1405-1406.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-817
ναυτίλοις δὲ σελμάτων ἰσοτριβής Libri
ναυτίλων δὲ σελμάτων ἱστοτρίβης
. Wellauerus in Lexico Aeschyleo scribendum esse suspicabatur
ναυτικῶν
. Idem, ut Blomfieldius dicit, coniecerat Casaubonus. Pauwius
ἰσοτριβής
, quod receperunt Schützius et Porsonus. Porsonus haec quomodo intellexerit nescio: ceteros nihil expedivisse video. Schützii interpretatio, itineris maritimi consors, neque cum verbis poetae congruit, qui si illud in mente habuisset, non
ἰσοτριβής
, sed
ὁμοτριβής
dixisset; neque continet, quod exspectamus, aliquid exprobationis.
Σέλματα
potuerunt fortasse
ναυτίλα
dici, si intelligebantur navigantia. Sic Sophocles Phil. v. 220.
τίνες πότ᾽ ἐς γῆν τήνδε ναυτίλῳ πλάτῃ κατέσχετ';
et Euripides initio Archelai
Αἴγυπτος, ὡς ὁ πλεῖστος ἔσπαρται λόγος, σὺν παισὶ πεντήκοντα ναυτίλῳ πλάτῃ Ἄργος κατασχών.
Sed Aeschylum scripsisse puto
ναυτίλοις δὲ σελμάτων ἰσοτριβής
. Captiva ista, inquit, et prodigiorum interpres et tori socia huic fatidica fida conius, nautis vero aeque cum transtris trita.
1407-1408.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-818
NA
κύκνου δίκην
affert Tzetzes ad Lycophr. v. 426.
1409.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-819
φιλήτως τῷδ'
φιλήτως
Flor. Reliqui
φιλήτωρ
. In
τοῦδ'
consentire videntur libri. Sed quum scholiastes adnotaverit
ἐκ ψυχῆς φιλουμένη τῷ Ἀγαμέμνονι
, videtur ille
φιλήτως τῷδ'
habuisse. Idque recepi, quum quod recte ille
φιλήτωρ
, quod Hesychius a verbo cognato factum
ἐραστής
interpretatur, ex
φίλος
et
ἦτορ
compositum esse iudicavit, tum quod sic rectius procedit sententiae ratio. Nam his,
φιλήτως τῷδ'
, opponitur
ἐμοὶ δὲ χλιδῆς παροψώνημα
. Addendum est
φιλήτως
ad
κακοήτως
et
μεγαλήτωρ
, de quibus Lobeckius Paralip. p. 217. A
φιλεῖν
Nonnus
φιλήτορι κόλπῳ
dixit XXI. 27. Quae Strabo X. p. 484. de Cretensibus habet,
τὸν μὲν ἐρώμενον καλοῦσι κλεινόν, τὸν δ᾽ ἐραστὴν φιλήτορα
, attulit Blomfieldius, male ille vituperans scholiastam Aeschyleum vocabulum a
φίλος
et
ἦτορ
derivantem.
1409
1410.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-820
εὐνῆς παροψώνημα τῆς ἐμῆς χλιδῆς Libri
εὐνῆς παροψώνημα τῆς ἐμῆς χλιδῆς
. Errorem librariorum
παροψώνημα
correxit Casaubonus. Inutilibus coniecturis viri docti, in duplici genitivo haerentes, hunc versum tentarunt. Putaverunt enim scribendum esse Casaubonus aliique
εὐνῆς
, Pauwius
εὐνῇ
, H. Vossius
ἔτι
, Auratus
χλιδήν
, Musgravius et Blomfieldius
τῇδ'
. Sed ineptum est ipsum vocabulum
εὐνῆς
. Scribendum erat
χλιδῆς
, voti, quod ei contigerat Agamemnonem interficere.
