sed cum requie. multum enim differt secundum praeceptum Christi dormire et requiescere a dormitione contra voluntatem ipsius dicentis: »manete hic et vigilate « et inproperantis propter somnum et dicentis: »sic non potuistis una hora vigilare mecum«. non contraria sibi dixit dicens illic: »vigilate mecum«, hic autem:
et requiescite, sed ut ordo servetur, ut lirimum quidem vigiiemus orantes ut non intremus in temptationem, et postea dormiamus et requiescamus secundum Christi praeceptum.
dormieris, suaviter dormies, et non timebis pavorem supervenientem nec impetus impiorum inruentes«. et David, diversas sciens et dormitiones, »iuravit domino et votum vovit deo Iacob«. ascendere supra lectum stratus sui nec dare somnum oculis suis nec palpebris suis dormitationem. et hoc tamdiu facere, donec inveniat
»locum domino, tabernaculum deo Iacob«, ut cum invenerit domino, ascendat supra lectum stratus sui et det somnum oculis suis renovantibus se et post requiem praeparantibus ad novam et 1 2 diviniorem surrectionem, secundum quod solet corporalibus hominibus evenire post somnum naturalem et sanum. forsitan autem et anima non potens semper sufferre labores quasi creata et incarnata et non sufficiens sine intermissione servare bonum, remissiones sine
reprehensione aliqua consequetur, quae moraliter somni atque dormitiones dicuntur, ut usque aliquantulum temporis habens remissionem surgens renovata resuscitetur. si autem hoc erit semper aut non, abundantius quaerat qui potest de talibus et quaerere et intellegere de divinis scripturis et sine periculo pronuntiare.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.