2.
mvp-aristotle-comment-16
Ritter, cap. 3 § 2
et 3.
πράττοντας - δρῶντας ἄμφω: expositis tribus illis quibus diversitates artium nituntur, iam post haec argumentum hactenus pertractatum apte concludit verbis illis (§. 4)
περὶ μὲν οὖν τῶν διαφορῶν,
καὶ πόσαι καὶ τίνες τῆς μιμήσεως,
εἰρήσθω ταῦτα. quae media inseruntur (§. 3), ea ab argumento adhuc explicato alienissima, per se levissima, ex parte absurda simul et falsa, damnanda et Aristoteli abiudicanda existimavi. videamus. primum ab eo loco qui modo pertractatus est aliena haec esse, ultro mihi concedent qui intellexerint afferri iam nihil nisi inutiles et inanes etymologias, quae a verbo
δρῶντας profectae fuse proferuntur, ipsum autem Aristotelem inde ab operis initio usque ad c. 4, 12. non modo ab huiusmodi nugis sed etiam ab enarrandis rebus, qualis est ista Doriensium tragoediam comoediamque sibi vindicantium commemoratio, religiose abstinere adeoque in afferendis exemplis parcissimum esse. absurda sunt
ὅθεν καὶ δράματα καλεῖσθαί τινες αὐτά φασιν,
ὅτι μιμοῦνται δρῶντας. vide, auctor incertus haerebat an re vera
δρᾶμα dictum sit a
δρᾶν, et rem scilicet tam dubiam in medio relinquens aliorum hominum sententiam protulisse contentus est. quae absurda simul et falsa dixi, ea suntP
ἐκεῖθεν γὰρ ἦν Ἐπίχαρμος ὁ ποιητής,
πολλῷ πρότερος ὢν Χωνίδου καὶ Μάγνητος. primum inepta haec sunt, cum qui paulo ante
δράματος nomine confisi sibi vindicare comoediam tragoediamque dicuntur, iidem statim argumenta ex historia sumpta proferunt quae, si vera essent, comoediae inventionem Siculis Doriensibus certissime vindicarent. scilicet Epicharmum, antiquissimum apud Dorienses comoediae hoc nomine dignae auctorem, multo prius vixisse quam Chonidem (Chionidem), antiquissimum apud Athenienses comoediarum scriptorem ¹), hic edocemur. sed de Chionide Suidas (cf. Eudocia p. 436) haec rettulit:
Χιωνίδης ᾿Αθηναῖος,
τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας,
ὃν καὶ λέγουσι πρωταγωνίστην γενέσθαι τῆς ἀρχαίας κωμῳδίας,
διδάσκειν δὲ ἔτεσιν ὀκτὼ πρὸ τῶν Περσικῶν, hoc est Olympiad. 73, 1. idem Suidas accurate indicavit quando Epicharmus comoedias docere adgressus sit s. v.
