sed laudabilibus divitiis dives. et quia decurio constitutus mysterium nominis Christi portabat in veritate (quod est decem), ideo libenter pro beneficio magno postulavit corpus lesu a Pilato, et non permisit eum pendere in ligno. propterea laudatur ab evangelistis, quia »iustus et vir « et discipulus fuerat lesu, et fructus discipulatus sui
reddidit forte, sicut in multis, sic et in corpore Christi, quia »expectans erat regnum dei«, sicut docuerat Iesus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.