1.
mvp-aristotle-comment-184
Ritter, cap. 25 § 1
Quae in poetarum operibus sive iure sive iniuria reprehenduntur, ea pluribus modis variisque artificiis diluere vel excusare licet. Noli, lector, gravari vel mihi indignari te rursus in uncos illos fatales incurrere: non enim libido mea eos posuit, sed ipsa veritas expostulavit ut illi carnificis officio fungerentur. itaque animum attende et rem cognosce. de problematis loquimur eorumque solutionibus.
προβλήματα verus Aristoteles dixit quaestiones et breves disputationes de rebus quibusdam nondum satis exploratis proponendas, quarum ipse ingentem numerum conscripsit et solvere operam dedit in libris illis
Προβλημάτων etiamnum conservatis. sed quae hoc capite percensentur
προβλήματα, sunt difficultates ad vituperandos poetas epicos et in his prae ceteris Homerum argute excogitatae, quae non tam ad seriam sobriamque doctrinam expromendam quam ad ostentandam vanam scientiam sedulo et turbate propinantur:
λύσεις autem quae dicuntur artificia sunt, quibus illae difficultates (
απορίαι,
ἀπορήματα,
προβλήματα,
ζητήματα,
ἐνστάσεις,
ἐπιτιμήσεις ς.
ἐπιτιμήματα) speciosius plerumque quam verius dissolvuntur. hoc genus captiosarum quaestionum a parvis initiis increscere coepit,posteaquam Zoilus Amphipolitanus non multo ante Aristotelis aetatem editis novem in Homerum libris, in quibus ingenii subtilitatis partim exercendae partim iactandae ac venditandae gratia permulta venerandi vatis vitia coarguere conatus erat, alios ad eandem laudis viam ingrediendam excitavit, alios ad vindicandum ab iniquis reprehensionibus optimum poetam impulit ¹). in his relatos legimus ipsum Aristotelem de quo statim videbimus, tum eius discipulum Heraclidem Ponticum, denique Sosibium et Zenonem Stoicae sectae conditorem et Athenodorum Arati poetae fratrem 2). mire vero illis quaestionibus et concipiendis et solvendis delectabantur Musei Alexandrini alumni et praeceptores, ut narrat Porphyrius in scholiis ad Iliadem I. 688. p. 272 a 4 ed. Bekk.
ἐν τῷ μουσείῳ τῷ κατ' ᾿Αλεξάνδρειαν νόμος ἦν προβάλλεσθαι ζήτημα καὶ τὰς γινομένας λύσεις ἀναγράφεσθαι. conf. eadem scholia ad K. 372. Ad Aristotelem revertimur. is igitur et ipse eiusmodi quaestiones et solutiones pertractasse traditur opere
ἀπορημάτων sive
προβλημάτων Ὁμηρικῶν sex vel septem libris evulgato. eorum qui mentionem fecit primus est Phrynichus (saeculo post Christum altero) s. v.
βασίλισσα p. 225 ed. Lob.
βασίλισσαν ᾿Αλκαῖόν φασι τὸν κωμῳδοποιὼν καὶ ᾿Αριστοτέλην ἐν τοῖς Ὁμήρου ἀπορήμασιν εἰρηκέναι. Diogenes (V, 12, 26) in catalogo librorum Aristoteliorum ponit
ἀπορημάτων Ὁμηρικῶν α΄ β' γ' δ' ε' ς', vitae Aristoteliae auctor incertus apud Menagium
απορημάτων Ὁμηρικῶν ζ'. conf. Pseudo-Ammonius in vita Aristotelis:
ὁ μὲν οὖν ᾿Αριστοτέλης ἔτι νέος ὢν τὴν τῶν ἐλευθέρων παιδείαν ἐπαιδεύετο,
ὡ δηλοῖ τὰ γεγραμμένα αὐτῷ περὶ ποιητικῶν καὶ πρὸς ποιητάς,
ἔτι μέντοι τὰ Ὁμήρου προβλήματα. sed quid testimonia curiose anquirimus, cum fragmenta satis prolixa ex illo opere a Por- 1) Lege Fr. A. Wolfii Prolegomena ad Homerum c. XLII, post quem hunc litterarum Graecarum historiae locum egregie illustravit K. Lehrs Regimontanus de Aristarchi studiis Homericis р. 200-229 2) Conf. Lehrsius 1. 1. pag. 227.phyrio in Homericas quaestiones recepta in scholiis ad Iliadem etiamnum legamus? sed ea ipsa fragmenta ita omni ingenii vigore et doctrinae commendatione carent, ut nihil cogitari possit ieiunius, ut Aristotelem in Aristoteliis reperire nullo modo possis. lege quae referuntur ad B. 73. 169. 183. 305. 649. Г. 276. 277. 441. 4.88.277. E. 576. 741. 778. Z. 234. H. 93. 228. I. 17.
