1328.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-778
θυμοῦσθαι Libri
μυθοῦσθαι
, quod Schneiderus in Lexico pro
μυθεῖσθαι
vitiose scriptum putabat. Incredibile est non offendisse in inaudito verbo criticos, nec vidisse nihil illud nisi antiquum errorem esse librarii
θυμοῦσθαι
scribere debentis. Vidit hoc etiam E. A. I. Ahrens.
1328
1330.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-779
ᾐθέομαι Libri
ᾐθέομαι
. Porsonus
ᾐδοῦμαι
, quem non secuti sunt Blomfieldius et Scholefieldius, quod
αἰθεῖν
breve
ι
habere ex Persarum v. 416. appareat. Sensus verborum hic est, undique conveniunt mihi argumenta, ut hanc sententiam probem, certo cognoscendum esse quid agat Atrides. Monet autem res ipsa, ut eum qui haec loquitur coryphaeum esse statuamus, qui se ducem praebeat choro in aedes irrupturo.
1330
1332.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-780
NA Tractis tabulatis conspicitur Clytaemnestra in conclavi stans ad corpus Agamemnonis.
πάροιθεν
πάροιθε
Porsonus scripsit: sed
πάροιθεν
habent Ven. Farn. Vict. et, ut videtur, etiam Flor.
1332
1334-1336.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-781
πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρείσσον ἐκπηδήματος. Legebatur
πῶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονὴν ἀρκύστατον φράξειεν, ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος;
Auratus
πημονῆς ἀρκύστατον
scribendum coniecit. Blomfieldius cum Elmsleio ad Med. v. 416. p. 150.
ἀρκύστατ᾽ ἂν
scripsit, semper Graecos plurali
ἀρκύστατα
uti dicens, suspectumque habens Euripidis in Oreste v. 1420.
ἀρκυστάτων μηχανῶν
. At
ἀρκύστατος
adiectivum est, ex quo patet cur retia ipsa plurali numero
ἀρκύστατα
dicantur: ut propter hanc quidem caussam recte videatur dicere poeta potuisse
πημονὴν ἀρκύστατον
. Recte tamen Elmsleius
ἀρκύστατ᾽ ἂν
scribi iussit: sed praetervidit non perfectam eo esse horum versuum emendationem. Nam si ita, ut voluit Elmsleius, Aeschylus scripsisset, hoc diceret, quomodo enim quis inimicis insuperabilia retia pararet? At hoc parum aptum esset, quia sententia non integra esset, sed referretur ad id quod non est dictum, nisi faceret quod ego feci, ut alia diceret quam sentiret. Multo graviorem et aptiorem orationem unius litterae mutatione restituendam esse putavi,
πᾶς γάρ τις ἐχθροῖς ἐχθρὰ πορσύνων, φίλοις δοκοῦσιν εἶναι, πημονῆς ἀρκύστατ᾽ ἂν φράξειεν ὕψος κρείσσον ἐκπηδήματος.
Male post
φράξειεν
virgula ponitur: nam ad
φράξειεν
alter accusativus,
ὕψος
, modum rei describens, adiungitur. Quod Halmius in Lect. Aesch. I. pagina ultima coniecit,
ὕψος κρεῖσσον ἐκπηδήματος
, minus poetice dictum est.
1338.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-782
νείκης Libri
νίκης
. Recte Heathius
νείκης
, quod vocabulum Suidas atque Etym. M. p. 276, 3.
φιλονεικία
interpretantur. Neque dubia vox videri debebat Blomfieldio, quum Etymologicum diserte doceat ex
νεῖκος
factam cum diphthongo scribi.
1338
1339.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-783
ἐφ'
ἐφ'
Vict. et, ut videtur, Flor. Quod Scaliger scribendum vidit,
ἐφ'
, est in Ven. Farn.
1339
1341.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-784
ἀμύμονα
ἀμύμονα
Vict.
ἀμύμονα
Ven. Flor. Farn. Illud praestat.
1341