[31]
Deus ergo stabilis fuit, semperque similiter cum eo aeternitas constitit, mundum non natum, quem recte ⟨in⟩sensibilem dicimus, intra se habens. Huius [dei] imago hic effectus est mundus, aeternitatis imitator. Habet autem tempus, ⟨⟨quamvis semper agitetur,⟩⟩ stabilitatis suae vim atque naturam [[quamvis semper agitetur]], ea ipsa in se revertendi necessitate. Itaque quamvis sit aeternitas stabilis, inmobilis, atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper revocatur agitatio, [[eaque mobilitas ratione temporis vertitur,]] efficitur ut et ipsa aeternitas, inmobilis quidem sola, ⟨⟨videatur agitari⟩⟩ per tempus, in quo ipsa est, et est in eo omnis agitatio [[videatur agitari]]. Sic efficitur ut et aeternitatis stabilitas moveatur, et temporis mobilitas stabilis fiat fixa lege currendi. Sic et deum agitari credibile est in se ipsum eadem inmobilitate. Stabilita[s] etenim ipsius [in] magnitudine est inmobilis agitatio; ipsius enim magnitudinis inmobili⟨ta⟩s lex est. Hoc ergo, quod est tale quod non subicitur sensibus, ⟨⟨sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt⟩⟩, indefinitum, inconprehensibile, inaestimabile est; nec sustineri etenim nec ferri nec indagari potest. Ubi enim et quo et unde, et quomodo aut quale sit, incertum est. Fertur enim in summa stabilitate, et in ipso ⟨fertur⟩ stabilitas sua [[sive deus, sive aeternitas, sive uterque, sive alter in altero sive uterque in utroque sunt]]. Propter quod aeternitas sine definitione est temporis: tempus autem, quod definiri potest [vel] numero, [vel] alternatione vel [alterius] per ambitionem reditus aeternum est. Utrumque ergo infinitum, utrumque videtur aeternum: ⟨aeternitatis autem⟩ stabilitas [enim], utpote defixa, quo sustinere quae agitabilia sunt possit ⟨⟨habendo inmobilem firmitatem⟩⟩, beneficio firmitatis merito obtinet principatum.