Sosia
Ámphitruo, assum. sí quid opus est, impera, imperium éxequar.
Ivppiter
Sosia, optume advenis.
Sosia
Iam pax est inter vos duos?
nam quia vos tranquillos video, gaudeo et volup est mihi.
atque ita servom par videtur frugi sese instituere:
proinde eri ut sint, ipse item sit; voltum e voltu comparet:
960
tristis sit, si eri sint tristes; hilarus sit, si gaudeant.
sed age responde: iam vos rediistis in concordiam?
Ivppiter
Derides, qui scis haec dudum me dixisse per iocum.
Sosia
An id ioco dixisti? équidem serio ac vero ratus.
Ivppiter
Habui expurigationem; facta pax est.
965
Sosia
Optume est.
Ivppiter
Ego rem divinam intus faciam, vota quae sunt.
Sosia
Censeo.
Ivppiter
Tu gubernatorem a navi huc evoca verbis meis
Blepharonem, qui re divina facta mecum prandeat.
Sosia
Iam hic ero, cum illic censebis esse me.—
Ivppiter
Actutum huc redi.
Alcvmena
Numquid vis, quin abeam iam intro, ut apparentur quibus opust?
970
Ivppiter
I sane, et quantum potest parata fac sint omnia.
Alcvmena
Quin venis quando vis intro? faxo haud quicquam sit morae.—
Ivppiter
Recte loquere et proinde diligentem ut uxorem decet.
iam hisce ambo, et servos et era, frustra sunt duo,
qui me Amphitruonem rentur esse: errant probe.
975
nunc tu divine húc fac adsis Sosia
(audis quae dico, tam etsi praesens non ades),
fac Amphitruonem ádvenientem ab aedibus
ut abigas; quovis pacto fac commentus sis.
volo déludi illunc, dum cum hac usuraria
980
uxore nunc mihi morigero. haec curata sint
fac sis, proinde adeo ut velle med intellegis,
atque ut ministres mihi, mihi cum sacruficem.
Amphitruo. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.