quamvis mille homicidiis obnoxius videretur. sic enim quasdam gratias praestant gentes eis quos subiciunt sibi, donec confirmetur super eos ingum ipsorum. tamen consuetudo haec absolven- di vincti fuit aliquando et apud ludaeos. nam cum Saul decre- καὶ Σαοὺλ δὲ συγχωρήσας τῷ
visset, ut ne quis acciperet cibum, λαῷ τὸν Ἰωνάθαν δηλοῖ πό- Ionathas autem favum mellis gustasset contra regis decretum, invenit obnoxium lonathan et quamvis filium constitutum tamen
men propter aliquod iuramentum suum decreverat interficere eum; sed non interfecit, omni populo Israel interveniente et petente eum ad vitam.
condemnatione peccati, maxime autem si quando habeat perditionis cetera opera, ad benefaciendum autem ecclesiae inpiger sit, tales enim invenies saepe in potentatibus constitutos, alias quidem peccatores, tamen pro Christianis quantum possibile eis est multa agentes. adduceris autem magis ad requirendum taha, si rationem habet idoneam,
neam, quod etiam Israel wpro vita Nabuchodonosor(( et Balthasar filii eius deum orabat. sed hoc, si videtur alicui dignum requisitione, requiret. quod autem manifestum est, omnes curare temptemus, ut ex 3 4 petentibiis inveniamur esse et in ordine eorum qui bene vixerunt, magis quam ex illis, pro quibus petitur quasi pro hominibus malis. nam etsi concedatur aliquis peccatorum ad preces ecclesiae, non tamen iustum est gloriam et beatitudinem consequi eum, qui huiusmodi
est, sufficit enim quod a poena dimittitur.
dimisso quam cum verbi verbi gratia dicam: si egissent sollemnitatem recte sicut losias aut aliquis similis ei, et data eis fuisset quem vellent petendi licentia, sine dubio lesum postulassent Barabbam autem con- demnassent. nos autem oremus, ut festum diem colentes, »non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis
sinceritatis et veritatis«, Barabbam quidem condemnare, lesum ab omnibus vinculis liberum accipere nobis mereamur in regem et dominum. et quamdiu haec facimus, non convertentur dies festi nostri in luctum, neque cantica nostra in lamentationem, sed erunt in nobis sollemnitates verae, sollemnitates dei.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.