fieri in solis defectione, sic facta est tunc defectio solis. defectio autem solis a saeculo semper fuit in suo tempore facta. sed defectio solis quae secundum consuetudinem temporum ita cur-
rentium fieri solet, non in alio tempore fit nisi in conventu solis et lunae, quando luna subtus currens solis inpedit radios oc- currens ei, et occursu suo lumen
eius obtundit. in tempore autem. quo passus est Christus, manifestum est quoniam conventus non erat lunae ad solem, quoniam tempus erat paschale, quod consuetudinis
est agere, quando hma solis plenitudinem habet et in tota est nocte. Π 331,3 (C1 Nr. 321 Or., vgl. Β [Matthaei] II, 107, 1 An.) An.: τότε γὰρ γίνονται ἐκλείψεις ὅτε πλησιάσωσιν ἀλλήλοις οἱ δύο οὗτοι φωστῆρες. γίνεται γὰρ ἔκλειψις ἡλίου, συνόδῳ ὑποδραμούσης αὐτὸν σελήνης, οὐ πανσελήνῳ ὅτε διά- μετρός ἐστι τῇ σελήνῃ. quomodo ergo poterat fieri defectio solis, cum luna esset plena et plenitudinem solis haberet ?
cetera prodigia, quae tunc facta sunt, non secundum consuetudinem facta fuisse, sed nova et miranda (nam et »velum templi scissum est 2 in duas partes a sursum usque deorsum, et terra contremuit, et petrae disruptae sunt, et monumenta aperta sunt et multa corpora dormientium sanctorum resurrexerunt«), manifestum est quoniam et illa solis consequenter secundum cetera prodigia nova contra sonsuetudinem
facta est. item adversus haec »filii saeculi »filii qui sunt filiis lucis in sua generatione«, talia dicunt: pone extra consuetudinem facta est illa defectio solis in tempore non antiqua sub principatu Romanorum, ita ut tenebrae fierent super omnem terram usque ad lioram nonam — quomodo hoc factum tam mirabile
nemo Graecorum, nemo barbarorum factum conscripsit tempore illo, maxime qui chronica conscripserunt et notaverunt, sicubi tale aliquid novum factum est aliquando, sed soli hoc scripserunt vestri auctores ? et Phlegon quidam in Chronicis suis scripsit in priucipatu Tiberii
Caesaris factum, sed non significavit in luna plena hoc factum. Π 331, 1 (C1 Nr. 322 Or.) An.: καὶ Φλέγων δέ τις παρ᾿ Ἕλλησι φιλόσο- φος μέμνηται τούτου τοῦ σκότους κτλ. Vide ergo nisi fortis est obiectio haec et potens movere omnem hominem sapientem (qui nec illis dicentibus nec istis scribentibus consentit,
sed onmja cum ratione et iudicio audit), et non est quidem durum *** et unusquisque fidelium (qui credit quidem, non tamen cum ratione et cum iudicio credit), ut ita sit constans in fide, ut etsi mille crimina obiciant contra evangelicam fidem volentes destruere fidem nostram, ut in nulla parte eorum commoveatur sermonibus, qui
(fingentes se credere scripturis evangelicis) per occasionem unius aut alterius quaestionis aut difficilis aut forte et indissolubilis adversantes scripturis festinant fidem Christi et evangeliorum eius toUere de anima nostra, introducentes quasdam morales res et mirabilia dei virtute consummata ad saeculares quasdam consuetudines transferre volentes.
