videamur exposuisse. aestimo enim, quoniam calix ille passionis omnino quidem ab lesu fuerat transiturus, sed cum differentia: ut, si quidem biberet eum, et ab ipso transiret postmodum et ab universo genere hominum; si autem non biberet eum, ab ipso quidem forsitan transiret, ab honlinibus avitem non transiret, sed maneret apud eos
donec perficeret eos. hunc ergo calicem passionis principaliter quidem volebat a se transire sic, ut omnino neque gustaret amaritudinem eius, si tamen possibile esset quantum ad iustitiam dei. quod enim dicebat »si possibile est« non ad potentiam dei referebat solam sed etiam iustitiam eius: quoniam quantum ad potentiam quidem dei omnia
possibilia sunt sive iusta sive iniusta. quantum autem ad iustitiam eius — qui non sohim potens est sed etiam iustus — non sunt omnia possibilia sed ea sola quae iusta sunt. si autem non poterat fieri, magis volebat ut biberet eum et sic transiret ab eo et ab universo genere hominum, quam ut faceret contra voluntatem paternam bibitionem
eius effugiens. propter exitum ergo bonum, qui erat futurus post bibitam amaritudinem calicis, orat vice secunda dicens: pater meus, si non est possibile ut transeat nisi bibero eum, fiat voluntas tua.
quam ut non transiret propter quod non biberat eum. pone enim dominum non bibisse calicem ilhim et propter hoc eum non transisse, sine dubio nec a genere humano transissent spiritus operantes peccata, convenienter autem neque poenae transissent quae debebantur peccatis. ergo expediebat onmibus, ut transiret calix ab eo, propter 1 2 quod biberat eum salvator, ut nos omnes credentes in eum, qui biberat eum, non bibamus calicem illum »vini «, qui potat et potaturus est »omnes «, ut bibentes »inebrientur et evomant, 3 et insanire «. sicut enim »pro nobis omnibus mortuus est«,
ut transeat nos mors inimica Christi, sic pro nobis omnibus (qui »debitores« eramus, ut in aeternum biberemus) calicem illum bibit, ut per hoc ipsum quod transit ab eo calix, transeat et a nobis non bibentibus eum. de quo calice dicit Hieremias: »dixit dominus deus Israel ad me: accipe calicem vini meri huius de manu mea, et potabis
onmes gentes ad quas ego mitto te, et bibent et evoment et insanire desistent a facie gladii quem ego mitto in medio eorum« qui audiunt dominum et vivunt secundum verbum eius et sunt emundati per fidem ipsius, iam non opus habent illa mundatione quae fit per calicem illum irae. sicut enim qui loti sunt non opus habent lavari,
quia sunt mundi (quia Christi discipuli sunt), sic qui non sunt mundi, necessarium habent calicem illum domino eos hortante: »bibite et inebriamini et evomite«. audi enim quomodo loquitur (magis autem deus in Hieremia) exhortans eos, qui necessarium habent cahcem illum talem, quoniam voluntarie debent eum bibere qui necessariam
habent talem mundationem. quoniam autem exhortans ad bibendum haec dicit deus, considera quod dicit inferius: »et erit« inquit, »cum noluerint suscipere calicem de manu tua ad bibendum, dices eis: haec dicit dominus virtutum: bibentes bibetis, quoniam in civitate super quam invocatum est nomen meum, super ipsam incipiam
ego inducere mala, et vos mundatione mundabimini«. Vide autem quoniam post primam orationem »venit ad discipulos et invenit eos dormientes«, simihter post secundam veniens eos dormientes, quoniam erant oculi eorum gravati, puto autem non tantum corporum eorum oculi quantum animarum eorum. adhuc
enim nondum amoverat ab ocuHs discipulorum suorum gravamen inpositum, »nec enim fuerat adhuc honorificatus«. et sicut 4 5 erat spiritus sanctus. quoniam lesus nonduni erat honorificatus«, oculi eoruni nonduni fuerant revelati a gravaniine »quoniam lesus nondum fuerat honorificatusc unde non eos reprehendit, sed vadeiis iterum tertia vice oravit idipsum. docens et nos per hoc ipsum, ut
non deficiamus in oratione sed permaneanms in ipso verbo orationis, donec impetremus ea quae postulare iam coepimus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.