914.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-536
βάλοι Recte libri
βάλοι
, quod ab nemine correctum miratus Blomfieldius, sublata plena interpunctione post
ἔμβασιν ποδός
, edidit
βάλῃ
, comparans Eur. El. v. 900.
αἰσχύνομαι μέν, βούλομαι δ᾽ εἰπεῖν ὅμως, νεκροὺς ὑβρίζειν, μή μέ τις φθόνῳ βάλῃ,
ubi probat Tyrwhitti coniecturam
φθόνος
. Licebit vicissim mirari, non solum quod quid esset diversitatis inter hos locos non viderit Blomfieldius, sed etiam quod sententiam intulerit ineptam: quamquam etiam ab aliis haec non recte intellecta sunt. Nam quid est hoc, exuite mihi calceos, ne me deorum invidia in his purpuris incedentem adspiciat? Num si nudis pedibus incedit, minus invident dii? Immo purpuras erat deprecatus, ne superbire videretur: sed ubi cedit Clytaemnestrae, purpuris parcens soleas exuit, incessurus autem per eas optat ne deorum concitet invidiam. Accedit quod aliquid spatii inter haec disticha interiectum fuit, dum solutae essent soleae.
914
915.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-537
δωματοφθορεῖν Libri
σωματοφθορεῖν πόσιν
. In Farn. adscriptae glossae
τὰ σώματα φθείρειν τῶν ὑπὸ χεῖρα, εἰ ἄνδρα ἁπλῶς
. Correctum
ποσὶν
a Scaligero et in editione Stanleii. Auratus
στρωματοφθορεῖν
, quod Porsonus recepit. Schützii emendationem
δωματοφθορεῖν
merito admisit Blomfieldius, comparans
οἰκοφθορεῖν
, quo verbo Herodotus et Plato utuntur, monensque huc respicere Clytaemnestram v. 928. 929. Addere poterat ipsum Agamemnonem confirmare eo quod
ἀργυρωνήτους ὑφὰς
memorat.
915
916.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-538
στείβοντα
φθείροντα
Farn. Vict.
φθάροντα
mihi enotatum ex Flor. Non est credibile
φθείροντα
post
δωματοφθορεῖν
ab Aeschylo scriptum esse. Scribendum
στείβοντα
.
916
917.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-539
οὕτω
οὕτω
Flor. Farn.
οὕτως
Vict.
917
921.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-540
αὕτη Libri
αὐτή
. Auratus, Bothius aliique recte
αὕτη
.
921
923.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-541
κατέστραμμαι
κατέστραμμαι
recte Flor. Vict. Scholiastes
ἄλλως καθέσταμαι, ἀντὶ τοῦ κατέστην
. Et Farn. exhibet
κατέσταμαι
, cum adnotationibus
ἰωνικὸν κατέστην
et
εὕρηται καὶ κατέστραμμαι
.
923
924.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-542
δόμων
δόμους
, sed
ων
supra scripto, Flor.
924
925.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-543
NA Deest in Flor. personae notatio.
925
926.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-544
ἰσάργυρον Libri
εἰς ἄργυρον
. Salmasii in Exerc. Plin. p. 418. Ε. emendatio est
ἰσάργυρον
. Sed idem praeter necessitatem
βαφάς
in
βάφος
mutavit. Cur
ἰσάργυρον
Aeschylus dicat, optime declaratur iis quae Athenaeus XII. p. 526. C. de Lydis affert:
Θεόπομπος δ᾽ ἐν πεντεκαιδεκάτῃ ἱστοριῶν χιλίους φησὶν ἄνδρας αὐτῶν ἁλουργεῖς φοροῦντας στολὰς ἀστυπολεῖν· ὃ δὴ καὶ βασιλεῦσι σπάνιον τότ᾽ ἦν καὶ περισπούδαστον. ἰσοστάσιος γὰρ ἦν ἡ πορφύρα πρὸς ἄργυρον ἐξεταζομένη.
926
928.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-545
οἶκος Libri
οἶκος
. Tum in fine versus Vict. Cant. coli signum habent, sequente versu sic distincto,
ἔχειν, πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος.
Et hoc quidem recte diceretur: nam quod Blomfieldius ait, linguae indoli non consentaneum esse dicere
οὐκ ἐπίσταται πένεσθαι
et
ἐπίσταται ἔχειν
, prorsus falsum est: monuitque Boissonadus. Non est tamen illa interpunctio probanda, nisi
οἴκοις
scribatur, quod placuit Butlero: nam G. Bernhardy in Syntaxi p. 166. omnia confudit. Porsonum, qui ita scripsit,
οἴκοις δ᾽ ὑπάρχει τῶνδε σὺν θεοῖς, ἄναξ, ἔχειν· πένεσθαι δ᾽ οὐκ ἐπίσταται δόμος,
secuti sunt Schutzius et Blomfieldius. Hic tamen paene suspicari se ait legendum esse
οἴκῳ τῷδε
. Quo languidior fieret oratio. Distinctionem illam, servato
οἶκος
, recipiendam esse vidit Wellauerus. Hoc dicitur, est domus quae horum affatim habeat.
