ΑΛΕΞΙΑΣ ΙA.
ALEXIADIS LIBER XI.
3
4
5 manere non possent, etsi imperatoris cum Isangele adventum opperiri constituerant, ut coniuncti cum eo Nicaeam pergerent, diviso agmine illi per Bithynos Nicomediamque se contulerunt Nicaeam, alii Ciboti freto traiecto ad eundem locum convenerunt. atque ita Nicaeae appropinquarunt turresque urbis moeniumque inter eas loricas inter se partiti, quo acrior singulorum aemulatione oppugnatio esset, ordine quodam muros quatere statuerunt; quod vero moenium Isangeli sorte evenerat, id vacuum reliquerunt adventum eius opperientes. eodem tempore imperator Pelecanum petiit cogitans, ut modo dixi, de capienda Nicaea. sed qui Nicaeam obtinebant barbari, cum saepe per nuntios cunctantis sultani auxilium implorassent, oppugnatione multis diebus a solis ortu ad occasum usque continuata magna omnium rerum inopia coacti quid faciendum esset deliberaverunt; tandem melius censuerunt ad imperatorem accedere quani a Gallis capi. quare Butumiten adeunt, cuius litteris tot tantaque imperatoris praemia ostentantibus saepe ad
6
7
8 9 deditionem provocati erant. is imperatoris benevolentiam planius affirmans ostendensque scripta eius promissa, si urbem tradidissent, benigne a Turcis excipitur, qui iam desperantes se tot copiis amplius resistere posse urbem imperatori sponte tradere malebant atque opes honoresque accipere quam hcstium gladio interire. necdum illic tertium diem Butumites exegerat, cum adveniens quoque Isangeles paratis ante machinis murum trmptare coepit. divulgata interim adventantis sullani fama animati Turcae statim Butumiten eiecerunt. sultanus vero partem exercitus, quae Isangelis iter exploraret, praemisit mandans, si qui Galli occurrerent, ne pugnam detrectarent. eos igitur Isangelis milites procul conspicati proelium conseruere. iam vero reliqui comites et ipse Boemundus nuntiato barbarorum impetu, cum ex cuiusque comitis militia ducentos milites elegissent, numerosissimum ita exercitum Isangeli auxilio mittunt; fuganturque barbari Gallis ad vesperam usque insequeutibus. nec tamen sultanus animo frangitur, verum primo mane armatus 10
11
12 13 maximo impetu planitiem Nicaeae suburbanam occupat. cognito sultanum ipsum adesse Galli bene armati leonum instar adversus Turcas involant collidunturque acies gravi et atroci proelio, quod pari utrimque fortuna toto fere die constitit. sub solis tamen occasum fugantur Turcae nocte proelium dirimente; multique ex utrisque cadunt [nec pauciores trucidantur], plerique vulnerantur. sic splendidae victoriae compotes Galli in castra revertuntur multorum capita hastis infixa velut signa ferentes, ut rem procul conspicientes barbari primaeque congressionis clade perturbati certaminis pertinaciam remitterent. talia igitur Latini et gesserunt et excogitarunt. at sultanus innumerabilem eorum multitudinem conspicatus invictamque audaciam in congressu expertus Nicaeam defendentibus Turcis hunc nuntium misit: "Agite dehinc utut vobis optimum videtur.” detur." erat enim iam diu ei cognitum, imperatori eos urbem quam a Gallis capi malle. ceterum Isangeles instans sus-
πάλαι, ὁπηνίκα M 14
15
16 17 cepto operi turrem ligneam rotundae formae extruxit eamque corio undique tectam ac circa medium viminibus adstrictam omnique ex parte communitam admovit turri, quae Gouates vccabatur id ea turris nomen olim obtinuerat, cum Manuel ille Isaaci Comneni imperatoris et Ioannis fratris eius, paterni avi mei, pater ab imperatore Basilio universae orientali militiae praefectus esset, eo quidem consilio, ut vel pugnando vel pacificis foederibus inimicitias, quae illi cum Sclero intercedebant, componeret. at Sclerus, vir bellicosissirous, cum sanguine semper gauderet pugnamque paci praeferret, gravia proelia cotidie commisit, ita ut non solum pacem nollet. sed machinis etiam fortibus admotis Nicaeam capere studeret. muro autem perrupto cum turris pars inferior percelleretur, accidit, ut subsideret turris ac velut in genua procumbere videretur; unde nomen illud accepit. haec igitur est historia Gonatae turris. Isangeles vero. ubi ligneam turrem, quam machinarum peritiores testudinem vocant. scite plane extruxit, in eam armatos viros admisit, qui contra muros rue- 18
20 rent et praeterea alios, qui turris fundameuta instrumentis ferreis concuterent; ut illi cum propugnatoribus certarent, hi tranquilli nec observati turrem perfoderent. qui etiam trabes pro lapidibus effossis immiserunt; cumque tantum profecissent, ut interiorem muri superficiem tangerent lucemque inde penetrantem viderent, igne iniecto lignea subsidia incenderunt; quibus combustis evenit, ut magis etiam Gonates inclinaretur ideoque nomen non perderet. reliquam muri partem arietibus testudinibusque circumdederunt fossaque extra moenia sic terra summa vi ruente oppleta, ut in unam superficiem cum campis utrimque adiacentibus coniungeretur, pro viribus oppugnationi operam dabant.
