Herodianus Περὶ παθῶν 73a

ed. August Lentz

Περὶ παθῶν. Herodianus. ed. August Lentz. United States. 2017.

Funding provided by Harvard Library Arcadia Fund.

Current edition First1KGreek

Περὶ παθῶν (Greek) (Aelius Herodianus, Περὶ παθῶν, Grammatici Graeci 3.2, Lentz, Teubner, 1868)

Notes on the current edition

Περὶ παθῶν

1. ad fr. *72. Ex sequenti fragmento coniectari licet huic argumento simillimum etiam ab Herodiano profectum esse. Caeterum recte Ahrensius de dial. Aeol. 152 not. 1 comparato Apollonio de adv. 606, 16 pro οἱ Αἰολεῖϲ ὅταν scripsit ὅτα atque iniuria reprehenditur ab Hugone Weber de dorica particula ka p. seq. Nam Herodianus non de Aeolica particula ὅταν loquitur, sed de Aeolic: ὄτα addens particulam communem ab Aeolica ὅτα provenire non posse.
2. ad fr. 73. Transcripsit Macrob. II p. 320 ed. Bip.: «Sed ε litera saepe sibi τὸ ν familiariter adhibet. Testes huius rei Αἰολεῖϲ, apud quos λεγόμεθα, φερόμεθα et similia finale α in ε mutatur et mox ε advocat sibi τὸ ν et fit prima. persona λεγόμεθεν, φερόμεθεν. Contra si quando ε in α mutatur, ν inde discedit, sicut Δωριεῖϲ τὸ πρόϲθεν πρόϲθα dicunt et τὸ ἔνθεν ἔνθα».
3. ad fr. [73a]. De ν ephelcystico quin Herodianus in libro περὶ παθῶν dixerit, vix dubitandum est. Quare quae de hac materia ap. Choeroboscum inveniuntur, hic subieci, quum ab Herodiano petita esse probabile sit. Cum iis, quae p. 531 traduntur, ad verbum fere congruunt, quae leguntur p. 168, 14 de tertia singu laris numeri ἦν accuratius expositum est p. 867, 5, unde hunc locum emendavi.