928
930.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-546
ψακάθοι Libri
ψαμύθοις
. Emendarunt primi Auratus et Canterus.
930
932.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-547
κομίστρα
κομίστρα
Vict. et ut videtur Farn.
μηχανωμένῃ Tum libri
μηχανωμένης
. Auratus et Scaliger
μηχανωμένη
, quod suum fecit Stanleius receperuntque recentiores. Aptius est propiusque ad librorum scripturam quod posui,
μηχανωμένῃ
. Vidit hoc etiam Franzius.
932
934.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-548
ὑπερτείνασα
ὑπερτείνασα
Farn. Vict.
ὑπερτίνασα
Flor. Auratus
ὑπερτείνουσα
, quod recepit Blomfieldius. Id quum Wellauerus male factum dixit, quia praecesserit aoristus
ἔθυσεν
, neque attendisse videtur quod Blomfieldius comparaverat v. 629.
καὶ τὰ πίστ᾽ ἐδειξάτην, φθείροντε τὸν δύστηνον Ἀργείων στρατόν,
neque omnino rationem rei perspectam habuisse. Valde probabilis est Aurati coniectura: sed ferri tamen, si recte intelligatur, librorum scriptura potest. Usurpantur enim participia interdum sic ut non pendeat temporis indicatio ex verbo quod adiunctum est, sed sola per se constet: de quo genere diximus ego ad Vigerum p. 772. seqq. et Graserus in Adversariis in sermones Platonis p. 67. seqq.
Ὑπερτείνουσα
igitur sic est accipiendum ac si dixisset
ὑπερέτεινε
. Luculentissimum huius generis exemplum est in illo Diodori Siculi I. 66.
ἐπ᾽ ἔτη δὲ πεντεκαίδεκα κατὰ τοὺς ὅρκους καὶ τὰς ὁμολογίας ἄρξαντες καὶ τὴν πρὸς ἀλλήλους ὁμόνοιαν τηρήσαντες, ἐπεβάλοντο κατασκευάσαι κοινὸν ἑαυτοῖς τάφον.
Quod illi quum non fecerint post quintum decimum regni annum: eo anno enim dissolutum est illud regnum: non significant verba illa, quum regnarent quindecim annos concordesque manerent, quod per participia praesentis fuisset dicendum, sed quum regnaverint concordesque manserint quindecim annos. Similiter praesentis participia, ut saepissime
ἔχων
, adhibentur ad ea significanda quae coniuncta cum primario verbo proprie aoristi consociationem requirunt.
934
936.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-549
μολών Libri
σημαίνεις μολών
. Quod Blomfieldius posuit
σημαίνεις μολὼν
, ponendum viderat etiam H. Vossius in Curis Aeschyleis p. 26. sed is male
σημαίνειν
scribens, quod non Graece dictum esse putaret
σοῦ μολόντος σημαίνεις
.
936
937.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-550
Ζεὺς ἐπ'
Ζεῦς τ' ἐπ'
Flor.
Ζεῦς τ' ἀπ'
Farn. Vict. Iam Auratus delevit
τ'
, ut postea Pauwius. Porsonus aliique
Ζεῦς γ'
ediderunt, quod quid sit non apparet.
937
938.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-551
ἤδη Auratus
ἤδη
mutandum censebat in
ἡδύ
. Butlerum, qui
τότ' ἤδη
tum statim interpretatus erat, vituperavit Blomfieldius, peius ipse tum demum interpretans. Quid hic vel statim vel demum?
Ἤδη
est iam, referturque ad praecedentia. Neque enim de praesente vel calore vel frigore, sed de venturo loquitur Clytaemnestra, reditu Agamemnonis dicens quasi hieme ver venturum nuntiari, aestate autem iam instare frigus.
938
939.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-552
ἐπιστρεφωμένου
ἐπιστρωφωμένου
Vict.
ἐπιστροφωμένου
Farn.
ἐπιστρεφωμένου
Flor.
939
941.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-553
μέλοι δέ τοι σοί Flor.
μέλοι δέ σοι
, omisso
τι
vel
τοι
. Vict.
μέλοι δέ τι σοί
. Farn.
μέλοι δέ τοι σοι
. Et sic ediderat Porsonus, servato accentu in pronomine.
941
943.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-554
δεῖμα Flor. Vict.
δεῖγμα
. Stephanus dubitabat an hic quoque (ut v. 756.)
δῆγμα
scribendum esset. Auratus et Scaliger
δεῖμα
vel
δῆγμα
legi volebant. Servarunt
δεῖγμα
Porsonus, Boissonadus, Scholefieldius, atque adeo defendere conati sunt H. Vossius et Wellauerus, ostentum interpretantes, aquilarum opinor, de quibus in primo chori carmine scriptum est, sed Latino, ut videtur, vocabulo adducti, ut id Graece quoque
δεῖγμα
dici crederent. At ne si dicerent quidem
δεῖγμα
eo significatu Graeci, non praeferendum esset quod Schützius et Blomfieldius receperunt
δεῖμα
, quia huic loco multo convenientius est metum, quam occasionem, qua ortus est metus, commemorari. Ac
δεῖμα
in Farn. scriptum esse adnotavit Bekkerus. Neglexit Elmsleius.
943