[11a]
Est autem mensura eius utriusque, id est hominis, ante omnia religio, quam sequitur bonitas. Ea demum tunc videtur esse perfecta, si contra cupiditatem ⟨⟨virtute munita⟩⟩ alienarum omnium rerum sit despectus [[virtute munita]]. Sunt ab omnibus cognationis divinae partibus aliena omnia, quaecunque terrena corporali cupiditate possidentur; quae merito [possessionum nomine nuncupantur], quoniam non nata nobiscum, sed postea a nobis possideri coeperunt, idcirco etiam possessionum nomine nuncupantur. Omnia ergo huiusmodi ab homine aliena sunt, etiam corpus, ut et ea quae adpetimus, et illud, ex quo adpetentiae nobis est vitium, despiciamus. Ut enim meum animum rationis ducit intentio, homo hactenus esse debuit, ut contemplatione divinitatis partem quae sibi [[iuncta mortalis est]] mundi inferioris necessitate servandi ⟨⟨iuncta mortalis est⟩⟩ despiciat atque contemnat. [[Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum,]] [manibus et pedibus utrisque binis, [aliisque] corporis membris, quibus inferiori, id est terreno, mundo deserviat, illis vero partibus quattuor animi, ⟨⟨ratione⟩⟩, sensu[s], memoria[e], atque providentia[e], quarum [[ratione]] ⟨usu⟩ cuncta divina norit atque suspiciat.]
Trism.
[Unde efficitur ut rerum diversitates, qualitates, effectus, quantitates suspiciosa indagatione sectetur, retardatus vero gravi⟨s⟩ [et] nimium corporis vitio has naturae rerum causas quae verae sunt proprie pervidere non possit.]