1348.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-788
αὑτοῦ Libri
αὑτοῦ
. Emendavit Schützius.
ὀρυγάνει Deinde libri
ὁρμαίνει
, quod ne Porsonus quidem obelo notavit. At hoc verbum quum per se suspectum esse debebat, ut quod tragici epicis reliquerint, neque quisquam eorum usurpasse reperiatur nisi Aeschylus valde dubio loco in Sept. adv. Theb. v. 375. tum multo minus hic propter significationem, quam habere deberet, ferri potest. Certo non scripsit Aeschylus
ὁρμαίνει
, sed verbo usus est cuius vim recte expressit Stanleius evomit vertens. Eum iniuria vituperavit Blomfieldius, qui vulgatum interpretatur aestuat animo. Quid? is, cui modo membra soluta esse duobus ictibus percusso dicta sunt, reviviscat et aestuet animo? Apertum esse arbitror vel propter
οὕτως
, sententiam non posse aliam esse quam sic ille animam efflavit. Scribendum putavi
ὀρυγάνει
. Videtur enim ad hunc versum pertinere quod apud Hesychium post vocabulum
ὀρτός
scriptum est,
ὀρυγάνει, ἐρεύγεται
.
1348
1351-1352.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-789
Διοσδότῳ γάνει σπορητός Libri
χαίρουσαν οὐδὲν ἧσσον ἢ διὸς νότῳ γᾶν, εἰ σπορητὸς κάλυκος ἐν λοχεύμασιν
, nisi quod
γᾶν. εἰ σπόρητος
habent Flor. Farn.
γᾶ εἰ σπόρητος
Ven. Eam comparationem ne sic quidem scriptis verbis satis absurdam vocare debebat Valckenarius in Diatr. de fragm. Eur. p. 52. Sed eximia emendatione Porsonus in Porsonianis Kiddii p. 210.
οὐδὲν ἧσσον ἢ Διοσδότῳ γάνει σπορητός
, quod merito receperunt Blomfieldius et Scholefieldius. De accentu nominum quale est
σπορητός
diversae sunt grammaticorum sententiae: v. Valcken. ad Ammonium p. 15.
1355.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-790
εἰ δ᾽ ἦν πρέπον τῷδ' ὡςτ᾽ ἐπισπένδειν νεκρῷ Libri
εἰ δ' ἦν πρεπόντων
. Quod Fr. A. Wolfius ad Demosth. or. in Lept. p. 217. existimabat,
ἦν πρεπόντων
pro
ἦν πρέπον
vel
ἔπρεπε
dictum esse eo modo quo
τῶν ἀδίκων ἐστίν
et similia, falsum esse intellexerunt Blomfieldius et Wellauerus, articulo in ea formula opus esse videntes, probavitque horum sententiam non sine quadam acerbitate in Wolfium Schaeferus ad Demosthenem vol. III. p. 69. Recte se haberet
πρεπόντων
, si masculino, non neutro genere dictum esset referreturque ad Clytaemnestram et Aegisthum: ut si Latine, quoniam decentium non licet, sic diceres, quod si honestorum esset libare propter occisum.
Πρέποντας
recte sic dici, ut intelligantur
οὓς πρέπει
, ostendit illud in Sophoclis Oedipo rege v. 9.
ἀλλ᾽, ὦ γεραιέ, φράζ᾽, ἐπεὶ πρέπων ἔφυς πρὸ τῶνδε φωνεῖν
. Imitati id sunt recentiores. Memoravit Stephanus in Thesauro Plutarchi hoc in Poplicola c. 17.
ἀνδρὸς ἀγαθοῦ καὶ φίλου μᾶλλον ἢ πολεμίου Ῥωμαίοις εἶναι πρέποντος
. Ad quem locum Schaeferus ab eodem Stephano
πρέπειν ἑστάναι
ex epitaphio Callimachi afferri rettulit. Quaeras quod hoc sit aut cuius epitaphium Callimachi. Calchantis filii Porphyrii athletae, qui etiam Calliopus dictus est, videtur epitaphium esse, primum epigrammatum in statuas athletarum, quorum in hunc plurima sunt, in Brunckii Anal. t. III. p. 17. sive Anthol. Planud. V. 2, ep. 1. Anth. Pal. vol. II. p. 727.
ἔπρεπε μὴν χρυσέῳ ἐν ἀγάλματι, μηδ' ἐνὶ χαλκῷ τοῦτον τοῖς ἄλλοις εἴκελον ἑστάμεναι.
