οὐδὲ λέξεται πρὶn ὤν
οὐδὲν λέξαι
M. G. Bess. Flor. Ald. Rob. Turn.
οὐδέν τι λέξαι
Farn. Vict. Deinde
πρὶν ἄν
Turn. Ceteri
πρὶν ὤν
. Schutzius scripsit
οὐδὲν ἂν λέξαι
, quod non recte interpretatus est
nec quicquam nobis dicere possit
, quum deberet,
nullius momenti est
. Monui in addendis ad Eur. Suppl. v. 612. et ad Vigerum adn. 189. Aristophanes Eq. v. 334.
νῦν δεῖξον ὡς οὐδὲν λέγει τὸ σωφρόνως τραφῆναι
. Athenaeus XIV. p. 628. D.
εἰ δέ τις ἀμέτρως διαθείη τὴν σχηματοποιΐαν καὶ ταῖς ᾠδαῖς ἐπιτυγχάνων μηδὲν λέγοι κατὰ τὴν ὄρχησιν, οὗτος δ᾽ ἦν ἀδόκιμος
. Non recte haec intellecta erant. Hoc dicit, si quis cantu probaretur, nihil autem valeret saltando, contemnebatur. Blomfieldius, qui
οὐδὲν ἂν δείξαι πρὶν ὤν
legendum coniecit, id ut esset, non se quicquam fuisse ostendet, non videtur animum neque ad
πρίν
attendisse, neque ad totam sententiam, quae haec potius esse deberet, non se nunc aliquid esse ostendet, nec denique ad numeros, in quibus dubitari non potest quin vitiosus sit spondeus. Isque etiam Schützianae emendationi refragatur, praesertim quum vel praeter numeros poeta rectius
λέγοι
dicturus fuisse videatur. Scribendum puto
οὐ λελέξεται πρὶν ὤν
, neque, qui antea potens erat, non dicetur fuisse, i. e. ille dicetur non amplius esse. Ceterum recte haec interpretatus est Schützius, Vranum et Saturnum dici videns, qui ante Iovem regnaverint, recteque quum illa comparans in Prometheo v. 960.
οὐκ ἐκ τῶνδ᾽ ἐγὼ δισσοὺς τυράννους ἐκπεσόντας ᾔσθόμην, τρίτον δὲ τὸν νῦν κοιρανοῦντ᾽ ἐπόψομαι αἴσχιστα καὶ τάχιστα
, tum quae de Vrano Hesiodus narrat in Theog. v. 154. seqq. Nam hunc
παμμάχῳ θράσει βρύοντα
dicit Aeschylus propter saevitiam, qua quiqui ei nati sunt filii, eos non sivit in lucem prodire, sed sub terra occuluit.