1410
1411.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-821
NA De stropharum huius carminis ratione expositum est in Elem. doctr. metr. p. 737. seq. et in Epitome §. 695. Blomfieldius etsi neminem sanum haec mihi concessurum dixit, fuerunt tamen qui mallent insani videri. Ipse paullum mutatam Butleri descriptionem probat. Is, perturbata aequalitate, duas integras antistrophas, miro profecto casu, excidisse putabat. Blomfieldius aequalitatem quidem restituit, sed ita ut ipse quoque necesse haberet non duas tantum, sed quattuor integras antistrophas, quae nullo in libro scriptae sunt, ad auxilium adhibere: quarum duas quidem Burneii monitu repetendis stropharum verbis lucratus est: sed illud lucrum damnosum est carmini. Nam quum post v. 1533. iteravit versus 1504–1515. chorum fecit dicere quod ille isto loco diceret ineptissime, Clytemnestram autem non his chori dictis respondere, sed loqui de iis quae usque ad v. 1533. hemichorium significaverat. Ipse enim, quum in edd. vett. omnia quae non Clytaemnestrae sunt choro tributa essent, choro dedit quae anapaestis scripta sunt, melica autem hemichoriis, recte fortasse, si, ubi chori personam adscripsit, coryphaeum loqui existimavit. Hemichoria, sed temere nec certa ratione in Porsoni editione introducta sunt. Veri simile est hic quoque, quum aperte nihil a toto choro canatur, singulos de quindecim choreutis suas partes habuisse. Quumque quater anapaestos recitet chorus, decies autem melica habeat, videntur terni semper cecinisse, anapaestos autem pronuntiasse vel idem omnes coryphaeus vel ex quattuor
ζυγοῖς
qui medius staret. Itaque ego quoque anapaestos choro, sed melica
ζυγοῖς
tribui. Ita in his quoque summa est aequalitas.
1411
1413.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-822
φέρουσ' ἐφ' ἡμῖν Libri
φέρουσ' ἐν ἡμῖν
. Porsonus contra metrum
φέρουσ' ἡμῖν
. Emperius
φέρουσ᾽ ἂν ἡμῖν
. Praestat
φέρουσ' ἐφ' ἡμῖν
.
1413
1416.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-823
καὶ ... διαί Recte libri veteres
καὶ
huic versui addunt.
διαί
, quod Ven. Flor. Vict. habent, etiam in Farn. esse puto: nam quod Elmsleius sic adnotavit, “
γυναικὸς διὰ
(gl. ad
ι
.
διαι
)", scribere voluit, opinor, "gl. ad
γ
.
διαι
."
1416
1418.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-824
παράνους Libri
οἳ παρανόμοις
. Alterum
οἳ
addendum esse vidit Blomfieldius. Canterus coniecit
καὶ παράνομος
, quod recepit Schützius. Porsoni editio
οἳ, παρὰ νόμους
. Mea emendatio,
παράνους
, ab novissimis editoribus recepta est.
1418
1420.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-825
1421-1429.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-826
ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον, στᾶσα τότ' ἐν δόμοισιν ἐρίδματός τις ἀνδρὸς οἰζύς. Libri sic,
νῦν δὲ τελείαν πολύμναστον ἐπηνθίσω δι' αἷμ' ἄνιπτον, ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς.
In
ἐπηνθίσω
consentiunt Ven. Flor. Farn. Vict. Id Auratus in
ἀπήνθισεν
mutandum putabat. Casauboni coniecturam
ἀπηνθίσω
receperunt Schützius, Porsonus, Blomfieldius, ceterum haec sic ut in libris leguntur cohaerere existimantes. Et videri possent cohaerere, si legeretur
νῦν δὲ τέλειον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον.
Sed nunc et orationis perversitas et metrorum ratio ostendunt aliquot versus excidisse post
τελείαν
. Nam et anapaestis et iis, quae hos excipiunt, respondent versus 1504-1515.
Ἐπηνθίσω
non erat mutandum, sed deleri debebat, ut Wellauerus quoque vidit,
δι'
, adscriptum ab interprete vel ortum ex proxime sequentibus litteris. Respondet enim antistrophico versui hic, cuius prima syllaba deest, supplenda, ut videtur, hoc modo,
ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον,
i. e. profecto multum recordandum tibi adspersisti inexpiabilem sanguinem. Dicit haec de Helena. Alio modo, sed non plane dissimili, usus est hoc verbo Aeschylus in Sept. c. Th. v. 924.
ἰὼ πολλοῖς ἐπανθίσαντες πόνοισι γενεάν
. Mox libri
ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις
. Quum Schutzius et Butlerus legi vellent
ἦ τις
, minime se hoc probare dixit Blomfieldius. At ostendere debebat qui sensus vulgatae lectionis esset, quove modo expediri illa posset orationis perversitas. Etiamsi non moneret metrum antistrophicum, neminem, qui aliquem tragicae dictionis aut orationis poeticae sensum habeat, non intellecturum arbitror illud
ἥτις ἦν
non esse a poeta profectum, sed adscriptum ab interprete aut alio errore ortum. Deinde quid est
ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
? Scaliger
ἐρίδματος
, ab
ἐριθμαίνω
, quod placuit Blomfieldio. Quin Scottus in Appendice Thesauri Stephaniani
ἐρίδματος
pro genitivo habuit ab
ἔρισμα
ducto. Immo
ἐρίσματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
est
ἐρίδμητος
, gravis domitricis viri calamitas, quo nomine hic patet Helenam, quae etiam Agamemnoni interfectionis caussa exstiterit, designari.
