λυμαντήριος Nullus interpretum aut criticorum hic obhaesit. Adeo in verbis occupati, quid res, quid recta ratio, quid poesis flagitet, negligere consueverunt. Graviter quidem hoc verbo
κεῖται
hanc sententiam incipit Clytaemnestra: sed quis, obsecro, qui non omni aptae orationis sensu destitutus sit, Agamemnonem isto adiectivo
λυμαντήριος
recte designari credet, nec censebit Aeschylum, si dicere quod illo adiectivo continetur voluisset,
λυμαντὴς ὅδε
vel
λυμαντὴς νεκρός
fuisse dicturum? Nam ne articulum quidem si addidisset,
κεῖται γυναικὸς τῆςδ᾽ ὁ λυμαντήριος
, satis apte esset locutus. Nulla tamen in hoc versu vitii suspicio est. Ex quo consequitur, quod certissimum esse arbitror, excidisse aut ante hunc versum alium versum, in quo nomen aliquod substantivum fuerit, aut post eum. Ac vel hebetior aliquis, opinor, sentiet quantum ab librorum illa debili atque imperfecta oratione distet plene enuntiata sententia, ut si eiusmodi versum, qualem potuit saltem facere Aeschylus, adiicias,
κεῖται γυναικὸς τῆςδε λυμαντήριος ἀνήρ, θυγατρὸς τῆς ἐμῆς φονεὺς ὅδε, Χρυσηίδων μείλιγμα τῶν ὑπ᾽ Ἰλίῳ.
Choeph. v. 751.
στείχω δ᾽ ἐπ' ἄνδρα τῶνδε λυμαντήριον οἴκων
. Itaque versum excidisse indicavi.