ἐποπτεύσας δέ με κἄν τοῖςδε κόσμοις καταγελωμένην μέγα φίλων ὑπ' ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως ματήρ.
ἐπόπτευσας
Vict. sed
ἐποπτεύσας
enotatum ex Ven. Flor.
ἐπώπτευσας
, ut Heathius scribendum coniecit, Farn. cum interpretatione
εἶδες
. Intelligebat enim Triclinius
ἐποπτεύσας δέ με
in ea quidem horum versuum conformatione, quae in libris est, ferri plane non posse. Auratus paullo melius
γέ με
, haud dubie ille
ἐποπτεύσας
legens. In proximo versu
μετά
Vict.
μέτα
codices. Scribendum esse
μέγα
ad Humboldti interpretationem adnotavi. Deinde interpungitur in edd. vett.
φίλων, ὑπ᾽ ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως μάτην
. Si se non ambigue frustra derisam dicit ab amicis, qui ei propter praedictionem malorum inimici fuerint, ea sententia non multum ad rem facit, eoque languet. Non enim hic quod iniuria spreta essent eius vaticinia, sed simpliciter quod spreta et contempta essent queri eam conveniebat. Omnino autem quis non, ubi dixit
ἰδοὺ δ', Ἀπόλλων αὐτὸς ἐκδύων ἐμὲ χρηστηρίαν ἐσθῆτα
, hoc potius eam confirmare, eoque referri
οὐ διχορρόπως
existimabit? At ita
μάτην
adiici non potuit. Neque vero adiectum est, si quid video, ab Aeschylo. Nam illa verba,
ἐποπτεύσας δέ με
, aut verbum aliquod, aut nomen, quod pro verbo esset, requirebant. Id autem unius litterae mutatione restituere licet:
ἐποπτεύσας δέ με κἄν τοῖςδε κόσμοις καταγελωμένην μέγα φίλων ὑπ' ἐχθρῶν, οὐ διχορρόπως ματήρ.
Nam quod me hoc quoque in ornatu valde derisam ab amicis inimicis conspexit, non ambigue eius ornatus vindex est. Hesychius
ματήρ, ἐπίσκοπος, ἐπιζητῶν, ἐρευνητής
, nescio an ex hoc ipso loco, sicut alibi Aeschyleas glossas habet.