Ἔρις
autem ex sequentibus syllabis ortum videtur. Post
ἐρίδματος
aperte excidit
τις
. Scribendum igitur videtur
ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον, στᾶσα τότ' ἐν δόμοισιν ἐρίδματός τις ἀνδρὸς οἰζύς. hei memorique cruore neque cluendo conspicua, in domo tum gravis pestis viri peremptrix.
1432.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-827
ἐκτρέπῃ
ἐκτρέψῃς
Vict.
ἐκτρέψῃς
Ven. Farn.
ἐκτρέχῃς
Flor.
1432
1434.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-828
ὀλέσασα
ὀλέσασ'
Farn.
ὀλέσασα
Vict.
ὀλέσαν
Ven. Flor.
1434
1436.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-829
ἐμπίπτεις
ἐμπίτνεις
Canterus. Libri
ἐμπίπτεις
.
διφνίοισι Deinde libri
διφνείσι
. Blomfieldius et Wellauerus ex mea emendatione
διφνίοισι
. Antagoras apud Diog. Laert. IV. 26. sive in Brunckii Anal. t. I. p. 260. ep. 2.
τὸ καὶ σέο σῶμα δίφνιον
. Hesychius
δίφυιον νυκτός, τὰ δύο μέρη, τὸ δίμοιρον
. Idem
δεκάφυια, δεκαπλάσια· δίφυια δὲ διπλάσια
. Ita Kusterus haec scribenda esse docuit ex Etym. M. p. 254, 14. cuius verba sic emendanda sunt,
δεκάφυια, τὰ δεκαπλάσια. Καλλίμαχος τῶν ἔτι σοι δεκάφυια φάτο ζωάγρια τίσειν. καὶ δεκάφυια εἴρηται οἱονεὶ δεκάφυα, δεκάκις πεφυκότα. τὸ γὰρ φύω Αἰολικῶς φυίω φασί, καὶ τὸ ἀλύω ἀλυίω
. Attigit hanc formam Lobeckius ad Phryn. p. 494.
1436
1437.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-830
Τανταλίδαισιν
Τανταλίδεσιν
Flor. Agamemnonem et Menelaum dicit.
1437
1438.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-831
ἂν Libri
κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Porsonus omisit
ἐκ
. Additum
ἂν
a me ab novissimis editoribus receptum est. Omiserant librarii, ne deesset quod genio diceret chorus, non memores huiusmodi compellationes saepissime nudas poni, quoniam intelligitur
te appello
.
1438
1439.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-832
καρδίαν δηκτόν Libri
καρδίᾳ δηκτόν
. Emendavit Abreschius. In Porsoniana
κρατύνοις
, fortasse typographi errore. Hoc dicit, o infeste deus, qui irruis in domum et duplices Tantalidas, victoriamque gubernas parilis animi a mulieribus (Helena et Clytaemnestra) cor mihi mordentem.
1439
1440-1442.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-833
ἐπὶ δὲ σώματος δίκαν κήρυκος ἐχθροῦ σταθεῖσ᾽ ἐκνόμως ὕμνον ὑμνεῖν ἐπεύχεται * μύσος*. Libri
δίκαν μοι κόρακος ἐχθροῦ
. Deinde
σταθεὶς ἐννόμως
Ven. Flor.
σταθεὶς ἐκνόμως
Farn. Vict.
σταθεῖσ᾽ ἐκνόμως
Schützius, Porsonus, Stanleius in curis secundis. Masculinum agnoscit scholiastes,
ὡς κόραξ ἐσθίων νεκρῶν σῶμα βοᾷ, οὕτω καὶ ὁ δαίμων ἐκνόμως δικάσει, παρὰ τὸ δίκαιον
. Genium mortis intelligi volebat Elberlingius et proinde Canteri quamvis malam coniecturam
ἐπεύχεαι
probabat. Assensus ei est Creuzerus in Annal. Vindob. vol. LIV. p. 163. picturam ei explicationi adhibens de qua dixit Radulphus Rochettus in Oresteide p. 223. seq. Clytaemnestram dici quum res ipsa declarat, tum
γυνή
ex praecedente
γυναικῶν
intelligendum est. Videtur autem Aeschylus ita fere scripsisse,
ἐπὶ δὲ σώματος δίκαν κήρυκος ἐχθροῦ σταθεῖσ᾽ ἐκνόμως ὕμνον ὑμνεῖν ἐπεύχεται * μύσος*.