21
22
23 24 iam ante dixi, circa Pelecanum prope Mesampela morabatur, ubi Georgio magno martyri templum olim aedificatum erat. voluit scilicet imperator una cum Latinis contra impios Turcas proficisci; verum deliljerata re, cum et innumerabilem castrorum Francicorum multitudinem, cui Komanae copiao ne comparari quidem possent, et Latinorum in mutandis consiliis levitatem iamdudum nosset, ab incepto tlestitit. nec ob id solum ita fecit, sed quod instabiles etiam et infidos eorum animos iam praevidit, qui Euripi modo in contraria saepe se vertebant ductique avaritia uno obolo oblato ad uxores liberosque vendendos parati erant. his igitur causis imperator consilium tum temporis omisit; ipseque Gallorum exercitibus adesse noluit, sed nihilo fere minus iis opis ferre, quara si adesset. itaque cum et firmitatem Nicaeae murorum nosset frustraque Latinos Nicaeae moenia quatere intellegeret et per adiunctum lacum facile sufficientes Sultanum copias omniaque ad victum necessaria in urbem importare sciret, hoc lacu potiri studuit. ad id naviculas parari iubet, quales aqua illa ferre posset, easque a parte quae Cium spectat curribus deportatas in lacum egit impositis 25
26
27
28 militibus, quibus Manuelem Butumiten praefecit, utque maiores numero viderentur, signa iis plura tribuit, quam opus erat, ac praeterea bucinas tympanaque. haec de lacu ab Augusto provisa. Taticium dein et Tzitam cum strenuis peltastis numero duorum fere millium a continente accitos misit adversus Nicaeam imperans, ut facto exscensu ad divi Georgii castellum sagittas, quas plurimas habebant, mulis imponerent proculque a moenibus desilientes ex equis lento gradu adversus Gonaten turrem irent ibique castra ponerent: tum communicato cum Gallis consilio cum iis muros succederent. quod ubi Taticius cum copiis suis perfecit, edoctis de imperatoris consilio Latinis ferro omnes armati cum magno claraore ac vociferatione in muros irruunt. itaque Taticianis crebras tum mittentibus sagittas, Gallis alibi muros perforantibus, alibi lapidum ictus catapultis multiplicantibus, barbari, cum a lacu regiis vexillis bucinisque terrerentur a
29
30
31 Butumite, qui simul nuntios ad eos misit, ut regiarum promissionum eos commonefaceret, ita perturbati sunt, ut ne eminere quidem de Nicaeae propugnaculis auderent desperantesque sultani auxilium urbem imperatori tradere eaque de re cum Butumite agere melius ducerent, hic quae consentanea erant dicens litteras aurea bulla insignes ab imperatore ante sibi traditas ostendit; quibus auditis, quod non modo impunitatem, verum etiara amplas pecuniarum honorumque largitiones et sorori et uxori sultani, quam Tzachae filiam dicebant, omnibusque Nicaeae barbaris pollicebatur, illi imperatoris promissionibus erecti urbis ingressum Butumiti permittunt, qui Taticio id confestim his litteris indicat: “iam praedam in manibus habemus: vobis nunc murorum aggressio paranda est. fac ut etiam Galli hoc faciaut neve quid aliud iis committas nisi ut urbem ubique aggrediantur et moenia circumdantes expugnationem oriente sole experiantur.” suberat hic dolus, ut Galli urbem a Butumite bello captam putarent proditionisque actio, quam imperator meditatus erat, in occulto esset. decreverat 32
33 34
35 enim imperator, ut quae instituerentur a Butumite Galos celarentur. itaque cum postridie magnoclamoreutrimquesublatoGalli aterramuros acerrime temptarent, ecce Butumites subito in propugnaculis apparuit sceptraque et signa Romana in muris ubique figens bucinarum tubarumque concentu imperatorera acclamavit: sicqueuniversusRomanorum exercitus Nicaeam intravit. sed Butumites cognita ingenti Gallorum multitudine, quia propter levitatem impetusque vehementiam eos suspectos habuit, cavebat, ne ingressi arcem occuparent; cura vero Turcarum satrapas, quiNicaeae erant, tot copiis instructos animadverteret, ut, modo vellent, facile Romanos, qui parvo numero erant, vincire mactareque possent, sumpsit sibi claves portae, quae aliis ob Gallorum metura occlusis una tunc patebat. cuius igitur portae claves cum haberet, satraparum numerum arte minuere adortus est, ut facile eos superare, ne quid niali contra se meditarentur, posset. quibus arcessitis auctor fuit, ut imperatorem adireut pecuniasque multas acciperent et honores summos praemiaque annua impetrareut. id persuasit Turcis 36
37
38 39 portisque noctu apertis per lacum subinde simul paucos emisit ad Rodomerum et Monastram mixobarbarum, qui morabantur circa oppidulum a divo Georgio nominatum; quibus mandarat. ut statim eos navibus egressos ad imperatorem mitterent ac ne paululum quidem temporis retinerent, ne couiuncti insequentibus Turcis scaevi quid in ipsos temptarent. fuit haec plane prophetia quaedam atque inrefragabile magnae viri exercitationis testimonium. quoad enim qui advenerant confestim ad imperatorem mittebantur, in tuto erant nec periculum iis imminebat; at languescente diligentia a barbaris, quos retinebant, pericula iis struebantur. qui nuraerosiores facti deliberarunt, noctu eos trucidarent an captos ad sultanum ducerent. hoc cum omnibus melius videretur, noctu in Romanos insurgunt vinctosque, ut inter sese convenerant, abducentes decedunt perveniuntque ita in verticem Azalae (qui locus a Nicaeae muris . . . . . . stadiis remotus est), ubi ex equis deailientes hos recreaverunt. sed M
40
41 42 Monastras et Rodomerus Turcarum linguae periti, cum ille mixo- barbarus esset, hic diu olim inter eos captus fuisset multumque tem- poris cum eis commoratus esset, blandis sermonibus saepe eos temp- tantes "Cur" inquiunt "letale nobis poculum sine ulla vel minima utilitate vestra miscetis? vos vero omnibus illis magnis imperatoris muneribus annuisque pecuniis ipsos spoliatis, quibus ceteri, qui iam ad imperatorem praecesserunt, fruuntur. ne ita vobis faciatis neu, cum penes vos sit, sine periculo vivere florentesque divitiis domum redire praediorumque fortasse dominos fieri, proicite vos in periculum non dubium. etenim iu Romanorum insidias incidentes" digitis autem monstrabant rivos et palustres locos "peribiiis vestramque vitam vanae spei inhiantes perdetis; neque enim plurimi solum Galli bar- barique yobis insidiantur, sed innumera quoque Romanorum copia. quare, si nobis creditis, flexis habenis una ad imperatorem tenda- 43