Sic ipse edidit Stephanus,
μὲν
pro
μὴν
scribens, non recte. Patet vero, si hoc epigramma in Thesauro in mente habuit, memoria falsum esse. Aeschylus autem si illo modo uti voluisset hoc vocabulo, dicturus potius fuisse videtur
εἰ δ᾽ ἦμεν πρέποντες
. Quod Stanleius sive potius Vossius scribendum coniecit,
πρεπόντως
, recipiendum suspicanti Blomfieldio facile quis assentiatur, si non
εἰ δ᾽ ἦν πρεπόντως, ὥςτ᾽ ἐπισπένδειν
, sed sic potius construi vellet,
εἰ δ᾽ ἦν, πρεπόντως ὥςτ᾽ ἐπισπένδειν
. Mihi videtur Aeschylus scripsisse
εἰ δ᾽ ἦν πρέπον τῷδ᾽ ὡςτ᾽ ἐπισπένδειν νεκρῷ
.
1355
1356.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-791
τάδ' Tyrwhitto videbatur
τάδ'
in
τοῦδ'
esse mutandum, ut hoc diceretur, si mortuo libationem dare liceret, huic iuste daretur. Ea mutatione ne tum quidem opus esse videtur, si
πρεπόντως
scribitur. Plene in fine huius versus interpungendum esse vidit Tyrwhittus: atque interpunctum ita est in editionibus Victorii et Canteri, quas pessime deseruit Stanleius, non videns
ὑπερδίκως μὲν οὖν
esse immo iustissime, nec reputans integro disticho includi debere sententiam qua finitur oratio.
1356
1357.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-792
τοσόνδε Blomfieldius mavult
τοσόνδε
. Sic amant loqui. V. Prom. v. 112. Choeph. v. 40.
1357
1358.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-793
NA
Πλήσας ἀραίων
per se constant. Male iungunt
κακῶν πλήσας ἀραίων
.
1358
1361.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-794
1362.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-795
NA
Πρὸς εἰδότας
dicit ut sit
πρὸς εἰδότας
.
1362
1365.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-796
NA Interpungebatur post
χειρός
. Correxit Abreschius.
1365
1366.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-797
1368.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-798
ἐδανόν Dimeter iambicus acatalectus. Leni spiritu
ἐδανὸν
scribendum esse vidit Casaubonus. Hesychius
δανά, ἐδώδιμα, βρώσιμα. ἐδανοῖς, βρωσίμοις. Αἰσχύλος.
In Flor. glossa
βρωτόν
.
1368
1369.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-799
ῥοὰς
ῥοῦς
Farn. Vict.
ῥοὰς
Flor. Ven. Glossa in Flor. Farn.
ῥοάς
. Correxit Stanleius. Sophocles Ai. v. 883.
νείαι Βοσπορίων ποταμῶν
, et Oed. Col. v. 1597.
φυτῶν ὑδάτων λουτρὰ καὶ χοάς
.
ὄρμενον Deinde
δρώμενον
Flor. Ven. Vict.
ὁρώμενον
, cum glossis
κινηθέν, γεγονός
Farn.
ὁρόμενον
Canterus. Rectius Abreschius
ὄρμενον
.
1369
1370-1371.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-800
τόδ᾽ ἐπέθου θύος, δημοθρόους τ' ἀρὰς ἀπέδικες ἀποτόμως; ... ἀπόπτολις ... ἔσῃ
ἐπεύθου
Farn.
ἀπέταμες
Ven. Vict. et ad
α
superscripto
ε
Flor.
ἀπέτεμες
, ad alterum
ε
superscripto
α
, Farn. Ridicule haec verba,
τόδ᾽ ἐπέθου θύος δημοθρόους τ' ἀράς;
Scholefieldius interpretatus est, imposuisti tibi (ut victimae mox ob crimina mactandae) hoc thus publicarum execrationum? Scribendum est
τόδ᾽ ἐπέθου θύος, δημοθρόους τ' ἀρὰς ἀπέδικες ἀποτόμως;
et populi diras contempsisti praefracte. Respicit ad v. 1363. Euripides Alc. v. 992.
οὐδέ τις ἀποτόμου λήματός ἐστιν αἰδώς
. Deinde libri
ἄπολις
. Casaubonus
ἀπόπτολις
. Ex mea et Seidleri sententia
ἀπόπτολις
Blomfieldius ceterique. Quod si quis obiiciat vix inventum iri aliud huius formae exemplum, reputet velim talium vocabulorum hanc esse rationem, ut poeticae formae, quod vulgaribus metris aptiores essent, in communem usum venerint, veluti quae in
γυμνός
et
σοφός
terminantur; quo factum esse ut simpliciores magis viderentur esse poeticae. Libri
ἔσῃ
.