Notes on the current edition
Περὶ παθῶν
1.
ad fr.186. Cum lobeckio El.I 480 verba οὐ δεῖ δὲ τὰ ἀμφιβαλλόμενα παραλαμβάνειν in fine posui, quia his verbis refelluntur ii, qui ἧκα pro perfecto aoristi simili habuerunt. Hinc concludi etiam potest Herodianum alteram explicationem quam Philoxeni fuisse ex Ep. Cr. I 57, 10 comperimus praetulisse. Caeterum necesse fuit pro ἀλλ’ ὥϲπερ scribere ἄλλοι.
2.
ad fr. 187. Lob. El. I 481 not. post αἴρω excidisse arbitratur huiuscemodi verba: αἶρα καὶ πλεοναϲμῷ αἰὡρα, ἐξ οὖ οἰωρέω, equidem αἰωρῶ apposui et post εἴωθα proper antecedens fragm. inserui καὶ ἀφεῖκα ἀφέωκα. ad fr. 188. Omisi quae ex alio loco huc de ἰήϊοϲ vel ἰήιοϲ illata sunt (nam ad hoc vocabulum pertinent ὅτε μὲν ἐπὶ ἡλίου λέγεται, δαϲύνεται ἐπὶ τῆϲ ἀφέϲεωϲ τῶν βελῶν). In E. M. 462, 53 etiam altera originato huic, quae sola in E. ud. exstat , praemissa est: ἔϲτιν ἵημι, ἐκ τούτου ἴηοϲ, εἶτα ἰήεμοϲ, τροπῇ τοῦ η εἰϲ α καὶ πλεοναϲμῷ τοῦ λ ἰάλεμοϲ et in fne pro οὕτωϲ Ἡρωδιανόϲ subscriptum est: οὕτω Φιλόξενοϲ περὶ μονοϲυλλάβων, ὥϲ φηϲιν Ὡρίων. Quun autem in E. Orionis nihil de voce ἰάλεμοϲ traditum sit et constet Herodianum saepe Philoxeni scripta respicere, in E. M. pro Ὠρίων scribendum videtur Ἡρωδιανόϲ. De re cf. Lob. Proll. 98 et 158.
3.
ad fr. 188]. Reperitur eo loco literae Ε, ubi plura Herodianea proferuntur.