44
45
48 49
50
51 obiurgatus vero et a suis, qui adstabant, et ab imperatoris cognatis quasi fastidiens fixis in tabernaculum oculis, in quo imperator sedebat (tam magnum vero erat, quantum nemo umquam viderat), “Si pecunia” inquit “id mihi refertum dederis aliaque omnia, quae singulis dedisti, et ego ius iurandum praestabo”. non tulit pro suo in imperatorem studio exaggeratam Tancredi orationem et cum contemptu se ab eo avertit. at is audacissimus in illum irruit; quo imperator animadverso propere exsurgens intercessit. etiam Boëmundus ab impetu eum retinens "Non decet" inquit “in cognatos impudenter invehi”. tandem Tancredus pudore suae in Palaeologum violentiae, Boëmundi etiam aliorumque consiliis victus et ipse iuramentum praestitit. deinde imperator ab omnibus salutatus magnum tunc primicerium Taticium copiis instructum ire cum iis iussit, partim ut auxilio iis esset periculaque averteret, partim ut, quas urbes deo iuvante cepissent, imperio vindicaret. postridie iterum transfretantes viam, quae Antiochiam ducit, Galli omnes capessivere. sed imperator reputans non omnes
52
53
54 una cum comitibus, ut deberent, abiisse mandat Butumitae, ut, quotquot Galli discedente exercitu remansissent, ut Nicaeae praesidio essent, conduceret. at Taticius cum proprio exercitu comitesque universi cum innumerabilibus Gallicis copiis ubi biduo Leucas attigerunt, Boëmundo, quemadmodum poposcerat, praeeundi partes tribuerunt: ceteri eum sequentes acie instructa lente progrediebantur. hunc vero, cum celerius pergeret, Turcae in Dorylaei campis speculati ratique universum Latinorum exercitum adesse paucitate contempta statim proelium ineunt. ibi iactator ille Latinus, qui imperatoris soliuni insidere ausus erat, eius consilii oblitus in prima Boëmundi acie stetit et levitate abreptus ceteros praecurrit. at quadraginta suorum trucidantur; ipse graviter vnlneratus dato tergo in mediam aciem properat vel tacente voce re ipsa imperatoris consiliorum prudeutiam praedicans. at fortiter Turcis pugnantibus misit Boëmundus ad Gallicas copias arcessendas; quae celerrime ad- 55
56 57
63
64
C 65 his igitur ita constitutis advenit nuntius, appropinquare cum maxime a Chorosan ductu et auspiciis Curpaganis ingentem Agarenorum exercitum. quo cognito Boëmundus, cum Antiochiam, ut iuratus imperatori promiserat, Taticio dedi nollet, verum ipse eius principatum atfectaret, pravum excogitavit consilium, quo quamvis invitum illum ab urbe cedere cogeret. itaque Λὰ Taticium accedens “Arcanum” inquit “aliquid tibi detegam saluti tuae consulens. etenim ad comitura aurer, rumor pervenit eorumque animos perturbavit, barbaros a Chorosane proficiscentes impulsu imperatoris in nos ruere. id comites pro certo habent tuamque mortem meditantur. quod me attinet, officio meo satisfeci, cum imminens periculum nuntiarim. nunc tuum est, et tuae et tui exercitus saluti providere.” tum Taticius magna etiam penuria animadversa bubulum caput tribus aureis stateribus venibat), cum de Antiochiae expugnatione desperaret, movit inde Romanaque classe ad Sudi portum conscensa Cyprum tetendit. post huius discessum celans
66
67
68 Boëmundus etiam nunc verba Armenii bonaque spe ductus, ut Antiochiae possessionem sibi pararet, ad comites haec verba facit: “Videtis, quantum hic temporis sine ullo laborum fructu contriverimus, nosque fame iam perituros esse, nisi quid melius de salute nostra excogitemus.” quaerentibus tunc illis, quidnam esset “Non omnes” inquit “victorias deus ferro ducibus nec pugna semper talia parantur; sed quae bellum non dedit, ea sermo saepe praebuit; blandoque amicitiae ambitu maiora saepe tropaea statuuntur. itaque ne tempus opportunum frustra conteramus, sed, priusquam Curpagan huc venerit, prudens aliquid et strenuum nostrae salutis causa experiamur et, quos quisque barbaros in urbe oppositos habet, studiose nobis conciliemus; quin etiam qui primus id perfecerit, ei, si placet, praemium decernamus urbis huius custodiam, quoad, qui eam a nobis accipiat, imperator miserit. sed fortasse ne sic quidem quicquam utile assequi poterimus.”
69
B 70
71 vafer Boëmundus regnandi cupidus non tam Latinis neque in commune quam suo honori consulit; nec sic meditando dicendo decipiendo a fine aberravit, ut deinceps demonstrabo. omnes igitur comites his annuentes operi incumbebant. ac prima luce statim Boëmundus ad turrem adit Armenioque ex composito portam aperiente dicto citius cum suis irrumpit et de pinnis turris in obsessorum obsidentiumque conspectum eminens pugnae signum tuba dari iussit. tum vero admirandum spectaculum factum est. territi enim Turcae per adversam portam fugerunt paucique dumtaxat iique fortes ad arcis praesidium remanserunt: Galli contra Boëmundi exemplo foris scalis muros ascendunt subitoque Antiochensem civitatem capiunt. tum Tancredus idoneo ccpiarum numero assumpto premit vestigia fugientium, quorum multi cadunt, multi vulnerantur. Curpagan autem cum innumeris barbarorum millibus Antiochiae auxiliaturus, ubi captam eam reperit, castris locatis munitisque fossa sarcinas depo- 72 73
74
75 76 suit urbemque obsidere constituit. at nondum incepto opere erumpentes Galli eum aggrediuntur atrocique inter utrosque proelio facto Turcae victores evadunt, Latini coguntur in urbem, ita ut utraque parte et ab iis qui arci praesidio erant (eam enim barbari etiamtum obtinebant) et a foris obsidentibus Turcis urguerentur. sed vafer Boëmundus, cum Antiochiae principatum sibi asserere vellet, rursus consilium comitibus dare simulans “Non expedit” inquit “uno tempore in duplicem et internum et externum hostem pugnare; sed pro hostium copia, qui ab utraque parte nos invadunt, in duas divisos partes inaequales proelium nos conserere oportet. equidem in eos, qui arcem custodiunt, vultis, certabo: vobis erit curae, strenue contra externos dimicare”. consentiunt omnes Boëmundi confestim re suscepta, quo arcem ab urbe separaret, murum illi ex transverso oppositum, ut esset munitissimum diuturni belli praesidium, extruxit. cuius muri ipse vigilantissimus custos extitit et quavis occasione oblata contra eos qui arcem tenebant fortissime pugnabant, nec minus
82
