[10]
Rationem vero tractatus istius, o Asclepi, non solum sagaci intentione, verum etiam cupio te animi vivacitate percipere. Est enim ratio plurimis incredibilis, integra autem et vera percipienda sanctioribus mentibus. Itaque hinc exordiar. Aeternitatis dominus deus primus est, secundus est mundus, homo est tertius. Effector mundi deus et eorum quae insunt omnium simul cuncta gubernando [[cum]] homine⟨m⟩ ⟨⟨cum⟩⟩ ipso gubernatore⟨m⟩ conposuit. Quod totum suscipiens homo, id est curam propriam diligentiae suae, efficit ut sit ipse et mundus uterque ornamento sibi; ut ex hac ⟨h⟩om⟨i⟩nis divina conpositione mundus (Graece rectius
κόσμος⟩ dictus esse videatur. Is novit se, novit et mundum, scilicet ut meminerit quid partibus conveniat suis, quae sibi utenda, quibus sibi inserviendum sit recognoscat, laudes gratesque maximas agens deo, eius imaginem venerans, non ignarus se etiam secundam esse imaginem dei: cuius sunt imagines duae mundus et homo, [[unde efficitur ut]] quoniam est ⟨et⟩ ipsius una conpago. ⟨⟨Nam ut homo ex utraque parte possit esse plenissimus, quaternis eum utriusque partis elementis animadverte esse formatum:⟩⟩ ⟨⟨unde efficitur ut⟩⟩ parte ⟨⟨divina⟩⟩, quae ex animo et sensu, spiritu atque ratione [divinus] est, velut ex elementis superioribus, inscendere posse videatur in caelum, parte vero mundana, quae constat ex igne et aqua ⟨et terra⟩ et aere, mortalis resistat in terra, ne curae omnia suae mandata vidua desertaque dimittat. Sic enim humanitas, ex parte divina, ex alia parte a effecta mortalis est, in corpore consistens.