Aeschylus Agamemnon 1625-1628.app-1625-1628-1

ed. Gottfried Hermann

View: By Commline

Agamemnon. Aeschylus. ed. Gottfried Hermann. Lipsiae. 1852.

Current edition Experimental

Critical apparatus to Agamemnon (OCR draft) (Latin) (Latin and Greek critical apparatus to Gottfried Hermann's 1852 edition of Agamemnon.)

Provisional text from uncorrected OCR; expect errors.

Commentary

Critical apparatus to Agamemnon (OCR draft) (Latin and Greek critical apparatus to Gottfried Hermann's 1852 edition of Agamemnon.) focus

1625-1628. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-931

NA In libris hi versus hoc ordine leguntur,
μηδαμῶς ὦ φίλτατ' ἀνδρῶν ἄλλα δράσωμεν κακά. ἀλλὰ καὶ τάδ᾽ ἐξαμῆσαι πολλὰ δύστηνον ὁ ἔρως, πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν ἡματώμεθα.
Emendavi hunc versuum ordinem et huc retraxi versum qui in libris post v. 1635. alienissima in sede positus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα.
Versu 1625.
δράσωμεν
Vict. Codices
δράσομεν
. Proximo versu libri
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὕπαρχει· μηδὲν ἡματώμεθα
. Auratus
ὑπάρχει
et
αἱματώμεθα
. Et
ὑπάρχει
Scaliger quoque. Receperunt haec Porsonus aliique. Vossius cum eoque Stanleius legendum putabant
μηκέθ' αἱματώμεθα
, Blomfieldius
μηδ᾽ ἔθ' αἱματώμεθα
. In adnotatione ad interpretationem Humboldti, quoniam hi trochaei aperte ex lacero atque attrito codice descripti sunt, ut qui descripsit non omnia legere potuisse videatur, scribendum conieceram
πημονῆς δ᾽ ἅλις γ᾽ ὑπάρχει μηδὲν ᾑματωμένοις
, non recte: nam id
μηδὲν αἱματουμένοις
potius scribendum esset. Nunc, loco versus mutato, scripsi
πημονῆς ἅλις δ᾽ ὑπάρχει· μηδὲν αἱματώμεθα.
Versu 1627. Libri
δύστηνον ὁ ἔρως
. Egregia Schützii emendatio,
δύστηνον θέρος
, merito assensum tulit editorum, quamquam quae sententia esset horum verborum omnes iuxta Schützium non satis intellexisse video. Omnes enim, prorsus neglecto
πολλά
, sic interpretantur ac si diceret Clytaemnestra haec quoque perpetrasse tristis messis est. At hoc illa dicit,
ἀλλὰ καὶ τάδε πολλά ἐστιν ἐξαμῆσαι δύστηνον θέρος
, sed haec quoque satis multa sunt, ut inde tristem messem metamus. Praesagit enim vindictam interfecti Agamemnonis. Absolvitur sententia eo versu quem huc revocatum addidi. Is in Flor. Farn. Vict. ita scriptus est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
. In Ven. etiam in medio versu lacuna est, hoc modo,
σώφρονος γνώμης κρατοῦντα.
Stanleius, quum Casaubonus
ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα
scribendum coniecisset, hunc versum ita explebat,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντα δύςφορον
. Pro hoc ultimo verbo Porsonus aliique asteriscos posuerunt. Ac profecto
δύςφορον
non scripsit Aeschylus. Posui quod eum scripsisse veri non dissimile est,
σώφρονος γνώμης δ᾽ ἁμαρτεῖν τὸν κρατοῦντ᾽ αἶσχος μέγα.
Itaque haec est sententiarum ratio, nequaquam faciamus alia mala, sed vel haec satis multa sunt ut malam messem metamus, prudentis autem consilii expertem esse regnantem probrum est.

Wecklein’s commentary on Agamemnon (1888; German; OCR draft) (Explanatory commentary, pp. 30–140; Iowa and Harvard OCR collated conservatively. Unresolved OCR and provisional reference mappings are explicitly marked.) focus

1625. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-wecklein1888-com-ger1-870

1
„Du Weib (Memme), der du zu Hause bleibend die aus der Schlacht Kommenden abwartest." Vgl. Hom. В 235 κάκ᾿ ἐλέγχε᾽, Ἀχαιίδες, οὐκέτ᾽ Αχαιοί, γ 262 ἡμεῖς μὲν γὰρ κεῖθι πολέας τελέοντες ἀέθλους ἤμεθ᾽· ὃ δ᾽ εὔκηλος μυχῷ Ἄργεος ἱπποβότοιο πόλλ᾽ Αγαμεμνονέην ἄλοχον θέλγεσκε ἔπεσσιν, Pers. 756 λέγουσιν ὡς σὺ μὲν μέγαν τέκνοις πλοῦτον ἐκτήσω σὺν αἰχμῇ, τὸν δ᾽ ἀνανδρίας ὕπο ἔνδον αἰχμάζειν, Soph. Εl. 302 ὁ σὺν γυναιξὶ τὰς μάχας ποιούμενος, Eur. Or. 754 οὐ γὰρ αἰχμητὴς πέφυκεν, ἐν γυναιξὶ δ᾽ ἄλκιμος, Eur. Herakl. 700 αἰσχρὸν γὰρ οἰκούρημα γίγνεται τόδε, τοὺς μὲν μάχεσθαι, τοὺς δὲ δειλίᾳ μένειν. 1643 ff. Wenn du doch einmal dem Manne den Untergang bereitetest, so hättest du ihn gleich selber töten sollen; dann wäre dem Lande wenigstens der Greuel, dafs die eigene Gattin ihn mordete, erspart geblieben; aber du hast es nicht gethan von wegen deiner Feigheit. μίασμα ist Apposition zum Inhalt des Satzes, zu 236. Ὀρέστης ἆρά που βλέπει φάος; spricht der Chorführer für sich, daher nachher ἀμφοῖν τοῖνδε. παγκρατὴς wie Soph. El. 455 ἐξ ὑπερτέρας χερός.
2

1628. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-wecklein1888-com-ger1-871

Vgl. Eur. Hipp. 881 αἰαὶ, κακῶν ἀρχηγὸν ἐκφαίνεις λόγον. Der Hinweis auf Orestes erbittert vor allem Ägisthos; darum erwidert er vorderhand nicht auf den Vorwurf τί δὴ . . ἔκτεινε; und wiederholt deshalb der Chorführer nachher (1634 f.) diesen Vorwurf.