[30]
In ipsa enim aeternitatis vivacitate mundus agitatur, et in ipsa vitali aeternitate locus est mundi: propter quod nec stabi⟨t a⟩liquando nec conrumpetur, sempiternitate vivendi circumvallatus et quasi constrictus. Ipse mundus vitae dispensator est his omnibus quae in se sunt, et locus est omnium quae sub sole gubernantur. Et commotio mundi ipsius ex duplici constat effectu: ipse extrinsecus vivificatur ab aeternitate, vivificatque ea quae intra se sunt omnia, differens numeris et temporibus statutis atque infixis cuncta per solis effectum stellarumque discursum. Omni[a] ⟨⟨autem⟩⟩ temporaria ratione divina lege conscripta, terrenum [[autem]] tempus aeris qualitate, aestuum frigorisque varietate dinoscitur, caeleste vero reversionibus siderum ad eadem loca temporaria cornversione currentium. Et mundus est receptaculum temporis, cuius cursu et agitatione vegetatur. Tempus autem ordinatione servatur: ordo et tempus innovationem omnium rerum, quae in mundo sunt, per alternationem faciunt. Cunctis ergo ita se habentibus, nihil stabile, nihil fixum, nihil inmobile [nec] nascentium, nec caelestium nec terrenorum. Solus deus ⟨stabilis⟩, et merito [solus]; ipse enim in se est, et a se est, et circum se totus est, plenus atque perfectus, isque sua firmus stabilitate est, nec alicuius inpulsu [nec] loco moveri potest, cum in eo sunt omnia et in omnibus ipse est solus; nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem in aeternitate esse: sed magis et ipsa inmobilis ⟨est⟩ aeternitas, in quam omnium temporum agitatio remeat, et ex qua omnium temporum agitatio sumit exordium.