continetur quod Barabbas etiam παλαιοῖς δὲ πάνυ ἀντιγράφοις ἐντυ- Iesus dicebatur, et forsitan recte, χὼν εὗρον καὶ αὐτὸν τὸν Βαραββνᾶν ut ne nomen lesu conveniat ali- Ἰησοῦν λεγόμενον. οὕτως γοῦν cui iniquorum. εἶχεν ἡ τοῦ Πιλάτου πεῦσις ἐκεῖ· »τίνα θέλετε τῶν δύο ἀπολύσω ὑμῖν,
Ἰησοῦν τὸν Βαραββᾶν ἢ Ἰησοῦν τὸν λεγόμενον Χριστόν;(‘
et ludas proditor ; et in Genesi inveniuntur eiusdem nominis esse filii Seth et filii Cain, sicut Enoch et Lamech et Mathusalem. non autem conveniebat esse tale aliquid et in nomine lesu. et puto, quod in haeresibus tale aliquid superadditum est, ut habeant aliqua convenidicere dicere fabulis suis de siniilitudine nominis lesu et Barabbae.
aestimo enim in istis rerum aliquod mysterium demonstrari, ut Barabbas quidem constitutus sit ad seditionem et beUa et homicidia facienda in animabus hominum, lesus autem quasi filius dei et pax constitutus et verbum et sapientia ad omnia bona. hi ergo duo cum sint vincti in rebus humanis et corporibus, populus ille sibi postulavit
absolvi Barabbam; propter quem non cessat gens illa habens seditiones et homicidia et latrocinia, secundum quosdam gentis suae in rebus quae foris habentur, secundum omnes autem ludaeos qui non credunt in lesum intus in anima. ubi enim non est lesus, illic seditiones et lites et proelia sunt; ubi autem est lesus, ut dicere possint: »si autem
Christus in nobis, corpus quidem mortuum propter peccatum, spiritus autem vita propter iustitiamw, ibi sunt omnia simul bona et innumerabiles divitiae spiritales in manibus eius, et pax; pax; est enim pax nostra, qui fecit utraque unum«. et si quis videat contrariam operationem, cognoscet quoniam ipse est in hominibus vinctus insignis
Barabbas, quem sibi solvi desiderant, non solum tunc peccans Israel secundum carnem, sed et omnes qui ei similes sunt vel in dogmate vel in vita. quicumque ergo mala agit, solutus est in corpore eius Barabbas, 3 4 Christus autem vinctus: qui autem bona agit, Christus ei solutus est, Barabbas autem vinctus.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.