et non invenerunt; et multi falsi testes accesserunt, et non invenerunt (26, 59. 60*).
quaerunt occasiones, ex hoc demonstratur, quia non inveniehant ad- versarii eius quod dicere possent adversus eum vel colorare (sed quaerebant omnes sacerdotes et concilium universum et nihil verisimile poterant invenire); quoniam falsa testimonia tunc locum habent quando cum colore aliquo proferuntur, adversus lesum autemnec color
inveniebatur, qui posset contra lesum adiuvare mendacia — et hoc, cum essent multi volentes gratiam tribuere Caiphae et principibus sacerdotum et scribis et senioribus et universo concilio hoc ipsum audire desideranti. et haec qui considerant, maximam laudem exhibent lesu propter vitam eius et doctrinam ipsius, qui sic omnia inreprehensibiliter
et dixit et fecit, ut nuUam verisimilitvidinem reprehensionis invenirent in eo, nec mali nec multi nec tam astuti et ingeniosi.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.