Ἐπίχαρμος :
ἦν δὲ πρὸ τῶν Περσικῶν ἔτη ἕξ,
διδάσκων ἐν Συρακούσαις·
ἐν δὲ ᾿Αθήναις Εὐέτης καὶ Εὐξενίδης καὶ Μύλος ἐπεδείκνυντο, h. e. Olympiad. 73, 3. quae testimonia, quamvis ab auctore parum locuplete prolata, tantae sunt auctoritatis, quantae essent si apud fidissimum scriptorem legerentur. nam ipsa eorum condicio ac forma probat puro ex fonte (ex didascaliis ut videtur) profecta esse. neque illud quisquam infitiabitur, utriusque poetae, Chionidis et Epicharmi, primum certamen vel tempus quo fere coeperunt comoedias docere, illis in locis significari 2). quo tempore Epicharmus Syracusanos arte sua delectabat, tunc Athenis comoediis certabant Euetes et Euxenides et Mylus, et 1) Neque nos ipsi neque ignotus ille qui haec interposuit de antiqua illa comoedia lyrica hic loquimur, sed de fabula ad quendam perfectionis gradum perducta. illud quoque nemo infitiabitur, Epicharmum et Chionidem cum Magnete tamquam an- *tiquissimos verae comoediae auctores ab hoc scriptore perhiberi. 2) Scriptor de comoedia anonymus (ap. Kusterum p. XII) cum scribit
γέγονε (Epicharmus)
κατὰ τὴν οἱ Ὀλυμπιάδα, tempus quo ille comoedias docere Syracusis coepit designat planequecertabant quidem post 3) Chionidem, cum is
πρωταγωνίστης τῆς ἀρχαίας perhibeatur 4). itaque semidoctus hic interpolator immane quantum decipit lectores magni nominis specie praefulgens, cum scribit Epicharmum fuisse multo ante Chionidem : nam illud
πολλῷ πρότερος ὢν hoc vult significare, Epicharmum saltem quinquaginta amplius annis Chionide priorem vixisse. neque illud statuere tuto licet, Epicharmum, antequam Syracusas commigraret, Megaris in Sicilia ubi per aliquot temporis fuit comoedias spectandas praebuisse, propterea quod nemo veterum scriptorum id tradidit, immo omnes hanc eius gloriae sedem Syracusas agnoscunt. at vero hic ipse locus, sive Aristotelius sive ab interpolatore insertus, nonne ostendere videtur quod tu negas? non est ita, sed is nihil narrat nisi Epicharmum Megaris oriundum fuisse. novus hic est et turpis error Aristotele plane indignus. nam si Epicharmum Megarensem fuisse cum aliqua veri specie narrari potest et a nonnullis narratur, quod Megaris aliquamdiu versatus et fortasse in civium numerum receptus est, tamen nonnisi negligentissimus vel indoctus auctor scribere potest Megaris oriundum fuisse (
ἐκεῖθεν ἦν) eum, quem natum esse in insula Co et plurimum vitae tempus Syracusis degisse constet. conf. Müller Doriens. II. p. 352. Grysarius de Doriens. comoed. p. 87 sqq. si vera essent quae semidoctus interpolator effutivit, verae comoediae inven- Suidae consentit. ribus usum esse. eo minus dubium est utrumque bonis aucto- 3) Meinekius hisce falsi Aristotelis verbis a vero seductus Euetem et Euxenidem et Mylum s. Myllum Chionide priores aetate posuit in Quaestion. scen. specim. I. sub initium: non debebat. 4) Nihil moror quod vir eruditissimus, Grysarius de Doriensium comoedia p. 145 sqq., Odofredum Müllerum (Doriens. II. p. 352) secutus, ratione subducta coniecit, Epicharmum Syracusas venisse demum Olymp. 74, 2., cum Gelo Megarensium urbe deleta incolas transferret Syracusas: nam luculenta testimonia incerta ratione a nobis instituenda everti non possunt.tor Epicharmus celebrandus esset, sed Aristoteles ipse tantum abest ut Epicharmum pro inventore comoediae venditet, ut nonnisi mythica argumenta (
μύθους) ab illo primum adhibita esse rettulerit c. 5, 3. vitiis quae adhuc exposuimus cetera consimilia sunt. vide quaeso quomodo celeberrimus comoediarum scriptor designetur,
Ἐπίχαρμος ὁ ποιητής, quasi alii Epicharmi tam illustres exstiterint, ut poeta ab iis distinguendus esset, aut ipse tam obscurus fuerit, ut poetam eum fuisse lectoribus in memoriam revocandum esset. ac si ille nimis dilucide Epicharmum designare voluit, cur scripsit
ὁ ποιητής, non
ὁ κωμωδιοποιός ? porro ne id quidem mirabimur, a tali scriptore Chionidem et Magnetem tamquam aequales proponi, quamquam Magnetem Epicharmo (magisque adeo Chionide) aliquanto iuniorem, Cratino autem priorem fuisse veteres testantur. vid. Suid. s. v.
