ea, quae isti testificantur adversus te? lesus autem tacebat (26, 62. 63a). Potest in istis inpleta intellegi prophetia quae dicit: »dum consistit peccator adversus me, obmutui et humihatus sum et silui a bonis« , ut peccator ille in istis prophetatus intellegatur Caiphas qui constitit contra lesum. simui et discimus ex hoc loco contemnere
calunmiantium et falsorum testium voces, ut nec responsione nostra dignos eos habeamus, nec defendere nosmetipsos, ubi non sunt con- venientia quae dicuntur adversus nos. quid enim opus est illis resistere, qui sibi ipsi contraria dicentes resistunt ? maxime ubi maius est hbere 1 2 et fortiter silere quam defendere sine ullo profectu, ut non humiliemur a testibus falsis et calumniatoribiis inprobis.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.