meam sequentes; quoniam coUidie sedens in loco sancto templi (quasi congruo ad doctrinas divinas) manifestabam, quae pertinentia erant ad pietatem et vitam sanam secundum legem dei, et per hoc commendabam pacificum me esse. quoniam autem nullam habet rationem idoneam neque insidiatio vestra adversus me neque
militia vestra cum gladiis et fustibus facta, manifestum est omnibus cognoscentibus nie. quomodo autem et non estis placati cottidie permansionem meam videntes in templo dei et praebentem me omnibus volentibus me audire, ut coniungerem eos mihi ad prodificationem eorum per verbum et vitam ad beatitudinem dei, avit tunc quidem
non tenuistis me videntes docentem et nihil facientem dignum reatu, nunc autem quasi mutatum me aestimatis, ut quasi latronem debere conprehendi putetis? sed nec in hoc occasionem aliquam invenitis, quasi ad verbum mutatum ab eis, quae in primis proposueram, prodesse volentibus verbis et factis. et vide postquam dixit ad Petrum:
»reconde gladium tuuni in thecam suam« (quod est patientiae), auriculam restituit amputatam, sicut alter dicit evangelista (quod et summae benignitatis indicium fuerat pariter et divinae virtutis), tunc ista verba locutus est, ut fidelia viderentur ex praecedentibus verbis et factis, ut etsi praeterita benefacta non recordantur,
vel praesentia recognoscant.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.