83 84 marique praesidia disponere constituit, quibus barbarorum incursiones repelleret eosque lacesseret. tum cum reliquo exercitu Antiochiam versus proficisci et contra barbaros in via quoad iam fieri posset dimicare voluit. quamobrem arcessito Ioanni Ducae, uxoris suae fratri, tradit et collectas e diversis regionibus copias et classem ad littorales urbes oppugnandas validam; praeterea etiam Tzachae filiam, cum aliis nuper Nicaeae captam, uti Nicaeae expugnationem ubique divulgaret, ac, nisi crederent, Turcarum satrapis barbarisque in maris littore degentibus eam monstraret. ea enim conspecta speravit Turcas de Nicaeae deditione sibi persuasuros et desperantes, quas obtiuebant urbes, sine pugna tradituros esse. ita bene omnino instructum Ioannem dimittit: qui quas de Tzacha victorias reportarit utque eum illinc expulerit, iam hoc loco memorabo atque is quidem dux, avunculus meus, imperatore salutato e magna urbe profectus cum Abydum traiecisset, Caspaci, qui vocabatur, classis praefecturam ac totam expeditionis maritimae curam mandavit eique, si strenue pugnasset, ubi capta
85
86
87 foret Smyrna, eius civitatis et finitimarum omnium regionum principatum promisit. itaque dimisit eum, classis, ut dixi, imperio ornatum: ipse terrestribus copiis praefuit mox autem, qui Smymam tenebant, cum et Ioannem Ducam a terra appropinquantem nec procul a muris castra munientem et Caspacem a mari portui cum classe applicantem vidissent, vulgata iam captae Nicaeae fama nequaquam his obsistere voluere, sed de pacis condicionibus agere cupiverunt. cumque promitterent, si Ioannes Ducas securam iis domum reditionem iure iurando confirmasset, Smyrnam se sine cruore ac pugna dedituros esse, Ducas Tzachae condiciones non aspernatus quidquid petierat pollicitus est. quibus sine bello expulsis omnem Smyrnae custodiam Caspaci commisit. forte autem accidit hoc. redeunti a Ioanne Duca Caspaci occurrit Smyrnaeus quidam querens sibi a Saraceno quingentos aoreos stateres per vim ablatos esse; quo Caspax
88 89
90
91 audito utrumque duci causam dicturum iubet. comprehensus tum Syrus trahique so ad supplicium ratus ac salutem suam desperans strictum per Caspacis viscera gladium adegit et conversus etiam eiusdem fratrem in femore percussit. hinc multa perturbatione orta Saracenoque elapso classiarii omnes cum ipsis remigibus urbem sine ordiue intraverunt cunctosque crudelissime trucidabant; licebatque tunc lugubre spectaculum videre, cum ad decem millia hominum uno impetu obtruncarentur. Ducas, ubi Caspacis iacturam sat luxit, denuo ad arceni custodiendam totus attendit lustratisque ob id muris ac civium sententia per peritos homines explorata, quoniam viro forti opus erat, Hyaleam, quem omnium optimum sciebat, Smyrnae ducem declaravit; vir enim erat bello fortissimus. ipse navalibus copiis omnibus ad Smyrnam tuendam. relictis in Tangripermen et Maracen satrapas, qui Ephesios continebant, cum ceteris pergit. quem conspicati barbari in se proficiscentem acie statim instructa pugnam ei in planitie arci subiecta offerunt. ac nihil Ducas cunctatus agmine
92
93 διά τε M
94 peritissime structo in eos movet; inde exortum proelium maximam diei partem absumpsit, donec post dubiam fortunam tandem Turcae pede relato acriter fugantur. trucidantur tunc multi capiunturque non gregarii solum milites, sed plerique etiam satrapae, ita ut ad duo millia captivorum numerus adscenderet; de quibus cousultus imperator spargi eos per insulas iubet. residui Turcae per Maeandrum amnem Polybotum profecti secure illic morabantur nulla Ducae ratione habita. verum haec eos fiducia fefellit. is enim relicto Petzea Ephesi duce omnique exercitu assumpto statim nou tumultarie sed ordine, ut peritissimum ducem in hostes movere decebat, obsequens ille imperatoris monitis eos persequebatur. Turcae cum per Maeandrum adiacentesque urbes, ut diximus, Polybotum petiissent, Ioannes eos eadem via insequi noluit, sed breviore profectus Sardes et Philadelphiam in transcursu occupavit earumque custodiam Michaeli Cecau- 95
96 97
98 meno credidit. inde Laodiceam progressum statim cives omnes adierunt; quos quidem, ut qui sponte venissent, humaniter accepit ac securus suo ipsos iuri arbitrioque nullo imposito praefecto permisit. hinc per Choma Lampen nanctus, cum Camytzen Eustathium ei ducem praefecisset, in Polyboto ingenti Turcarum numero occurrit; quos in ipsis deponendis sarcinis occupatos acri impetu fundit caeditque plurimos et pro tanta multitudine ingentem praedam facit.
99
100 rator eo magis ad auxilium maturandum accendebatur, quamquam omnes quidem a tali eum impetu revocabant. sed cum ubique fama percrebruisset, adventare immensam copiam banbarorum, quos Chorosanis sultanus de imperatoris pro Gallis expeditione certior factus partim ex Chorosane partim ex ulterioribus regionibus arcessitos et duce Ismaele filio armatos adversus Romanorum copias, priusquam Antiochiam pervenissent, festinare iusserat, imperatoris impetum liberandi Gallos delendique Turcas contra illos furentes cum Curpagane duce et nuntius quem Francorum legati attulerant et appropinquantis Ismaelis fama cohibuerunt. iam de. futuro veri similia expendens intellexit urbem a Gallis nuper captam servari non posse, praesertim cum nondura firmata ea oppugnataque statim extrinsecus ab Agarenis desperantes Galli muris relictis hosti cedere atque in fuga salutem suam quaerere cogitarent. Gallorum enim natio nec leges aliorum nec consilia sequitur neque ipsa ulla in bello utitur disci- 101
102
103 104 plina et scientia, sed instante bello et proelio ira ferventes et milites et ipsi quoque duces indomiti sunt, ita ut in medias impetu non ferendo hostium phalaugas insiliant, si quidem ei qui obstant paulisper cedunt; sed si arte militari hostes iis insidias posuerint eosque subdole circumierint, in contrarium omnis eorum impetus vertitur. nam ut brevi praecidam, in primo impetu sane Galli sustinendi non sunt, post autem ob armorum onus et vecordem praecipitemque furorem facile domari possunt. itaque imperator, cum neque sufficientes in tantam multitudinem copias haberet neque Gallorum sententias mutare aut meliora suadendo ad ipsorum eos utilitatem adigere posset, haud ulterius proficiscendum duxit, ne in Antiochiae auxilium progressus ipsi Constantinopoli exitium pararet. timens autem, ne adventantibus innumeris Turcarum copiis partium Philomilii incolae barbarorum gladio interirent, Agarenorum expeditionem instare tota regione nuntiandum decrevit. simul edixit ut, priusquam illi appropinquarent, utriusque sexus homines ad ipsum 105