Nam quum libri habeant
ὕμνον ὑμνεῖν ἐπεύχεται
, mutilum esse versum apparet, quem addito
δόμοις
integrandum putavit Butlerus. Schützio
φόνῳ
addendum esse videbatur.
1443.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-834
νῦν δ' In Victoriana per errorem omissa est personae notatio. Auratus
νῦν γ'
. At
δ'
refertur ad suppressum
πρόσθεν μὲν οὐκ ὀρθῶς ἔλεγες
.
1443
1444.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-835
τὸν τριπάχυντον Libri
τὸν τριπάχυιον
. Pudet referre quae explicando huic verbo sunt prolata. Blomfieldius
τὸν τριπάλαιον
coniecit. Ad sensum ferri posset
παλαιόν
, non potest
τριπάλαιον
. Nam summa antiquitas si memoratur, quia nihil ad rem, friget. Scripsi
τὸν τριπάχυντον
, in quam emendationem etiam Bambergerus incidit. Similiter Aeschylus dixit in Sept. c. Thebas v. 751.
ὄλβος ἄγαν παχυνθείς
.
1444
1445.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-836
γέννας
γέννας
Farn. Vict.
γέννης
, superscripto
ας
, Ven. Flor. In Farn. glossa
γενεᾶς
.
1445
1447.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-837
νείρει Libri
νείρει
. Scaliger
νείκει
. Casaubonus
νείρῃ
, quod suum fecit Stanleius, probavitque Albertius ad Hesychium v.
νείρῃ
, et receperunt Schützius in editione maiore ac Blomfieldius. Recte vero animadvertit Wellauerus id
νείρα
scribendum fuisse. Mea sententia, si uterum vel viscera dicere voluisset Aeschylus,
νηδύϊ
scripsisset. Idque eum scripsisse putavit H. L. Ahrens. Sed existimo
νείρει
dativum esse ignoti hucusque vocabuli
νεῖρος
, quod intimum locum significaverit. Adiectivo
νειρός
usus est Lycophro v. 896.
κρύψουσ᾽ ἄφαντον ἐν χθονὸς νειροῖς μυχοῖς,
ubi videndus est Bachmannus.
1447
1448.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-838
ἄχος Auratus
ἄγος
, quod Schutzius in minore editione recepit. At
ἄχος
saepe malum significat.
Ἰχώρ
est sanies. Hesychius
Ἀχώρ, αἷμα συμπεπηγός, ἔμπυον, σηπεδών
. Sic scribendum. V. ibi interpretes et Foesium in Oec. Hippocr.
1448
1449-1450.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-839
ἢ μέγα δώμασι τοῖςδ' αἵμονα καὶ βαρύμηνιν αἰνεῖς Libri
ἢ μέγαν οἴκοις τοῖσδε δαίμονα
. Scribendum esse
τοῖςδ' αἵμονα
monui in adnotationibus ad interpretationem Humboldti. Sed iis nondum perfecta est emendatio: nam spondeum
οἴκοις
vitiosum esse arguit versus antistrophicus. Grammatici haud dubie inventum est
μέγαν οἴκοις
, ut metro consuleret, quum depravatam scripturam
τοῖςδε δαίμονα
in codice suo invenisset, cum quibus verbis construi non posse videbat
μέγα
. Scripsit Aeschylus
ἢ μέγα δώμασι τοῖς δ᾽ αἵμονα καὶ βαρύμηνιν αἰνεῖς, φεῦ φεῦ, κακὸν αἶνον ἀτηρᾶς τύχας ἀκορέστου.
Αἵμονα θήρης
in Iliade V. 49. peritum significare volunt: vereor ne illic quoque ferocem intelligi oporteat et cruore gaudentem, ut in Hecuba v. 91. dictum est
λύκου αἵμονι χαλᾷ
. Cruentatum significat in Aeschyli Suppl. v. 814.
1454.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-840
πανεργέτα
πανεργέτα
Farn. Vict.
πανεργέταν
Ven. Flor. Haec ante oculos habuit scriptor Christi patientis v. 1465.
