Ascl.
Alia haec iterum ratio quae est, o Trismegiste? —Trism.
Talis, o Asclepi. Deus etenim vel pater vel dominus omnium quocumque [alio] nomine [[ab hominibus sanctius religiosiusque]] nuncupatur [quod] inter nos intellectus nostri causa, ⟨⟨ab hominibus sanctius religiosiusque⟩⟩ debet esse sacratum tanti [[etenim]] numinis contemplatione: nullo ⟨⟨etenim⟩⟩ ex his nominibus eum definite nuncupabimus. Si enim vox hoc est, ex aere spiritu percusso sonus, declarans omnem hominis ⎡voluntatem vel sensum⎤ quem forte ex sensibus mente perceperit, cuius nominis tota substantia paucis conposita syllabis definita atque circumscripta est, ut esset in homine necessarium vocis auriumque commercium, simul etiam et sensus et spiritus et aeris ⟨nomina⟩ et omnia in his aut per haec aut de his nomen est totum dei. Non enim spero totius maiestatis effectorem omniumque rerum patrem vel dominum uno posse quamvis e multis conposito nuncupari nomine, hunc vero innomine⟨m⟩ vel potius omninomine⟨m⟩ ⟨⟨esse⟩⟩, siquidem is sit unus [et] omnia, ut sit necesse aut omnia [[esse]] eius nomine, aut ipsum omnium nominibus nuncupari.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.