106
B
107 recederent nec corpora solum, sed opes etiam, quotquot ferre possent, exitio eriperent. nec cunctabantur statim omnes et viri etmulieres imperatorem sequi. *** hac igitur ratione captivos tractare iussit. partem vero exercitus selegit eamque rursus in plures particulas divisam misit contra Agarenos, ut si quos Turcarum in excursione offenderent, audacter eos invaderent fortiterque pugnando viam iis adimerent imperatoris persequendi : ipse cum reliquo exercitu et cum Christianis profugis captivisque barbaris in regiam urbem rediit. iam vero Ismael archisatrapa, ubi imperatorem Constantinopoli profectum magnam caedem fecisse, multas in transcursu diripuisse urbes insignique rerum captivorumque praeda facta in regiam urbem rediisse cognovit, cum nihil ipsi relictum esset, de praeda capienda desperavit. itaque, cum hic nihil facere posset, alio se vertens Paipertum oppugnare constituit, quod paulo ante ab inclito illo Gabra Theodoro occupatum erat, ibique ad praeterfluentem fluvium castra posuit. id Gabras intuens nocte in eum invadere mo- 108
109
110 liebatur; quod vero consilium quomodo evenerit simulque unde ortus Gabras qualisque fuerit, exponere in aptiorem locum differam: nunc propositum persequamur. ac Latini quidem fame et continua οbsidione graviter pressi Petrum illum adeunt, qui, ut supra narravi, ad Helenopolin victus fuerat, episcopum ipsorum, eumque uti sibi consilium det rogant. at ille “Fidem” inquit “fefellistis cum, quoad Hierosolyma attigissetis, castos ac puros vos mausuros promiseritis. hinc deus nunc non, ut antea, vos adiuvat; quare conversos ad dominum deflendis peccatis in sacco et cinere lacrimisque uberibus ac noctibus pervigilandis paenitentiam agere vos oportet. sic et ego intendam, ut deum vobis reddam propitium.” pontificis monitis. interiectisque aliquot diebus pontifex divino oraculo afflatus primores comitum convocat iisque mandat, ut a dextra altaris fodiant ibique sanctam lanceam reperiant. mox vero, quod iussum erat, facientes, cum fodiendo lanceam non reperissent maestique infelicem exitum renuntiassent, iutentius ille deum precatus eos 111
112
113
114 115 scrutationem diligentius instituere iubet. parent denuo repertamque lanceam celeriter cum gaudio quidem, sed et cum horrore ad Petrum deferunt. deinde Isangeli omnium castissimo sanctam νenerandamque lanceam in proeliis gestandam committunt. postero die eruptione in Turcas per portam non observatam parata Flantras qui vocabatur a ceteris ducibus id unum petiit, ut sibi in Turcas cum tribus modo sociis invehi liceret. quo impetrato cum structae utrimque acies starent ac milites se ad congrediendum accingerent, ipse equo desiliens, dum ter humi procumbit, deum invocat opem eius implorans; tum omnibus illud “deus nobiscum” clamantibus missis habenis in ipsum Curpaganem in tumulo stantem invehitur. ibi, quotquot Turcae ipsis occurrunt, hastarum ictibus perfossos sternunt; unde perterriti ceteri dei numine manifesto Christianis auxiliante, antequam proelium inirent, in fugam vertuntur. ac plerique barbarorum in fuga trepidantes fluvii vorticibus capti demersique sunt, ita ut coacervata
116
117
123
124 125 gnandum pergunt. est enim talis semper barbarorum consuetudo. vernm Balduinus, quem supra dixi, capta a Francis oppida omnia circumiens haud paucis peditibus equitibusque collectis insignem exercitum congregavit, quocum egressus Babylonios graviter fudit. sed imperator audita Latinorum ad Ramel clade comitum captivitatem miseratus, quos et aetatis flore roboreque corporis et generis claritate priscis illis heroibus similes norat, non tulit eos captos in peregrina terra versari, sed Bardalen quendam ad redimendos eos multa cum pecunia misit Babylonem datis ad Amerimnen de comitibus litteris. quibus lectis ille lubentissime comites sine pretio dimisit excepto Gotofredo, quem iam ante Balduinus frater mercede redemerat. tum perhonorifice imperator comites Constantinopoli excepit eosque, cum sat vires refecissent, multa pecunia donatos laetos domum abire passus est. sed Gotofredus rex Hierosolymorum rursus constitutus Balduinum fratrem Edessam misit;
126
127
128 eodemque temporc Isangeli imperator mandavit, ut Laodiceam traderet Andronico Tzintzilucae, Eumathii autem Cypri tum ducis militibus castra Maracei et Balanei: ipse pergeret et reliquas arces pro viribus occupare conaretur. id etiam fecit litteris imperatoris oboediens. nam postquam iis, quos supra nominavi, arces reddidit, Antarado admovens eam urbem sine certamine subegit. quo audito Atapacas Damascenus multis copiis adversus Isangelen processit qui nequaquam se tantae multitudini parem sentiens consilium iniit non tam forte quam prudens. nam indigenas confidenter conveniens "Ego" inquit "in hac ampla arce alicubi latebo: vos Atapaca adventante veram rem neutiquam fatebimini, sed fugisse me territum affirmabitis." quocirca, cum adveniens Atapacas, ubi esset Isangeles, quaesivisset eumque trepide fugisse crederet, fessus via prope muros sibi tentorium fixit ; omnemque ei benevolentiam incolis ostendentibus Turcae in securitate confirmantur ne- 129
130
131
132 que quidquam hostile suspicati equos ad pastum in campos dimittunt. Isangeles autem sole meridie instante verticibus armatus cum suis (erant autem circiter quadringenti) portis repente patefactis in media Turcarum castra irrumpit. ibi omnes, qui fortiter pugnarc consueverant, vitae non parcentes pugna accepta Gallis restiterunt; ceteri fuga servari studebant. sed quia vasta patuit planities, non palude vel tumulo fossave intercepta, cunctos Latini in potestatem redegerunt paucisque in captivitatem deductis gladio reliquos absumpserunt. sic Turcis debellatis Tripolin Isangeles petiit primoque adventu verticem collis, quae est pars Libani montis, adversus urbem occupat, ut et castrorum situm munitissimum haberet et fontem, qui ducto per coUis declivia opere Tripolin de Libano fluebat, interciperet. tum ab imperatore, cui, quae egerat, nuntiarat, petiit ut, priusquam niaiores a Chorosane copiae venirent ipsosque devincerent, castrum ibi validissimum extrueret. itaque imperator Cypri duci talem arcem condendam tradidit eique negotium dedit, ut omnia quae