iudicavi igitur bonum, ut accipiens bonum propositum eorum, qui in fide constantes esse desiderant, solutiones criminationum eorum (in 3 qiiantum mihi ex deo est virtus) inveniam pro evangelii veritate, ut fideles non solum fide simplici, sed etiam ratione fidei muniantur in fide. dicimus ergo, quoniam Matthaeus
et Marcus non dixerunt defectio- nem solis tunc factam fuisse, sed neque Lucas, Π luc (C luc Nr. 59) An.: Ματθαῖός τε κοὶ Μᾶρκος οὔτε ἥλιον οὔτε ἔκλειψιν ὠνόμασαν, Λουκᾶς δἐ . . . secundum pleraque exemplaria habentia sic: »et erat hora fere sexta et tenebrae factae sunt super omnem terram usque ad horam nonam,
et obscuratus sol«. in quibusdam autem exemplariis non »tenebrae factae sunt et obscuratus set sol«; sed ita: »tenebrae factae sunt super omnem terram sole deficiente«. et forsitan ausus est (quasi manifestius aliquid dicere volens) pro: »et obscuratus est sol«, ponere: »deficiente sole«, aestimans quod non aliter potuissent
tenebrae nisi »sole deficiente«. Puto autem magis, quoniam insidiatores ecclesiae Christi mutaverunt hoc verbum, quoniam »tenebrae factae sunt sole deficiente«, ut verisimiliter evangelia argui possint secundum adinventiones volen- tium arguere ea. arbitror ergo,
sicut cetera signa quae facta sunt in passione ipsius, in Hierusalem tantummodo facta sunt, sic et tenebrae tantummodo swper omnem terram ludaeam sunt factae
usque ad horam nonam. quae autem dico in Hierusalem tan- tummodo facta, haec sunt: quod »velum templi scissum «, quod »terra «, quod »petrae
disruptae «, quod »monu- ὥσπερ ἡ περὶ τὴν Ἰουδαίαν γῆ κοὶ αἱ πέτραι καὶ τὰ μνημεῖα. 4 menta aperta sunt«. nec cnini extra ludaeam »petrae disruptae sunt«, aut »monumenta « alia nisi ea tantum, quae
in Hierusalem erant aut forte in terra ludaea, πολλαχοῦ γὰρ ἡ γραφὴ πᾶσαν τὴν Ἰουδαίαν ὀνομάζει . . . nec alia »terra tremuit« tunc nisi terra Hierusalem — nec enim alicubi, quod omne elementum terrae tremuerit in tempore illo, ut sentirent (verbi gratia) et qui in Aethiopia erant et in India et in
Scythia (quod si factum fuisset, sine dubio inveniretur in historiis aliquibus eorum, qui in chronicis conscripserunt nova ahqua facta). sicut ergo, qiiod dicitur »terra contremuitc, hic refertur ad terram Hierusalem aut (si latius voluerit quis extendere) ad terram ludaeam, sic et tenebrae factae ab hora sexta usque ad nonam swper omnem terram
ludaeam sunt factae aut certe super Hierusalem tantum. sic ergo qui intellegit, sine culpa intellegit, ut non magnitudinem miraculi ostendere volens incidat in risum sapientium »saceuli huius«, et infidehtatem in hominibus sapientibus operetur quam fidem.
fuerunt tenebrae tunc super omnern terram ludaeam et Hierusalem sed ex altera causa, ostende causam. cui talia respondemus: primum quidem, quod omnino evangelistae nec nominaverunt solem in isto loco, sed tantum quia tenebrae factae sunt super omnem terram. si ergo tenebrae factae suntsuper omnem terram sole non nominato, sine dubio
consequens est intellegere quasdam tenebrosissimas nubes, εἴτε σκοτεινῆς νεφέλης ἢ νεφῶν ὑπο- et forte non unam sed multas et δραμουσῶν τὰς φθανούσας ἐπὶ τὴν maiores, concurrisse super terram Ἰουδαίαν γῆν ἡλιακὰς ἀκτῖνας ludaeam et Hierusalem ad coope-
riendos radios solis, et ideo profundae factae sunt tenebrae a sexta hora usque ad nonam. 5 quoniam autem facti sumus in tali loco, dicimus, ne forte et »tenebrae palpabiles« in Aegyptum hoc modo factae fuerunt »tribus non ex solis defectione. sive autem ex eo quod nubes tenebrosae con- currerunt 924 in unum,
sive quod aer illic tunc spissior factus est super Aegyptios tantum — »omnibus« enim »filiis Israel«, sicut testatur scriptura, ἢ τοῦ ἐκεῖσε ἐκεῖσε παχυνθέντος συμ- ποθοῦντος καὶ αὐτοῦ τῷ γεγονότι . . . ὅτε »τοῖς Αἰγυπτίοις πεπολέμηκε δι᾿ αὐτούς«. »fuerat lumen < in omnibus locis> in quibus fuerant
nam et inpossibile est in solis defectione, quae fit ex concursu lunae ad solem, »tribus diebus« continuis fieri tenebras; et crederetur alia tenebrarum causa fuisse in Aegypto, si vel nominatus fuisset sol, sive quasi obscuratus in tempore illo. nunc autem scriptura Exodi nihil aliud dicit nisi quia »Moyses extendit manum suam in caelum,
et factae sunt tenebrae et caligo et cetera super omnem terram Aegjrpti tribus diebus; et nemo vidit fratrem suum, neque surrexit aliquis de lecto suo tribus diebus«.
