de hac substantia, quae universum hoc corpus movet, quid sit. utrum anima ponenda est an intellectus an quid aliud ab his ambobus diversum? sed cauti esse debemus, ne accidens aliquod de primo principio praedicemus ex his, inquam, quae cetera entia necessario consequuntur; reliquis vero entibus inest potestas et 1 variis tempovibus sunt variis modis neque semper in eodem statu 2 permanent, cuiusmodi sunt generabilia et corruptibilia; in his enim interdum idem est actu, interdum potentia, ut vinum est actu cum fervet atque movetur (?), alias vero potentia erat, cum humor, ex
quo generatur, adhuc erat in vinea ipsa, caro quoque quandoque est actu, quandoque vero potentia erat in elemetitis, ex quibus generatur. nee aliud siguificare volumus, cum actum et potentiam dicimus, nisi materiam atque formam. forma intellego formam, (??)si separabilis est, aut id, quod ex forma materiaque constat, separa(??)
bilis autem est, ut lumen ac teuebrae, si separari ab aere queunt. ex ambabus vero compositum, ut corpus sauum et aegrotans. cum materiam dico, intellego id, quod utrumque fieri potest, ut corpus, quod quandoque sanum, quandoque morbo obuoxium efficitur.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.