ὦ παῖ παναιτίου θεοῦ παντεργάτα, τί γὰρ τελεῖται τοῖς βροτοῖς ἄνευ σέθεν; τί δ᾽ οὐ θεόκραντόν γε τῶνδ᾽ ἐστίν; ἰώ, ἰώ, ιώ, ὦ βασιλεῦ, βασιλεῦ, πῶς σε δακρύσω; ὦ θεέ μου, Θεέ μου, πῶς σε καλέσω; φρενὸς ἐκ φιλίας τί σοί ποτ᾽ ἄρ᾽ ἄσω; κεῖσαι γὰρ ὑφάσμασι τοῖςδ᾽ εἱλιγμένος.
1454
1457.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-841
ἰώ, ἰώ
ἰὼ
semel Ven. Flor. Geminant Farn. Vict.
1457
1459.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-842
τί ποτ' εἴπω; In Flor.
τί
prius omissum, postea additum.
τί ποτ' ἆρ᾽ εἴπω
Farn. Apparet Triclinium hic et mox v. 1461. versus acatalectos dare voluisse.
1459
1461.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-843
1462.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-844
τῶνδε
τῶνδ'
Flor.
ἀνελεύθερον Deinde
ἀνελεύθερα
, cum glossis
ἀνελευθέρως, δουλικῶς
, Farn. Recte ceteri
ἀνελεύθερον
. Dici quidem potuit
κοίταν δαμείς
, sed, quum
κεῖσαι
praecesserit, recte monuit Wellauerus hoc verbum esse repetendum.
1462
1465.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-845
τοὔργον ἐμόν, τόδε
τοἔργον ἐμὸν τόδε
Farn.
1465
1466.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-846
μηκέτι λεχθῇς δέ
μηδ' ἐπιλεχθῇς
Ven. Flor.
μὴ δ᾽ ἐπιλεχθῇς
Farn.
μηδ' ἐπιλεχθῇς*
Vict. sic cum asterisco, sive lacunae, sive, quod veri similius duco, corruptae lectionis signo. Excidisse aliquid Scaliger videtur putasse, qui
ἐπιλεχθείς
corrigebat. Quod Auratus et, ut Blomfieldius adnotavit, Vossius probarunt,
ἐπιλεχθῇς
, non potest significare cogitaveris: nam hoc
ἐπιλέξασθαι
dicitur. Vossium etiam
ἐπιλέξῃς
scribendum coniecisse Blomfieldius dicit. Scripsi
μηκέτι λεχθῇς δέ
.
1466
1472.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-847
τόνδ' ἀπέτισεν τέλεον
νεαροῖς
Farn. quae etiam Spanhemii mala coniectura erat. Recte autem in edd. vett. haec coniunguntur,
τόνδ' ἀπέτισεν τέλεον νεαροῖς ἐπιθύσας
. Non intellexerunt haec verba qui cum Stanleio virgulam post
ἀπέτισεν
posuerunt idque verbum verterunt punivit, quae non est activi potestas. Hoc dicit poeta,
τόνδε ἀπέτισεν τέλεον νεαροῖς, θύσας αὐτόν
, hunc adultum persolvit ut vindictam pueris, propter eos mactatum.
1472
1475.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-848
πῶ Auratus
πῶς, πῶς
. Hesychius
πῶ, ποῦ, ὅθεν, ὁπόθεν. Δωρίς
. Significat qua ratione. Rectius Etym. M. p. 773, 18.
πόθεν
interpretatur, male ille tamen ex eo factum censens. In Farn. deest
δέ
.
1475
1479.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-849
μέλας Mireris fuisse qui
μελαίνης
scriberent, nescientes
μέλας
ultima longa esse.
προβαίνων
προβαίνων
Canterus. Libri
προσβαίνων
.
δίκαν Butleri coniecturam,
δίκην
pro
δὲ καί
, mutatam in
δίκαν
recepit Scholefieldius, sic interpretans, "quo quum processerit, poenas solvet, vel faciet ut solvantur poenae, ob concretum rorem sanguinis liberorum voratorum.” Nihil lucri ex languidiore sententia.
1479
1480.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-850
πάχνᾳ Libri
πάχνα κουροβόρῳ παρέξει
. Auratus et Casaubonus
πάχναν κουροβόρον
. Deinde
προσέξει
Auratus assentiente Cantero. Meam emendationem
πάχνᾳ
receperunt novissimi editores. Neque alia mutatione opus est.
Ὅποι δὲ καὶ προβαίνων
idem est atque
ὅποι δ᾽ ἂν καὶ προβαίνῃ
. Sensus est, et quoquo progrediens nativoro cruori eas exhibebit, scilicet
ὁμοσπόρους ἐπιρροὰς αἱμάτων
.
