Eliam vocat iste (27, 46. 47).
scriptura in locis maxime illis, in quibus vult erigere auditorem, ut transgrediatur illud, quod multi intellegere possunt in locis, et non maneat in eo (quamvis secundum simplicem intellectum habeat in eo aliquam veritatem), ut intellegere possit aliqua digne propter magnam domini vocem. quoniam ergo his verbis ostendit aliquid
esse absconditum magnum, quod clamat ad deum dicens: quare me dereliquisti, ideo requirendum est, quid est quod a deo derelictus est 1 Christus; nec enim fas est credere eum mentiri dicentem: quare me derelifiuisti .
quidem est quod dictum est, tamen per humilitatem dictum est. nos autem videntes eum qui »in forma « fuerat constitutus al) huius- raodi magnitudine descendentem et semetipsum exinanientem per hoc quod »formam «, et videntes in his voluntatem eius, qui ad haec talia eum transmisit, intellegimus quoniam, quantum
ad illa in quibus fuerat forma dei invisibilis et imago secundum patrem, derelictus a patre est, quando »suscepit servi formamc, et derelictus est pro hominibus, ut talia et tanta susciperet, ut »usque ad « veniret, »et mortern «, quae inter homines turpissima esse videtur. extremum enim derelictionis eius Ι factum est, quando 925
crucifixerunt eum et posuerunt super caput eius quasi deridentes eum litteras dicentes: »hic est lesus rex Iudaeorum« extremum derelictionis eius erat et illud quod inter latrones est crucifixus, et quod »praetereuntes blasphemabant eum moventes super eum capita «, et quod principes cum scribis dicebant: »alios salvos fecit, seipsum
non potest «, adhuc autem et illud quod xetiam latrones inproperabant « in cruce. ergo manifeste intellegere poteris, quid sit quod dicit quare me dereliquisti? faciens conparationem gloriae illius quam habuit apud patrem ad confusionem quam contemnens sustinuit in cruce. sedes enim illius erat »sicut sol in conspectu dei,
et sicut luna perfecta in aeternum; et erat testis eius fidelis in «. postea autem et, pro quibus dicit: quare me dereliquisti, superaddidit dicens: »tu autem reppulisti, et pro nihilo deduxisti, et distulisti Christum tuum, evertisti testamentum servi tui, profanasti in terra sanctitatem eius« et cetera.
haec, quoniam volens dereliquisti me, pater, et talibus exinanitum calamitatibus tradidisti, ut populus qui fuerat apud te honoratus recipiat quae in me ausus est, inplens »mensuram patrum« suorum, et quae super prophetas fecit, ut privetur a lumine tuae prospectionis et efficiatur in tenebris quasi te deo iam nequaquam eis praesente.
sed et pro salute gentium dereliquisti me, ut »delicto« Israel fieret »gentium salus«, quid autem tam bonum fecerunt qui ex gentibus crediderunt, ut »pretioso sanguine« meo super terram effuso pro eis emerem eos a maligno qui tenuerat eos ? et quare »faciem tuam avertisti, et factus conturbaturs« ut dicam: »tristis est anima
usque ad mortem« ? aut quid tale dignum facturi sunt homines, quibus patior ista, ut pro eis ego patiar haec ? sicut et propheta iam ante de hoc ipso praedixit, quasi clamans ad te et dicens: »quae utilitas«, pater, hominibus facta est »in sanguine meo, dum in corruptionem ? numquid confitebitur tibi pulvis, aut annuntiabit
veritatem tuam ?« forsitan autem et videns peccata hominum, quibus patiebatur, dicebat : quare me dereliquisti, ut fierem »quasi qui coUigit stipulam in messe, et sicut qui colligit racemos in vindemia, cum non sit botrio ad manducandum primitiva « et haec dico, »quia periit timoratus a terra, et qui corrigat inter homines non est«
non aestimes humano more salvatorem ista dixisse propter calami- tatem, quae conprehenderat eum in cruce. si enim ita acceperis, non eris audiens magnam vocem in qua ista locutus est, nec digna voce divina requires. ergo »tenebrae quidem a sexta hora factae sunt super 3 omnem terram usque ad νοναμ« prius autem quam finiatur clamavit dominus circa eam voce magna, dicens quae scripta sunt, quasi postulans ut oriatur sol terrae, solvens in ea tenebras trium horarum secundum quod tradidimus supra.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.