Κ. 153. 198. 252 (pag. Suo 285 b 6). П. 233. Т. 108.
Ψ. 269.
Ω. 15. 569. iure igitur recteque Lehrsius 3) existimavit subditicio libro usum esse Porphyrium. plane enim abhorret a gravitate viri sana mente et acri iudicio praediti sex septemve libris, vel animi iocique causa, eiusmodi consectari nugas et ineptias, quales ex illo Aristotelis opere transcripsit Porphyrius. itaque hoc statuemus, obscurum quendam grammaticum aetatis Alexandrinae, cum quaestiones Homericas in corpus collectas redegisset, falso auctore inscripto fucum fecisse hominibus credulis et divini philosophi nomen venerantibus. iam vero, et huc in mea causa potissimum attendi volo, duae
ἀπορίαι et duae
λύσεις a Porphyrio ex illo Aristotelis opere transcriptae (ad Iliad. K. 152. p. 279 b 42 et ad K. 252. p. 285 b 6) omnino consentiunt cum duabus isdem difficultatibus et solutionibus quae in huius capitis paragraphis 7 et 13. afferun- 3) De Aristarchi stud. Hom. p. 227: "Saepissime Aristotelis
Ὁμηρικὰ ζητήματα a Porphyrio in commentariis Homericis afferuntur ut, si quidem ea genuina sunt, haud contemnenda ex hoc libro hodie exstent fragmenta. sed equidem nondum potui mihi persuadere, non subdititio libro usum esse Porphyrium. tam omnia ei commemorata ieiuna sunt atque ab Aristotelis ingenio et doctrina aliena. denique cur a commentatoribus Homericis reliquisque Homericas quaestiones tractantibus, ut Plutarcho, hic liber nunquam ad partes vocatus, a solo Porphyrio adscitus?" haec Lehrsius. ego monendum praeterea existimo ne Phrynichum quidem suis oculis vidisse librum istum obscurum et falso nomine venditatum: quippe scribit :
βασίλισσάν φάσι ᾿Αριστοτέλην ἐν τοῖς Ὁμήρου ἀπορήμασιν εἰρη κέναι. ....tur, unde coniectura nascatur omnes
ἀπορίας et
λύσεις hoc capite memoratas ex illo ampliore opere subditicio sumptas et in brevius contractas esse, verum de hac re quae liquido demonstrari certe nequit unusquisque iudicaverit et existimaverit suo arbitratu; ultro concedamus adeo Aristotelem exercitationis aut animi causa in difficultatibus Homericis conquirendis et solvendis elaborasse aliquando, illae tamen nihil faciunt ad artis poeticae et generum poesis naturam accuratius declarandam, ut hoc caput importune absurdeque intrusum esse liqueat. porro ea scribere quae in huius capitis initio et fine proponuntur, isdem bis terve inculcatis, non est hominis sano iudicio instructi, controversias autem conquirere, ut factum videmus §. 9-14., non est iocantis, sed hominis inepti est et otio operaque abutentis. quid igitur de toto hoc loco sentiemus? quid causae fuit cur ille intersereretur? scilicet qui Aristotelis artem poeticam suorum aequalium usui accommodare ausus est, is cum bene versatus esset in istis quaestionibus et solutionibus, haud licere putavit, ut huic operi deesset argumenti tam gravis et tam acriter illa aetate agitati explicatio. quod igitur abesse sine summo libri detrimento non posse videbatur, id pro virili parte supplere ipse adgressus est. luculentas huius sententiae rationes statim ad singulos locos proferemus.
περὶ δὲ προβλημάτων- γένοιτ' ἂν φανερόν: sinistre inducitur de re nova disputatio, quae nullo vinculo cum cetero libri argumento cohaeret. non minus bene verbi causa potuit inferre
περὶ δὲ τῶν ἁρμονιῶν-ὧδ᾽ ἂν θεωροῦσι γένοιτ᾽ ἂν φανερόν. notanda est etiam ista sive improba modestia sive animi trepidatio in his
ἐκ πόσων τε καὶ ποίων ΑΝ εἰδῶν εἴη,
ὧδ᾽ ΑΝ θεωροῦσι γένοιτ' ΑΝ φανερόν. utrumque prodit hominem sua alienis inserentem.
ἢ γὰρ οἷα ἦν ἢ ἔστιν,
ἢ οἷα φασὶ καὶ δοκεῖ: poetam imitari
οἷα ἦν ἢ ἐστιν, non verum est, sed haec conscribere proprium est rerum scriptoris et annalium confectoris. veri Aristotelis de hac re sententia longe diversa proposita est c. 9. porro
οἷα φασὶ καὶ δοκεῖ enarrat mythographus et
ὁ λογοποιός. poeta traditas fabulas non quidem solvit, sed multa pro consilio suo mutat et nove disponit. vid. с. 14, 5. с. 15, 8. с. 17, 3. او