Christe, quis est qui te percussit? (26, 67. 68)
et quia non sustineret expuitionis opprobrium, qui sedebat »ad dextram virtutis» et venturus erat »in sermones Esaiae prophetae haec eadem prophetantis de eo et dicentis ex persona ipsius domini salvatoris: »quid quoniam veni, et non erat homo ? vocavi, et non erat qui oboediret oboediret? numquid non
valet manus mea eruere ? aut non possum eripere ? ecce increpatione mea desertum faciam mare, et ponam flumina deserta, et siccabuntur pisces eorum ex eo quod non habent aquam, et morientur in siti. et induam caeium tenebris, et sicut saccum amictum eius. dominus dat mihi linguam doctrinae, ut sciam quomodo me oporteat dicere
verbum; posuit me mane, adposuit mihi aurem ad audiendum, et doctrina domini aperiet aures meas, ego autem non sum incredulus neque contradico. dorsum meum praebui ad 912 flagella, et maxillas meas ad palmas, faciem autem meam non averti a confusione sputamentorum, et dominus deus factus est adiutor meus«. omnes enim, qui
confitentur Christum esse, qui dicit: »dominus dominus dedit mihi linguam « et cetera quae exposui.
nisi Christo qui venit in mundum ? aut quem decebat dicere: »vocavi, 1 2 et non erat qui oboediret«, nisi eum, qui venit ad vocandum ludaeoruin et non est auditus et ideo non eruit populuni neque eripuit eum, sed dereliquit ? Christus est autem, qui dicit: »ecce increpatione mea desertum faciam mare, et ponam flumina desertac, qui consummationem
facturus est mundi. ipse est enim qui caelum induet »tenebras« et induet eum »velut saccum«, et accipiens a patre doctrinae« sciebat quomodo »oporteat dicere verbum« ei deus; et »adrosuit ei aurema, ut amplius audiat audientibus cunctis, et »doctriuna« patris aperuit ei aurem, quia non fuit incredulus patri
mittenti se neque contradicens, et opere ipso docuit discere cupientes mansuetudinem laudabilemque humilitatem. opus autem erat in eo, quod factis ista docebat, »dorsum« suum exhibens »ad flagella et maxillas ad « et faciem non avertens »a confusione sputamentorum«, ut nos (sicut arbitror) qui digni fueramus omnes has infamias
pati, erueret ipse pro nobis patiens eas. non enim »mortuus est pro «, ut non moriamur, sed ut pro nobis non moriamur; et alapis caesus est pro nobis et exputus est, ut ne nos qui digni fueramus omnibus his proiJter nostra peccata patiamur ea, sed ut pro iustitia patientes ea gratanter excipiamus. et Paulus quidem dicit de salvatore,
quoniam »humiliavit se factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucisc non enim est indecorum ei, qui vult numerare in quantis se Christus humiliavit, ut dinumeret (extra ea, quae Paulus exposuit dicens: »humiliavit se factus oboediens ’’usque ad <): usque ad »palmas«, usque ad »confusionem sputamentorum« et
et mortis, propter quae omnia »exaltavit eum «. nec enim propter mortem solam quam pertulit propter nos exaltavit eum, sed etiam propter palmas et sputamenta et cetera.
defuncti, si noluerit frater viri eius accipere eam, accedens ad eum qui noluit eani accipere sibi uxorem, coram senioribus excaciabit »calciamentum eius unum ex pedibus et expuet in faciem eius et dicet: sic facient homini qui non aedificaverit domum fratris «. 3 4 non ergo avertit faciem suam Christus »a confusione sputamentorum«, ut magis glorificetur vultus eius, quam fuit vultus Moysi glorificatus, tanta et tali gloria ut (conparatione glorificationis istius) vultus illius glorificatio destruatur, sicut in conspectu solis lumen lucernae
destruitur et sicut scientia, quae ex parte est, destruitur »cum venerit quod perfectum est«. sed et colaphis ceciderunt sanctum caput, propter quod ipsi colaphizantur a satana, non ut non extollantur neque ut virtus eorum perficiatur, sed ut traditi inimico et vindici recipiant, quod fecerunt peccatum colaphizantes lesum. et non
contenti tantummodo expuere in faciem eius et colaphis eum caedere, adhuc et palmis eum ceciderunt et deludentes dixerunt: prophetiza nohis, quis te percussit. propter quod receperunt alapam aeternam, et ab omni prophetia privati sunt, percussi et castigati, et nec sic volentes suscipere disciplinam, secundum quod prophetaverat hoo
ipsum de eis Hieremias: »flagellasti eos et non doluerunt, et noluerunt suscipere «. et nunc qui iniuriant unum aliquem de ecclesia et faciunt ei haec, in faciem expuunt Christi et Christum colaphis caedentes castigant et palmis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.