constitutum, quasi corpus lesu mundabat omnia quaecumque tangebat et magis innovabat monumentum illud novum quod fuerat excisum in petra. et ne aestimes quia fortuito scriptum est et eventu dictum est, quoniam involvit corpus in sindone munda et in monumento posuit novo, et quia monumentum iUud excisum erat in petra, monumentum
mundum, quod a corpore lesu mundius erat factum quam fuerat priusquam poneretur lesu corpus in eo. quaeres autem, si sunt homines nihil amphus habentes quam corpus lesu, novi quidem et excisi in petra, et monumentum sunt eius mundum, et ideo salvi efficiuntur. consequenter autem et ahi sunt extra eos qui habent
lesum viventem: et quidam eorum habent lesum et ante passionem viventem, quidam autem resurgentem amortuis; et quidam secundum quod multis apparet et non habentem »speciem neque decorem«, alii autem habent in gloriam reformatum, alii autem vident eum ascen- dentem et sperant rapi cum eo in nube, ut »semper« habeantur cum
ipso.
»in quo nondum aliquis positus erata «—plane plane si numquam ahquis positus fuerat ibi, postea autem positi sunt; nam quod dicit: »in quo nondum aliquis positus «, caute considerantibus verbum hoc significatur. dicimus ergo (ne forte simpliciter intellegere debemus hunc locum), quoniam, qui dixit: »consepulti sumus Christo per baptismum«
consurreximus ei, in monumento novo et intellegibili exciso in petra consepultus est et ipse post Christum cumChristo, et omnes qui consepulti suntChristo in baptismo, ut resurgant cum eo ex novo monumento 2 primogeniti »ex mortuis ct iii omnibus primatum« tenentis. autem loseph non lapides multos ad ostium monumenti sed unum. et magnum. et maiorem quam poterat esse insidiantium virtus, non tamen maiorem quam virtus erat angeli descendentis »de caelo«
revolventis ab eo »lapidem«, et sedentis »super «; quoniam omnia, quae sunt circa corpus lesu. munda sunt et nova, et non simpliciter magna sed valdei omnia magna.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.