αὐδᾷ περιόργως ἐπιθυμεῖν θέμις
ὀργᾷ
M.
ὀργᾷ
vel
ὀργᾷ
G. Bess. Flor. Ald. Turn. Vict.
ὀργαὶ
Rob. In G.
αὐδᾷ
ad
ὀργᾷ
superscriptum.
αὐδᾷ
, cum glossa
λέγει ὁ μάντις
, Farn. In M. G. hoc scholion est,
τῷ τρόπῳ γὰρ αὐδᾷ ὁ μάντις δηλονότι. Scribendum ὀργᾷ, τῷ τρόπῳ. γρ. αὐδᾷ, ὁ μάντις δὴ λοιπόν
. Ex iis, qui vulgatum
ὀργᾷ
explicare studuerunt, fuere qui verba haec,
ὀργᾷ περιόργως
, fortasse quod
περιόργως
etiam
ὑπεροργῶντως
significat, de Diana, quae irata eiusmodi sacrificium exigeret, dictum existimarent. Quo factum ut Casaubonus adscripserit
ἐπιθυμεῖ Ἄρτεμις
et Ruhnkenius ad Timaeum p. 194. tacens posuerit
παρθενίου θ' αἵματος ὀργῇ, περιέργως τ᾽ ἐπιθυμεῖ Ἄρτεμις
, non laudabili levitate metrorum negligens. Sed ne sententiam quidem haec ratio aptam praebet, propter adiectum
παυσανέμου
, quod hic aperte non ornatus caussa, sed significanter ob rem ipsam est additum. Sacrificium si sibi poscit Diana, poscit, ipsa ut placetur, non ut cessent adversi venti. Illi vero interpretes, quibus
ὀργᾷ
cum scholiasta non pro verbo, sed pro nomine accipere placuit, quod fecerunt H. Vossius, Blomfieldius, Wellauerus, quam moleste inutili additamento oneraverint orationem, non opus est demonstrari. Ὀργᾷ nihil aliud est quam error librarii, ad sequens vocabulum
περιόργως
aberrantis. Recte vero se habet
αὐδᾷ περιόργως ἐπιθυμεῖν θέμις
, vales dicit fas esse avide expetere ventos pacans sacrificium virgineumque sanguinem. De indeclinabili
θέμις
dixi ad Soph. Oed. Col. v. 1189. Non intellectus hic usus fecit ut
εὖ γὰρ εἴη
in
θέμις γὰρ εὖ
scriberetur in Flor. Farn. Quod reliqui libri habent,
εὖ γὰρ εἴη
, ita explicandum est, ut omissa censeatur sententia, ad quam
γάρ
referatur: sic fiat. Ita quod brevissime dixit poeta, accipiendum est hunc in modum, nam, quoniam evitari non potest, optandum ut bene vertat.