133
134
138
139 tantam multitudinem interire (erant autem quinquaginta mlllia equitum, peditum centum millia), quia obsequentes eos non vidit, alterum, ut dicunt, iter ingressus Isangelen et Tzitam arcessitos cum iis misit, ut et utilia suaderent et coercerent, quod eius fieri posset, intempestivos eorum impetus. itaque traiecto Ciboti freto Armeniam versus provecti Ancyram ex itinere capiunt; Halynque deinde transgressi oppidum aliquod accedunt, quod cum a Romanis incoleretur, cives nihil mali ab iis ut Christianis veriti et sacerdotes vestibus sacris induti evangeliumque ac cruces ferentes obviam iis fiunt; at vero inhumane et crudeliter isti non sacerdotes solum, ὢ cetcros quoque Christianos necant receptaque via Amaseam socordes procedunt. interea Turcae bellorum peritissimi cunctis vicis praeoccupatis omnique frumento incenso Latinorum aciem invadunt superioresque (erat autem secuudus dies) recedunt: tum illi vallum ibi figunt deponuntque sarcinas. insequenti die iterum dimicatur tabernaculisque circumdatis ita eos Turcae concluserunt, ut nec commeatus causa prodire nec iumenta equosve potum ducere liceret. quare 140
141
142 143
144 Galli in conspectu praesentis exitii suae ipsorum vitae non parcentes postero die (quartus autem erat) strenue armati pugnam cum barbaris committunt. nec iam arcubus hastisve in eos Turcae pugnant sed de victoria securi strictis ensibus proelioque comminus facto Normannos cito vertunt, qui in castra sua compulsi consilii quaerunt auctorem. nec vero adfuit optimus imperator, qui spretus olim meliora iis suaserat. tandem ad Isangelis et Tzitae consilium confugiunt simulque exquirunt, num qua regio imperatoriae dicionis, quo se reciperent, prope adesset. relictis tunc sarcinis tabernaculis peditatu omni equisque conscensis celerrime ad maritimam partem Armeniae Pauracesque decurrunt. sed Turcae invadentes eorum subito castra cuncta diripiunt: mox ad insequendum versi peditatu omni ad internecionem deleto captos quosdam ad Chorosanem speciminis causa adducunt. hae Turcarum in Normannos res gestae fuere. Isangeles autem et Tzitas cum paucis equitibus, qui supererant,
φιλοτιμr 145
D
148
149
150 mus rupto foedere Antiochiam occupasti et cum alias arces tum etiam Laodiceam tibi subegisti. quare aequum iustumque colens Antiochiam urbom ceterasque arces redde nolique nova in te ipse bella proeliaque concitare." his Boemundus perlectis, cum solita simulatione uti non posset rebus aperte veritatem probantibus, specie quidem scriptis annuit, culpam tamen eorum, quae ipse perperam egerat, in imperatorem conferens ita ei rescripsit: "Non ego, sed tu omnium es auctor. licet enim validis copiis secuturum te nos promiseris, factis tamen verborum fidem praestare noluisti. nos autem, ubi Antiochiam usque perreximus, multas aerumnas per tres menses perpessi cum hostibus pugnavimus; nec quisquam hominum similem famem expertus est, cum plurimi nostrum vetitis cibis vesci cogerentur. multum vero temporis haec tolerantes ipse quoque quem belli socium nobis tribuisti Taticius ille tuae maiestati fidissimus servas in tali discrimino nos deseruit. cepimus tamen miro modo urbem ac vel supervenientes a Chorosane in Antiochenorum opem copias proelio 151
152
153 vicimus. ergo cui aequum videri possit, nos quae nostris laboribus sudoribusque comparavimus tam facile abicere?" reversis inde legatis cum imperator Boëmundi litteras perlegisset cogonssetque, eundem eum esse Boemundum nec ullo modo ad meliora couversum, Romaui imperii limites muniendos iudomitamque illius ferociam pro viribus frangendam ceusuit. quare multas cum Buturaite copias in Ciliciam misit atque ipsum Romanae militiae florem, fortissimos viros Martisque satellites omnes; in quibus erant etiam Bardas et archipocillator Michael, florentes aetate iuvenes malasque lanugine signantes, quos a pueris imperator secum habuerat ac militari arte imbuerat. hos, quippe prae ceteris sui studiosissimos, cum aliis mille geuerosissimis militibus partim Gallis partim Roraanis tradit Butumitae, qui eum comitarentur eique obtemperarent in omnibus rebus, et quaecumque acciderent arcauis statim litteris ad se deferreat. totius autem Ciliciae provinciae occupare possessionem cupiebat, quo, quae de Antiochia mobebatur, facilius exsequi posset. quamobrem Buturaites omnibus copiis profectus, ubi ad Attali urbem venit ac Bardan et Michaelem archipocillatqrem suae voluntati
154
155
156 minime obsequi vidit, veritus, ne coteri quoque milites seditiosi fierent indeque perdita opera nullus Ciliciensis expeditionis fructus existeret, totam rem litteris statim imporatori oxponit oratque, ne diutius se cum illis versari velit. tum imporator quantae noxae huiuscemodi dissensio esset intellegens et hos et quotquot e ceteris suspectos habuit statim alio per litteras convertit mandans, ut sine mora in Cyprum insulam se conferrent ducique eius provinciae Euphorbeno Constantino in omnibus praesto essent. quo iussu libenter excepto confestim iuvenes Cyprum navigant; mox vero cum Cypri duce brevi versati in hunc quoque solita impudentia utuntur; quare torvo is vultu eos aspicere coepit. at iuvenes veteris ia se imperatoris amoris memores datis litteris graviter de duce questi sunt velle se Constantinopobn ralire sijLniificautes; quius epistulis resignatis imperator, quod etiam opulentiores quosdam sibi suspoctos cum ipsis Cyprum relegaverat, timens, ne et hi irati cum illis ad seditionem abriperentur, Cantacuzeno celeriter praecepit, ut secum eos sumeret; qui simul Cyreneam venit, hos ad se arcessivit secumque duxit. hactenus 157
158
160 161 de Barda et Michaele archipocillatore. at Butumites cum Monastra ducibusque eximiis, qui remanserant, in Cihciam profectus, cum iam pepigisse Armenios cum Tancredo audiisset, ipsos praetericns Marasin castrum omnesque adiacentes vicos oppidaque occupavit et idoneis copiis ad totius regionis custodiam cum duce Monastra mixobarbaro, cuius iam saepius mentio facta est, relictis Coustantinopolin rediit.