1480
1481.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-851
ἰώ, ἰώ In Ven.
ἡμιχόριον
praefixum.
ἰὼ ἰὼ
Farn. Vict.
ἰὼ
semel Ven. Flor.
1481
1483.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-852
τί ποτ' εἴπω; Farn. hic quoque
τί ποτ' ἆρ᾽ εἴπω;
et mox
ἐκπνείων
.
1483
1485.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-853
1486.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-854
ἀνελεύθερον
ἀνελεύθερα
hic quoque Farn.
1486
1489.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-855
NA Ante hunc versum in libris hi duo leguntur,
οὔτ᾽ ἀνελεύθερον οἶμαι θάνατον τῷδε γενέσθαι.
Schützius
οὐκ
, quem secutus est Blomfieldius. Sed hos duos versus ab Aeschylo abiudicavit Seidlerus de versibus dochm. p. 408. cum quo etsi dissentiebam in dissertatione de versibus spuriis apud Aeschylum p. IX. (Opusc. II. p. 82.), tamen nunc assentior. Nam ut hiatus excusationem habere videatur a pausa quae post
γενέσθαι
est, tamen frigent maxime hi versus produntque manum interpretis, rationem reddentis eorum quae sequuntur.
1489
1490.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-856
NA Signum interrogandi recte apposuit Schützius. Blomfieldius, dubitans de interrogatione propter sequens
ἀλλά
(id quomodo dubitari potuerit non video), Dobraei praeclaram, quam vocat, emendationem recepit,
δολοκτόνῳ ἄτῃ
. Miror Dobraei, viri recto iudicio insignis, hanc fuisse coniecturam, quae prorsus absurda est. Sermo est enim de doloso sacrificio Iphigeniae.
1490
1492-1493.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-857
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων, Libri
τὴν πολύκλαυτόν τ' Ἰφιγένειαν ἀνάξια δράσας, ἄξια πάσχων
. Porsonus ad Medeae v. 822.
τὴν πολυκλαύτην
. Infeliciter Elmsleius ad Med. v. 807.
τ' Ἰφιγένειαν
deleri volebat. Monui in adnotatione ad interpretationem Humboldti scribendum esse
ἀλλ᾽ ἐμὸν ἐκ τοῦδ᾽ ἔρνος ἀερθὲν τῆς πολυκλαύτης Ἰφιγενείας, ἄξια δράσας, ἄξια πάσχων,
i. e.
ἄξια ἀξίων δραμάτων πάσχων
. Nimirum grammaticus quum ab- surde dici putaret
ἄξια δράσας
, scribendumque esse
ἀνάξια
, huic verbo cetera, ut metro ne repugnarent, accommodaverat.
1497.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-858
φροντίδος
φροντίδος
Ven. Flor.
φροντίδων
Farn. Vict. Assentior Blomfieldio
φροντίδος
magis probanti, qui tamen cum aliis
φροντίδος στερηθείς
iungit et
ἀμηχανῶ
ad
εὐπάλαμον μέριμναν
refert. In edd. Vict. Cant. omissis interpunctionibus
στερηθεὶς φροντίδων μέριμναν
constructa videntur, neque id non videtur recte fieri, praesertim si
φροντίδος μέριμναν
ex
ἀμηχανῶ
pendeat. Sic Sophocles El. v. 959.
ᾗ πάρεστι μὲν στένειν πλούτου πατρῴου κτῆσιν ἐστερημένῃ.
1497
1498.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-859
ἀπάλαμον Libri
εὐπάλαμνον
. Porsonus
εὐπάλαμον
. Librorum scriptura suspicionem facit scriptum fuisse
ἀπάλαμνον
, notiorem librariis formam, pro
ἀπάλαμον
. Neque dubito quin
ἀπάλαμον
posuerit Aeschylus, more eo quo per epitheta effectus verbi adiuncti significatur. Metrum non obstat, quum etiam alia huiusmodi verba, praeter constantem in
ἀθάνατος
usum, ad epicorum exemplum prima syllaba producta inveniantur, ut
ἀκάματον
apud Sophoclem Ant. v. 339. ipsumque
ἀπάλαμον
apud Pindarum Ol. I. 95.
1498
1499.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-860
ὅπᾳ
ὅπα
, superscripto
ι
, Farn. Elmsleius ad Heracl. 595.
ὅποι
, cui recte ne Blomfieldius quidem obtemperavit.
1499