Ascl.
Et mundus speciem mutat, o Trismegiste?—Trism.
Vides ergo, o Asclepi, tibi omnia quasi dormienti esse narrata. Quid est enim mundus, aut ex quibus constat, nisi ex omnibus natis? Ergo hoc vis dicere de caelo, terra, et elementis. Nam quae alia magis frequenter mutantur in species? Caelum umescens vel arescens, vel frigescens vel ignescens, vel clarescens vel sordescens, in una caeli specie hae sunt quae saepe alternantur species. Terra vero speciei suae multas inmutationes habet semper, et cum parturit fruges, et cum eadem partus nutricat suos, fructuum omnium cum reddit varias diversasque qualitates et quantitates [[atque stationes aut cursus]], et ante omnia arborum ⟨⟨qualitates⟩⟩, florum, bacarum [[qualitates]] odores, sapores [[species]]. ⟨⟨A[t]qua stationes aut cursus⟩⟩ ⟨mutat.⟩ Ignis facit conversiones plurimas, atque divinas ⟨recipit⟩ ⟨⟨species⟩⟩. Solis etenim et lunae omniformes imagines sunt; sunt enim quasi speculorum nostrorum similes, imaginum similitudines aemulo splendore reddentium.—⟩⟩ ⟨ * * * * * *⟩Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.