in locum suum. est ergo gladii aliquis locus, ex quo non licet accipere eum, qui non vult perire. maxime in gladio. pacificos enim vult es se lesus discipulos suos, ut bellicum hunc gladium deponentes alterum pacificum accipiant gladium, quem dicit scriptura xgladium »gladium spiritus« . simile autem mihi videtur quod dicit: omnes qui accipiunt gladium, 1 2 gladio et peribunt, id est, omnes qui non sunt pacifici sed belli concitatores, in eo bello peribunt quod concitant, ut sit in eis gladius mysterium belli et litis. et puto quod omnes tumultuosi et concitatores bellorum et conturbantes animas hominum, maxime ecclesiarum,
accipiunt gladium in quo et ipsi peribunt; quoniam »qui fodit foveam, ipse incidet in eamcc, quoniam »convertetur dolor« eorum »incaput« ipsorum, et »iniquitas« eorum »in cerebrum« »descendet«. sed et simpliciter audientes quod dicit: qui accipiunt gladium, gladio peribunt cavere nos convenit, ut ne occasione militiae
aut vindictae propriarum iniuriarum eximamus gladium aut ob aliquam occasionem, quam onmem abominatur evangelica haec Christi doctrina, praecipiens ut inpleamus quod scriptum est: »cum his qui oderunt pacem eram pacificus«. sf ergo cum odientibus pacem esse pacifici, adversus neminem gladio uti debemus.
angelorum? tamquam si dicat: tu quidem sic gladium exemisti et percussisti principis servum quasi mihi auxilium praestans, ego autem si voluissem poteram rogans patrem non humanum auxilium impetrare sed meliorum, id est angelorum, nec unius sed plus duodecim legionum. ex hoc demonstratur, quoniam secundum 908 similitudinem
legionum militiae mundialis sunt et angelorum legiones militiae caelestis, mihtantium contra legiones daemonum habitantium in sepulcris. nam et apud Lucam »multitudo militiae caelestis « audita est »laudantium « propter Christi nativitatem. si autem »multitudo militiae caelestis erat laudantium deum« , militia autem omnis propter adversarios
intellegitur constituta, consequenter et illa militia propter adversarios militat deo. sed etiam lacob locum aliquem vocavit »castra« 3 4 domini, quoniam militiam illic aspexit angelorum; et ubicumque sunt deum timentes, circa eos sunt castra angelorum; »inmittet« enim wangelus domini in circuitu timentium eum et eripiet eos« , sicut fuisse et circa Elisaeum liber refert Regnorum.
enim angeli opus habent auxilium unigeniti filii dei, quam ipse illorum. propter hoc et quod scribitur: »quoniam angelis suis mandabit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis«, non de filio dei intellegitur dictum, sed aut in persona Christi de omni viro iusto, quem Christus portabat in corpore suo, aut de Christo secundum
humanam eius naturam. denique et quod dicit: liberabit te »a ruina et daemonio meridiano« , nequaquam convenit filio dei, sed et quod dicit: mon timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris«, magis convenit viro iusto filio dei. cum ergo posset accipere legiones, nolebat accipere, ut per
patientiam eius inplerentur scripturae prophetantes de ipso, quoniam ita eum pati conveniebat.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.