deus respiciet nos aliquis.
Mnesilochvs
Nugae.
vale.
Pistoclervs
Mane.
Mnesilochvs
Quid est?
Pistoclervs
Tuam cópiam eccam Chrysalum video.
tace.
Bacchides. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.