Μάγνης:
ἐπιβάλ λει δ' Ἐπιχάρμῳ νέος πρεσβύτῃ. conf. Aristophanes Equit. 517 sqq. Meinekius Quaestion. scen. I. p. 9 sqq. postremo interpolator ne nomen quidem Chionidis, nisi codices h. 1. omnes peccarunt, recte scribere potuit: libri enim fluctuant inter
Χωνίδου et
Χωνύδου et
Χονύδου, quod nomen unde deductum sit dici nequit. rectius haud dubie Suidae codices et Athenaei (III. p. 119 E. IV. p. 137 E. XIV. p. 638 D) et grammaticus ab Hermanno editus in libro de Emendanda ratione Gr. gr. p. 324. hunc poetam
Χιωνίδην vel
Χιονίδην appellant. conf. Meinekius 1. ind. p. 8. not. iam quaedam ad singulos paragraphi 3. locos adnotabimus.
ὅθεν καὶ δράματα: vinculum quo prioribus haec adnectantur laxum sane est ac paene nullum. forte praecesserat
μιμοῦνται δρῶντας: eo interpolator excitatus est ut doctrinam suam grammaticam ostentaret adiectis illis
ὅθεν καὶ δράματα cet. neque vero memoratu indignum videatur quod et haec enuntiatio et quae paulo post subsequitur eodem fere modo adiungitur:
ὅθεν καὶ δράματα καλεῖσθαι..
φασιν, et statim
διὸ καὶ ἀντιποιοῦνται cet. nonne haec woher auch et daher auch mediocrem grammaticum et sua alienis importune inserentem coarguere videntur? scilicet interpolatorem fere semper pluribus vestigtis deprehendimus, quorum haec obscure relicta, illa solide expressa sunt.
οἵ τε ἐνταῦθα ὡς ἐπὶ τῆς παρ' αὐτοῖς δημοκρατίας γενομένης: Megarenses qui hic, Graeciae sunt interioris Atticisque finitimi, quibus cognomentum
οἱ Νυσαῖοι, de tempore, quo illa popularis dominatio apud Megarenses exstiterit, erudite disputavit Meinekius in Quaest. scen. I. p. 3 sq., etiam Grysarius de Doriensium comoed. I. p. 4 sqq. quippe Meinekius ex Plutarchi Quaest. Gr. 18. p. 295 D. et, 49. p. 304 E (vol II. p. I. pag 210 et 247 apud Wyttenb.) docuit brevi post expulsum Megaris Theagenem tyrannum, h. e. circa Olymp. 45 vel 46., effrenatam populi dominationem ibi exortam esse. illius temporis comoediam lyricam fuisse hic verbo monere sufficiat. de Susarione comico, qui Tripodisci Megarensium vico natus et sub Olymp. 50. Icariam Atticorum transgressus comoedias fecit egitque, hic noster nihil videtur inaudisse. de illo conferendus est Müller in Doriens. II. p. 350. Meinekius Quaest. scen. I. 3 sqq.
καὶ τῆς τραγῳδίας ἔνιοι τῶν ἐν Πελοποννή σῳ: Sicyonii Epigenem tragicum Thespide sive sedecim sive duabus aetatibus priorem celebrabant. vid. Suidas s. v.
Θέσπις. conf. Mülleri Dorienses II. p. 367. sed de Epigene hic noster certe non cogitavit: quippe statim narrat Peloponnesios ad dicta sua probanda nominibus uti.
ὡς κωμῳδοὺς - ἐκ τοῦ ἄστεως : interpolator ipse magis inclinavit ut
κωμῳδοὺς a verbo
κωμάζειν dictos esse crederet: Dorienses contra a
κώμαις nomen deduxisse tradit. neutra etymologia vera est. conf. nota ad c. 4, 12. illud quoque verum non est, pro
κώμαις ab Atheniensibus dici
δήμους: immo
κῶμαι sunt vici (urbis partes),
δῆμοι pagi (ruris partes), quamquam hoc discrimen non semper observatur. vid. Phot. v.
κώμη et
κωμήτης. Aristophan. Nub. 965. Lysistr. 5.