162
oχυρῶσαι
163 164 iussit;multasque etiam Constantinopoli confecit,quas qua forma construi oporteret, interdum monere circumvehens fabros mouebat; cumque navalium bellorum peritos esse Pisanos sciret pugnamque cum iis timeret, ita naves adornavit, ut cuiusvis iu prora ex aere ferroque fabricata leonum aliarumque bestiarum terrestrium capita hiautibus late rictibus eminerent; faucesque inauratae solo adspectu horribiles erant. ignem autem, qui per tormenta in hostes mittendus erat, per fauces duxit, ita ut leones ceteraeque eius generis bestiae eum evomere viderentur. sic paratas naves tradit Taticio nuper ab Antiochia reduci eique illustrissimi capitis appellatiouem indit ; omni vero classi praeficit Lantulphum titulo magni ducis honoratum, qui navalis belli peritissimus esset. itaque Aprili mense Constantinopoli cum classe Romana profecti, ubi Samum veuerunt, navibus appulsis, quas asphaltis inunctione magis munituri et tirmaturi erant, in terram escendunt. at postquam Pisanorum classem praeteriisse au-
165 166
167
168 diverunt, solutis ancoria Coum insulam versus eos insequuntur. pervenerant eo Pisani eius diei mane, cuius sub vesperam Romani eodem appulerunt. nec vero assecuti Pisanos Cnidum abeunt prope orientalem continentem sitam. quo advecti, licet totius quidem praedae spe excidissent, aliquot tamen Pisanos relictos repererunt, quos percontati, quo iisset Pisanorum classis, Rhodum navigasse eam audiverunt navibusque extemplo solutis brevi eos inter Patara Rhodumque assequuntur. eos Pisani conspicati explicata celeriter classe et tela et animos ad pugnam acuerunt. accedente interim Romana classe Perichytan Peloponnesius comes navigandi artis peritissimus, ubi Pisanos conspexit, moneris suae remigio incitato veloci eos impetu petiit perque medios eos flammae instar pervolans ad classem Romanam rediit. ea vero minus idoneo ordine, sed acri ac tumultuario impetu pugnam cum Pisanis capessiverat. atque ipse Lantulphus primus Pisanorum navigiis se admovens ignem intempestive iaculatur eoque disperso proficit nihil; itemque Eleemon, qui dicebatur,
169
170
171 comes maxiraam audacius navem aggressus, cum in gubernaculum eius incidisset nec facile inde recedere posset, captus esset utique, nisi praesenti animo ad machinas suas respiciens ignem in hostes feliciter iniecisset; quo facto velociter nave conversa tria quoque alia maxima barbarorum navigia incendit. subito interim orto turbine, cum mare agitari coepisset, conteri naves ac paene mergi undarum aestu, stridere antennarum cornua, vela frangi, barbari perterrefacti ob missilem ignem (neque enira norant talium machinarum fiammarumque naturam, quas, recta plerumque igni adscendente, quocumque quis vult et in pronum et ad latera iaculatur) et maris tempestate turbati fugae se mandarunt. haec quidem barbari: Romana vero classis ad parvam insulam, cui Seutlo nomen erat, constitit; unde prima luce moventes ad Rhodum appellunt ibique facta escensione oranes captivos in his Βοëmundi metu servitutis aut caedis terrebant. cumque nihil moveri eos ac venditionem pro nihilo habere animadvertissent, omnes statim 172
173
174
175 trucidarunt. vcrum supcrstitcs illins pugnae Pisani ad dcpopulandas iusulas, in quas forte inciderunt. praesertim Cyprum animos adverterunt sed proficiscente in eos Philocalc Eumathio, qui forte ibi erat, nautici terrore perculsi oblitiquc suorum, qui pabulatum c navibus exieraut, phirinios in insula relinquunt navibusque temere sohitis Laodiceam tendunt ad Boëmundum, cuius amicitiam se amplecti profitentur quique laetus, ut erat eins mos, eos excepit. sed relicti isti in littore praedatores, ubi reversi classem non viderunt, desperantes sc in mare proiecerunt demersique sunt. deinde duces Romanae classis una cum Lantulpho in Cyprum convenientes de pace agere decreverunt, omnibusque conseutientibus Butumites ad Boemundum mittitur. verum hic, cum eum vidisset quindecimque dies secum detinuisset ac fames mes tandem Laodiceam occupasset idemqne semper Boëmundus nec mutatus esset nec pacis artes didicisset, Butumite arcessito “Non huc" inquit “amicitiae aut pacis caasa venisti, sed ut naves 176
177
178 179 incendio deleres; abi et, quod integris membris hinc dimitteris, in lucro pone". reversus igitur eos, a quibus missus fuerat, in Cypri portu iuvenit. tum Boëmundi malitia ex recenti nuntio magis intollecta desperataque inter ipsum et imperatorem pacc plenis velis profecti Constantinopolin rodierunt. sed cum prope Sycen esseut, gravi ac vehementi tempestate coorta omnes naves praeter eas, quibus Taticius praeerat, in terram eiectac et paenc fractae sunt. hunc exitum habuit expeditio Pisana quaeque cum ca coniuncta fuerunt. iam Boëmundus pro sollertissima sua versutia metuit, ne Curicum imperator praeoccuparet Romanaque classe ad portum appulsa et Cyprum tueretur et omnes ad se e Longibardia per orientalem oram maritimam profecturos socios arceret, his de causis ipse urbem illam restituere portumque eius occupare statuit. nam Curicum erat oppidum olim munitissimum, post vero dirutum. sed imperator eandem rem curans, ut consilia eius praeverteret, mittit Eustathium eunuchum e caniclei praeposito magnum classis drunga-
180
181 182 rium creatum eique mandat, ut Curicura occupare simulque et hoc et Seleuciam arcem sex stadiis inde distantem restituere properaret: tum idoneo praesidio imposito ducem praeficeret Strategium Strabum, pusilla quidem statura virum, sed ingenti belli usu: ad hoc idoneo numero bellicas naves in portu constitueret insidiaturas diligentissime Latinis navibus, quae ad Boëmundi auxilium ex tenderent, Cyprique custodiae invigilaturas. itaque classis quem dixi drungarius profectus, ut Boëmundi consilia Curicum statim refectum in pristinum statum redegit Seleuciamque restituit ac fossis circummunivit sufficientesque copias cum duce Strategio in utraque arce reliquit. tum portum intravit ibique satis magna, uti mandaverat imperator, classe relicta Constantinopolin se retulit, ubi amplis ab imperatore laudibus honoribusque ornatur.