quod scriptum est in tertio libro Regnorum, ubi Abdias dispensator Achab dixit Eliae: »quid peccavi, quia dedisti servum tuum in manus Achab, ut mortificet me ? vivit deus tuus, si est gens aut regnum ubi non misit dominus meus quaerere te, et dixi: non est, et con- bussit regnum et regiones eius, quoniam non invenit te«. quis
tam lapideus sit legens ista, ut aestimet quoniam rex Israel Achab m omnem gentem mundi et in omne regnum orbis terrae misit quaerens Eham, et conbussit ubicumque dictum est: non est Elias ? sed sine dubio exaggeratorie dicta sunt illa, ostendentia quoniani satis eum quaesivit in gentibus quae fuerunt circa ludaeam, secundum quod
potuit requirere. diximus autem etiam in aliis locis quoniam, cum duae creaturae generales in sexta die factae fuissent, primum quidem animalia, deinde autem 6 homo »secundum dei « factus, consequens est, ut et dies ille sextus tunc divisus fuisse in- tellegatur in duas species creaturae,
ut ante sextam quidem animalia intellegantur fuisse creata, ta, in sexta autem hora dixisse dominum: »faciamus hominem ad imaginem nostram« et fecisse
tunc. *** propter quod conveniebat pro saUite eiusdem hominis morientem in ipsa hora sexta suspendi, ac a sexta hora C1 320 (C luc Nr. 60 Theophyl. 469 C Β [Cramer] I, 443. 13ff = Β [Matthaei] II, 112, 7) Or.: . . . καὶ ἐπεὶ ἐν τῇ ἕκτῃ ἡμέρᾳ γεγένηται ὁ ἄνθρωπος, καὶ εἰκὸς τὸν ἄνθρωπον τῇ ἕκτῃ ὥρᾳ ἐσφάλθαι, τάχα διὰ τοῦτο ὁ ὑπὲρ σωτηρίας ἀνθρώπων πάσχων ὥρᾳ ἕκτῃ ἐκρεμάσθη (+ τῆς ἕκτης ἡμέρας Π luc ἕκτῃ ἡμέρᾳ καὶ ἕκτῃ ὥρᾳ Theophyl.) propter hoc tenebras fuisse factas swper omnem terram usque ad nonam.
et sicut Moyse manus extendente »in caelum »factae sunt super Aegyptios«, servos dei tenentes in servitutem, imago tenebrarum quae conprehensurae fuerant Aegyptios, similiter et Christo in sexta hora manus extendente in cruce ad caelum super populum qui clamaverat: »tolle de terra hunc«, et »crucifige,
eum«, factae sunt tenebrae, et ab omni lumine sunt privati.
inferre.
Aegypti tribus diebus; et nemo vidit fratrem suum, neque surrexit aliquis de lecto suo tribus diebus; omnibus autem fiHis καὶ τοῖς υἱοῖς 7 Israel erat lumen in omnibus in quibus commorabantur«. Christo autem tenehrae facfae sunt swper omnem terram ludaeam tri-
bus horis, lumen autem fuit super omnem reliquam terram, quod ubique inluminat omnem rfj ecclesiam dei in Christo. locis, Ἰσραὴλ φῶς, οὕτω καὶ νῦν μέν ἐκκλησίᾳ φῶς, τοῖς δὲ Ἰουδαίοις σκότος et si usque ad nonam horam tenebrae fuerunt super omnem terram lu-
daeam, manifestum est quoniam iterum lumen eis refulsit, quia »cum multitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus futurus est«. quod autem tribus horis factae sunt tenebrae super omnem terram ludaeam, illud ostendit quoniani propter peccata sua privati sunt a lumine trium horarum, a lumine τριῶν ὡρῶν, φωτὸς πατρικοῦ, ἀπαυ-
dei patris et a splendore Christi γάσματος Χριστοῦ, ἐλλάμψεως ἁγίου et ab inluminatione spiritus sancti. πνεύματος.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.