variantur, quae sunt in rebus, i. e. per formam et materiam, ex quibus constant, sed per res etiam, quae sunt extra, ut earum motrices, quarum materia fortasse non cadem est ac rerum inde generatarum quarumque forma non cadem est, sed diversa. quod mente servandum puto in quaestione primae causae, nam aliquae
moventes causae in forma convenientes sunt rei motae ipsique proximae, quas sequuntur remotiores. proxima causa est ut pater, sol vero remotior est, sole adhuc remotior est circulus declivis. quae quidem causae non sunt ad modum materiae rei generabilis aut formae aut privationis, sed motrices sunt; uec conveniunt
in forma neque proximae sunt ut pater, sed remotiores et in agendo fortiores. nam principia proximarum quoque causarum sunt.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.