184
185 186 ab his quoque non parva imperio Romano damna timenda esse. quare Cantacuzenum cum idoneis copiis per continentem, mari Lantulphum celeriter armata classe dimisit eumque confestim littora, unde transituram ibi Gcnuensium classem invaderet, occupare iussit. sic omnibus, quo iussi erant, profectis accidit, ut gravi et ineluctabili procella exorta phirimae naves frangerentur; quas in terram subductas humida pice studiose refecerunt. tum Cantacuzenus, ubi Genuensium classem per littora navioantem adventare comperit, auctor erat Lantulpho, ut cum duodeviginti navibus, quas ceteris in terram snbductis solas in mari habuit, ad Maleae promontorium de imperatoris iussu subsideret indeque si pugnam cum iis committere auderet, transeuntes Genuensium naves aggrederetur; sin minus, classe Coronen deportanda suam naviumque cum classicis salutem peteret. is profectus, cum ingentem Genuensium classem videret, recusato proeho celerrime se Coronen recepit:
187
C 188 Cantacuzenus autem cura quanta debuit maxima tota Romanorum classe collecta convocatisque omnibus, quos secum ibi habebat, celcrrime Genuenses persecutus est; quos ubi assequi non potuit, Laodiceam deflexit omni inde vi et impetu contra ëmundum bellum gesturus. ac manu operi statim admota portum expugnavit, cumque diem noctemque arcis oppugnationem continuasset, sexcenties assultu temptato repulsoque frustra rem gessit; nec blandis colloquiis Gallis persuadere nec infesta vi quidquam proficere potuit. tribus igitur diebus noctibusque inter littus murosque Laodiceae e saxis sine calce circularem maceriam aedificavit. quo munimento facto intra ambitum illum arcem ex enchorega materia extruxit, unde validius velut ex tuto receptaculo moenibus oppugnandis insistere posset; deinde duas ad portus ostium utrimque turres molitus ferream catenam inter eas suspendit, quae naves auxilio Gallis fortasse venturas prohiberet. eodemque tempore multa quoque ad maris oram oppida cepit, Argyrocastrum Marchapin Gabala aliaque usque ad
189
190
191
192 Tripolis confinia. quae quidem loca Saracenis antea tributaria multo deinde labore ac sudore ab imperatore Romanorum imperio restituta sunt. sed imperator Laodiceam a terra oppugnandam ratus, cum pro sua pernoscendorum brevi hominum sollertia callidum ëmundum artes iamdiu nosset ac fraudulenti eius perfidique anirai accuratam copnitionem haberet, Monastram arcessivit eumque iusto excrcitu per continentem misit, ut eodem tempore Cantacuzenus a mari, ipse a terra Laodiceam obsideret. sed iam antequam Monastras advenit. Cantacuzenus portum urbemque occupaverat: arcem vero, quac cula vulgo nunc dici solet, adhuc Gallorum quingenti pedites, equites centum obtinebant. tum Boëmundus et harum arcium et litteris a comite, qui Laodiceae arcem tenebat, acceptis, quae annonam ibi deesse nuntiarunt, cunctis suis copiis atque una cum Tancredi nepotis sui atque nepotis Isangelis exercitu Laodiceam fiectit copiamque omne genus commeatuum, quos mulis imposuerat, in culam importat; tum Cantacuzenum conveniens “Quonam” inquit “consilio” ad has
193
194
o
195 molitiones structurasque te applicuisti?" tum vero Cantacuzenus "Scis" iuquit "servitutem vos imperatori spopondisse ac quascumque urbes ceperitis reddituros ei sollemni iuramento confirmasse. at tu periurus pacis etiam foedera fregisti atque hanc ipsam urbem, quam occupaveras quamque tradidisse nobis te poenituit, deuuo cepisti, ita ut captas a vobis urbes accepturus frustra huc venirem." interrogante ad hoc Boëmundo : "Pecuniane au ferro quas dicis arces recepturum a nobis te aperas?" ille "Pecuniam" ait "comites illi nostri, ut fortiter dimicent, acceperunt". sed iratus tunc Boëmundus "Scito" iuquit "ne unam quidem muuitiuuculam sine pecunia te a nobis recepturum”; ac sine mora ut portis urbis admoverentur equites suos incitavit. sed Cantacuzeni milites moeuia tueutes telorum multitudine nivis iustar in Francos, qui ad muros accedebant, emissa paulum eos repulerunt. tum Boëmundus copiis omnibus celerrime collectis in arcem penetravit remotoque praefecto cum Gallis qui ibi erant, quia suspectos illos habuit, atque alii urbis custodia imposita vi- 196
197 198
199 200 neas quoque, ne equitantes posthac Latinos impedirent, prope muros sitas excidit; quo facto rediit Antiochiam. verum Cantacuzenus haud segnius vario modo obsidionem instituit ac mille artibus machinisque bellicis adhibitis inclusos in arce Latinos terruit. simul Monastras per continentem profectus equestri agmine Longiniadem Tarsum Adanam Mamistam totamque ipsam Ciliciam occupavit.
201
202 203 portus, Romam navigatura. sic per mare ëmundus velut vehitur; speciem enim mortui praeliebat et sarcophagus eaque quae circum illum fiebant: nempe vellebant comam circumfusi barbari dominum maguopere lamentantes, dum ipse ille supinus iacet hactenus mortuus, sed occultis foraminibus spiritum reciprocans. haec quidem in littoribus; sed ubi altum tenuit navis, cibis appositis eum curant; tum vero iterum eadem lamenta eaedemque praestigiae. quin etiam, ne fetentis iam cadaveris indicium deesset, gallinaceum, quem strangularant vel mactarant, cum mortuo condunt: qui quarto quintove die molestissimum naribus odorem exhalavit. ac fetor ëmundi cadaveris videbatur iis esse qui externa specie fallebantur. sed magis ipse ficto suo malo fruebatur, ita ut maxime mirer, quomodo etiamtum sentiens nasi dolorem putrescens cadaver secum habens preferre potuerit. at vero hinc didici barbaros, quidquid susceperint, irrevocabiles nec quidquam tam difficile esse, quod non perferant, cum semel susceptis ultro laboribus se dederint. is
204
205 206
207 enim, etsi nondum mortuus sed specie tantum mortuus erat, ne cadaveris quidem societatem timuit. haec quidem princeps atque unica barbari in nostra terra machiuatio fuit, quae manifesto ad Romaui imperii perniciem spectabat; cui parem nemo ante in bello seu Graecus seu barbarus excogitavit nec postea credo nos similem visuros. ceterum simul Coryphum tenuit, quasi subductus in arcem quandam praesidiumque ac refugium et in tuto positus e mortuis, quibus adnumerabatur, surrexit feralique arca relicta puriore aere soleque aflfatim fruitus Coryphum urbem circumiit. quem indigenae conspicati peregrina ac barbarica veste indutum genus fortunamque interrogarunt, quis esset, unde et quo iret, quaerentes, at ceteris ille omnibus contemptis ducem urbis quaesivit. is tum Alexius quidam erat genere Armenius, quem superbo vultu modoque adspiciens superba planeque barbara voce Alexio imperatori nuntiare haec iussit: “Tibi ego ëmundus ille, Roberti filius, qui quid fortitudine et valeam, superiora tempora et te et iraperium tuum docuerunt. deus ipse sciat, me quocumque verterim tot malis minorem fore. nam ex
208
209
210 quo Romanorum terra peragrata Antiochiam perveni totamque Syriam hasta mea subegi, multas a te tuoque exercitu acerbitates pertuli novis semper delusus ostentationibus atque in innumeras calamitates bellaque cum barbaris proiectus. nunc autem scito, me quamvis mortuum revixisse tuasque manus effugisse. etenim omnium oculos ac manus suspicionemque mortui specie fallens nunc vivens movens spirans acerbissima tuo imperio ex hac Corypho denuntio, quibus quidem auditis non admodum laetaberis. nam nepoti meo Taneredo, fortissimo bellatori, Antiochiae custodia contra duces tuos tradita ipse domum abeo tua quidem tuorumque sententia mortuus, mihi autem meisque vivens ac gravissima in te moliens. nam ut Romaniam tibi oboedientem perturbem, et vivus mortuus sum et mortuus vivo. simul atque enim transmarinas regiones attigero, Longibardos omnesque Latinos et Germanos nostratesque Fraacos, beilicosissimos viros,
Alexias. Anna Comnena. ed. Ludwig Schopen, ed. B.G. Niebuhr. Germany. 2016.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.