ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον, στᾶσα τότ' ἐν δόμοισιν ἐρίδματός τις ἀνδρὸς οἰζύς. Libri sic,
νῦν δὲ τελείαν πολύμναστον ἐπηνθίσω δι' αἷμ' ἄνιπτον, ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς.
In
ἐπηνθίσω
consentiunt Ven. Flor. Farn. Vict. Id Auratus in
ἀπήνθισεν
mutandum putabat. Casauboni coniecturam
ἀπηνθίσω
receperunt Schützius, Porsonus, Blomfieldius, ceterum haec sic ut in libris leguntur cohaerere existimantes. Et videri possent cohaerere, si legeretur
νῦν δὲ τέλειον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον.
Sed nunc et orationis perversitas et metrorum ratio ostendunt aliquot versus excidisse post
τελείαν
. Nam et anapaestis et iis, quae hos excipiunt, respondent versus 1504-1515.
Ἐπηνθίσω
non erat mutandum, sed deleri debebat, ut Wellauerus quoque vidit,
δι'
, adscriptum ab interprete vel ortum ex proxime sequentibus litteris. Respondet enim antistrophico versui hic, cuius prima syllaba deest, supplenda, ut videtur, hoc modo,
ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον,
i. e. profecto multum recordandum tibi adspersisti inexpiabilem sanguinem. Dicit haec de Helena. Alio modo, sed non plane dissimili, usus est hoc verbo Aeschylus in Sept. c. Th. v. 924.
ἰὼ πολλοῖς ἐπανθίσαντες πόνοισι γενεάν
. Mox libri
ἥτις ἦν τότ' ἐν δόμοις
. Quum Schutzius et Butlerus legi vellent
ἦ τις
, minime se hoc probare dixit Blomfieldius. At ostendere debebat qui sensus vulgatae lectionis esset, quove modo expediri illa posset orationis perversitas. Etiamsi non moneret metrum antistrophicum, neminem, qui aliquem tragicae dictionis aut orationis poeticae sensum habeat, non intellecturum arbitror illud
ἥτις ἦν
non esse a poeta profectum, sed adscriptum ab interprete aut alio errore ortum. Deinde quid est
ἔρις ἐρίδματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
? Scaliger
ἐρίδματος
, ab
ἐριθμαίνω
, quod placuit Blomfieldio. Quin Scottus in Appendice Thesauri Stephaniani
ἐρίδματος
pro genitivo habuit ab
ἔρισμα
ducto. Immo
ἐρίσματος ἀνδρὸς ὀϊζύς
est
ἐρίδμητος
, gravis domitricis viri calamitas, quo nomine hic patet Helenam, quae etiam Agamemnoni interfectionis caussa exstiterit, designari.
Ἔρις
autem ex sequentibus syllabis ortum videtur. Post
ἐρίδματος
aperte excidit
τις
. Scribendum igitur videtur
ἦ πολύμναστον ἐπηνθίσω αἷμ' ἄνιπτον, στᾶσα τότ' ἐν δόμοισιν ἐρίδματός τις ἀνδρὸς οἰζύς. hei memorique cruore neque cluendo conspicua, in domo tum gravis pestis viri peremptrix.