defenditur, sed ex omni scriptu- rarum loco, id est sive ex legis sive ex prophetarum sive ex evangeliorum sive ex aposto- lorum scriptura defenditur: et
hoc fulgur veritatis ab oriente, id est ab initiis Christi, apparet usque ad dispensationem passionis ipsius, in qua est occa- sus ipsius. et huic tali fulguri
similis est adventus filii hominis, id est verbi veritatis. C 1 Nr. 263 Theodor. Her. (sic): τροπικῶς ἡ τῆς ἀληθείας ἀστραπή, ᾗ ἔοικεν ἡ παρουσία τοῦ υἱοῦ τοῦ ἀνθρώπου, ἐν πάσῃ ἐξομαλίζεται νο- μικῇ, προφητικῇ, εὐαγγελικῇ, ἀποεχιενσ στολικῇ γραφῇ, καὶ ἐξελθοῦσα ἀπὸ dvaToAwr, τῶν doycbv τοῦ Χριστοῦ, φαίνεται ἴως τῶν κατὰ τὴν οἰκονομίαν τοῦ πάθους δυσμῶν. 1 et sic autem intellegere possumus quod ait: exit ab oriente et apparet iisque ad occidentem. Christus verbum esse et veritas et sapientia dei ostenditur a primo initio creaturae mundi usque ad novissimam apostolorum scripturam (id est a Genesi usque ad apostolicos libros),
post quos nullis scripturis ita credendum est sicut illis. aut ita: quoniam »lex et prophetae usque ad Iohannem«, in quibus est veritatis, et oriens quidem est lex, occidens autem »finis legis« sola autem ecclesia neque subtrahit huius fulguris verbum et sensum, neque addit quasi prophetiam aliud aliquid. sed si oportet subtiliter
quaerere quod non 865 singulariter dicta est oriens neque singulariter occidens, sed ita: ab orientibus usque ad occidentes, dicemus quoniam una oriens et una occidens »lex et prophetae us- que ad «; alia oriens
usque ad occidentem Christus lesus usque ad Paulum, cui no- vissimo apostolorum »quasi abortivo apparuit« Christus.
species autem illius mul- tae, tamquam si dicamus: men- dacium generaliter unum est, se- cundum differentias autem fal- sorum dogmatum inveniuntur
multa esse mendacia.
fuerunt sancti prophetae pro- nuntiantes Christi iiassiones et postmodujn glorias eius futuras, sic mihi intellege secundum unumquemque pseudochristuin multos
eius falsos ’prophetas.
eorum praedicant verbum falsum, prophetae sunt eius Antichristi qui est secundum Marcionem, id est illius mendacii quod introduxit Marcion, et alii falsi prophetae sunt mendacii illius quod est secundum Basilidem, alii vero illius quod est secundum Apellem. similiter dices et de praedicatoribus singularum haeresium. omnia enim persuasoria,
quae proferuntur ad defensionem Antichristi verbi. signa sunt illius Antichristi et prodigia: quaecumque suggeruntur a sapientissimo »omnium bestiarum « serpente et magno sensu principe Assyriorum, signa sunt magna et prodigia, ut in errorem inducantur, si possihile est, etiam electi. exaggerationis autem sermo est dicens si possibile est;
non enim pronuntiavit neque dixit. ut in errorem mittantur etiam electi, sed ostendere vult quoniam frequenter valde persuasorii sunt sermones haereticorum et commovere potentes etiam eos, qui sapienter audiunt. sed praedicente nobis omnia salvatore neque in solitudinem exeamus neque his qui profitentur Christum in domibus credamus.
veritatis«, in qua tota totus est adventus filii hominis dicentis omnibus qui ubique sunt: »ecce ego vobiscum sum omnibus diebus vitae usque ad consummationem saeculi«. et ubicumque fuerit quod est secundum dispensationem passionis
eius cadaver Iesu, qui ideo cecidit ut erigat eos qui ceciderunt, illuc congregabuntur non qualescumque, sed aquilae, discipuli; de quibus etiam propheta dicebat:
»pennigerabunt sicut aquilae, et current et non laborabunt, et ibunt et non esurient«, et Salomon in Proverbiis adsimilat eum qui »in deo est dives«, dicens:
»paratae sunt ei pinnae sicut aquilae, et convertetur in domum praepositi sui«. et vide, quoniam non dixit: ubicumque fuerit cadaver, ibi congregabuntur vultures
aut corvi; sed volens ostendere magnificos et regales esse omnes qui in passionem domini crediderunt, proprie dixit: ubi fuerit cadaver, illic congregabuntur et aquilae.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.