dei filius Christus opifex oninium et ipsiiis inmortalitatis dator genitus est, quantum pertinet ad fidem cui credidimus, natus est — magis autem processit ipse, qui et semper in patre est ad condecorationem illorum, quae ab ipso facta sunt — genitus est igitur individua proeessione. Voluntas enim et in habitaculo suo simul fixa est, et ista, quae diverso indigent cultu secundum uniuscuiusque qualitatem
et agit et administrat.
filium? Nihil scilicet: ipsa enim rerum plenitudo sensu accepit voluntatis praeceptum, non autem divisam ex patris substantia voluntatem separavit. Quod autem ista sequitur, quis est qui Christi mei domini sequax per reverentiam magis vel stultitiam reformidat?
non vides, quod venerabilissimum corpus deus elegit, per quod tidei argumenta et propriae virtu|tis exempla manifestare futunis esset, et iam confusam exitiali fol. errore humani generis perditionem expellere et novam religiouis dare doctrinam et castitatis exemplo indignos mentis actus expurgare, deinde autem mortis quidem tormentum dissolvere, inmortalitatis autem praemia pronuntiare.
quos iam fratres communio caritatis merito ex me appellari facit, non ignoratis me vestrum conservum, non ignoratis vestrae munimen salutis, cuius curam diligenter suscepi, et per quod inimicorum nostrorum non solum arma expugnavimus, sed etiam vivos adhuc aniniam inclusimus ad manifestandam veram fidem clementiae.
Sed ego super istis donis propter renovationem maxime orbis terrarum gaudebam. Etenim dignum erat vere miraculo in concordiam tot gentes adducere, quae paulo ante ignorare deum dicebantur: tarnen quid haberent istae gentes
cognoscere, quae nullam certaminis curam susceperunt? Quid igitur intellegitis, dilecti fratres? nam vos ipsos accuso: Christiani sumus et mediocri affectu dissentimus?
Haecine est nostra fides, haec sanctissimae legis doctrina? sed quae causa est, propter quam praesentis mali exitium suscitatum est? O flagitium, ο odium supra modum omnis indignationis magnitudinem superans. quae istius
latrocinii atrocitas extitit, quae filium dei abnegat ex individua patris substantia processisse? nonne ubique est deus, cum certe istum semper nobis adesse sentimus? nonne per eius virtutem omnium decoratio constat? cum certe separatione dissipationis careant?
deprecor, tormenta praesentis doloris. confessores vos esse istius promittebatis quem esse denegatis, in hoc vobis doctore persuadente in omnibus perdito; supplico, quis est qui ista docuit ita simplicem multitudinem? Eusebius scilicet,
qui tirannicae crudelitatis conscius est: Quod enim ubique tiranni factus est cliens, ex multis est pervidere. Tarn enim caedes episcoporum testantur, sed vere episcoporum, quam saevissima Christianorum persecutio manifeste clamat.
enim de factis in me iniuriis modo dicam, per quas fol.2v cum maxime adversarum partium festinaverunt concursiones, iste et oculos speeulatores contra me submittebat,
et paene etiam armata tiranno ministeria conferebat.
esse arbitretur ad istorum probationem inparatum. Argumentum enim sub- 4 tile est, quod presbiteros et diaconos, qui Eusebium adsequebantur, manifeste a me comprensos esse constat. Sed ista qnidem praetermitto, quae nunc non indignationis causa, sed ad illorum confusionem a me prolata sunt. lUud autem solum timeo, illud cogito, quod vos video ad criminis vocari communionem : nam
per Eusebii conversationem et perversionem, conscientiam suscepistis a veritate separatam.
pridem oportebat a vestro pendere iudicio, nisi praedictus Eusebius cum turbulenta multitudine eorum qui eum sequebantur, huc pervenisset et ordinis rectitudinem
impudenter conturbasset.
5 ego decenter aderam Servitute conscientiae meae; nihil alterum volens, quam concordiam omnibus operari et ante omnia convincere et hanc causam depellere, quae initium quidem ceperat per Arrii Alexandrini insolentiam: conroborata est autem statim per Eusebii flagitiosam et perniciosam festinationem.
ipse Eusebius, amicissimi et carissimi, cum quanta putatis concursione (quando ab
ipsa conscientia vincebatur) cum quanta autem confusione undique convictum falsiloquium defendebat, submittens quidem mihi diversos pro ipso supplicantes, postulans autem ex me aliquid auxilii, quatenus vel in tanto convictus delicto
vobis benignus permaneat, quoniam et me ille pervertit et indecenter subripuit, quod et vos cognoscetis. Omnia enim tunc acta sunt, sicut ipse desiderabat, omne quodlibet malura in sua mente abscondens.
semel concilii veritas ad paenitentiam servavit, non solum illos susceperunt et
apud se servaverunt. sed etiam consortes morum fuerunt eorum pranitatis. Propter quod circa istos ingratos hoc agere censui: raptos enim eos iussi quam longissime exterminari.
semper et fuisse constat et esse decet et sie peragere, ut episcopos castos et orthodoxos et dementes habentes gaudeamus. Si quis autem vel ad pestiferorum
memoriam illorum vel ad laudem iuconsulte exardere audeat. confestim a sua audacia per operationem servi dei, hoc est mei, compescetur: deus vos conservet; fratres dilectissimi. Haec exemplaria duarum epistolarum domnus imperator lustiuianus beatissimo papae Vigilio translatas de Graeco in Latino direxit die quinto Kalendarum
luniarum sexies post consulatuni Basili viri clarissimi.
De decretis Nicaenae synodi. Athanasius of Alexandria. ed. Gerhard Loeschke, ed. Margret Heinemann. Germany. 2016.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.