22.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-13
(ἰοῦ, ἰοῦ.) Iacuerat cubito innixus excubitor. Nunc viso igne exsilit, postquam paullum tacuerat. De qua re recte scholiastes. In libris
ἰοῦ ἰοῦ
positum est post
τῆσδε συμφορᾶς χάριν
v. 25. Scribi id debebat
ἰοῦ ἰοῦ
. Suidas
ἰοῦ ἰοῦ· τὸ ἰοῦ ἐπὶ χαρᾶς
. Inde Zonaras p. 1115. Et sic boni libri apud Aristophanem. Quod Reisigius in comm. crit. ad Soph. Oed. Col. v. 1485. monuit, hanc in laetitia exclamationem propriam esse comoediae, recte dictum est, dicique poterat etiam si recordatus esset huius loci. Vulgaris enim vitae consuetudinem Aeschylus in hoc excubitore, ut in nutrice quae in Choephoris est, expressit. Sed illas interiectiones quod hic collocandas esse in praefatione ed. prioris Hecubae p. 56. contendi, reprehenderunt Blomfieldius aliique. Qui si tueri vulgatum volebant, non illud debebant afferre, quod expergefacere Clytaemnestram vocibus illis vellet custos: nam haec nimis stolida esset hominis rusticitas: sed rectius dixissent, nunc demum illum plane quantum hoc gaudii sit persentiscere, eoque in voces illas erumpere. Et concederem profecto id non inepte inventum esse, modo, ubi primum ignis conspicitur, alia interiectio, ut
ὢ ὢ
, esset posita. Ipsa enim natura flagitat, ut, qui diu frustra finem exspectaverit molestissimae observationis, tandem conspecto exoptato fulgore, priusquam verba quibus gaudium eloquatur, inveniat, interiectione aliqua proclamet sensum quo perfunditur. Ac nescio an quae ad
ὦ χαῖρε
adscripta sunt scholiastae verba, potius ad interiectiones illas pertineant:
δεῖ διαστήματος ὀλίγου, εἶτα ἀνακραγεῖν, ὡς θεασάμενον τὸν πυρσόν
.
22
23.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-14
λαμπτήρ νυκτός, ἡμερήσιον Nulla in Rob. interpunctio. In Ald. virgula post
λαμπτὴρ
et post
νυκτὸς
distinctum. In Turn. tantummodo post
λαμπτήρ
, ex scholiastae sententia. A Victoriana ducitur interpunctio post
νυκτός
, quae orationem habet non solum simpliciorem atque idcirco graviorem, sed omnino magis accommodatam huic loco, quum quod subiicitur
ἡμερήσιον φάος
non tantum de clara luce diei intelligendum sit, sed adiunctam habeat faustae laetaeque rerum Argivarum conditionis notationem.
23
24.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-15
φάος
νῦν φάος
pro
φάος
Ven. Flor. Farn.
χορῶν
χορὸν
G. Ald.
24
26.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-16
σημανῶ
σημανῶ
Bess. Ven. Flor. Farn.
σημαίνω
M. G. Ald. Rob. Turn. Blomfieldius quum scholiastam
σημαίνω
legisse ex eo colligit, quod is
τορῶς
per
μεγαλοφώνως
interpretetur, ad hanc opinionem eo adductus esse videtur, quod ei excubitor per illud
ἰοῦ ἰοῦ
ex somno excitare velle Clytaemnestram videbatur. Vix dubitari potest veram scripturam esse
σημανῶ
.
26
27.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-17
29.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-18
ἐπορθιάζειν Ven. Flor. Farn. Turn.
ἐπορθριάζειν
M. Marc. Bess. G. Rob.
ἐπ᾽ ὀρθίοις
Ald.
29
30.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-19
ἀγγέλλων
ἀγγέλλων
Ven. Farn. Rob. Turn.
ἀγγέλων
M. Marc. Bess. Flor. G. Ald.
30
32-33.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-20
τὰ δεσποτῶν γὰρ εὖ πεσόντα θήσομαι, τρὶς ἓξ βαλούσης τῆσδέ μοι φρυκτωρίας. Hunc et sequentem versum afferunt Photius et Suidas in
Τρὶς ἕξ
. Apud Suidam legitur
τρὶς ἓξ βαλοῦσα τῆς ἐμῆς φρυκτωρίας
. Apud Eustathium p. 1414, 5.
τρὶς ἓξ βαλούσης τῆς Διὸς φρυκτωρίας
. Copiose rem illustravit Salmasius ad Vopiscum p. 471. seq. Diversum genus quattuor talis ludendi, de quo Cicero de div. I. 13. Orationis figuram, qua hic usus est Aeschylus, audacissimam appellat T. Hemsterhusius ad Lucianum t. I. p. 487. quam numquam sibi indulsisset castigata majestas Sophoclis. Nulla hic Aeschyli audacia, sed imitatio sermonis vulgaris eadem, quae apud Sophoclem in custode, qui est in Antigona.
36.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-21
βοῦς ἐπὶ γλώσσῃ μέγας Originem huius proverbii, de quo multa et Aeschyli et Hesychii interpretes aliique ad Zenob. II. 70. Diogen. III. 48. 61. attulerunt, ne Welckerus quidem ad Theogn. p. 111. explicare est ausus. Quod plerique crediderunt, nummo veterum Atheniensium, cui bos signum fuerit, corruptos intelligi, quos Reisigius quoque in Enarratione Oed. Col. ad v. 1047. secutus est et qui scholiastae Aristophanis ad Av. v. 1106. auctoritatem excitavit Ferd. Bambergerus in diss. de Agam. p. 22. fabulam esse Eckhelio auctore II. p. 207. censet in Aglaophami vol. I. p. 36. Lobeckius, ingeniose de
βοείᾳ
sive camo, qui damnatorum ori applicatus fuerit, cogitans. Vsurpatur enim hoc proverbium de iis, qui prae metu tacent. De nummo tamen testis est etiam Plutarchus in Theseo c. 25.
ἔκοψε δὲ καὶ νόμισμα βοῦν ἐγχαράξας ἢ διὰ τὸν Μαραθώνιον ταῦρον ἢ διὰ τὸν Μίνω στρατηγὸν ἢ πρὸς γεωργίαν τοὺς πολίτας παρακαλῶν
. Neque Eckhelius fabulam esse dixit, sed in dubio rem relinquens non inventum esse talem nummum adnotavit. Nihil ad rem illustrandam confert quod similiter dixit Menander in Piscatoribus apud Athenaeum XII. p. 549. D.
Διονύσιος γάρ ἐστιν ἐπὶ στόμα
. Nam id in Dionysium Heracleae tyrannum, obesissimi corporis hominem, sic dictum est, ut per illum impositam esse silendi necessitatem appareat. Multa proverbia tam fortuitam habent originem, eam ut, nisi casu servata est memoria, nemo possit eruere. Quod apud nos vulgo dicitur das maul stopfen, a nutricibus sumptum est, quae infantibus, ut plorare desinant, offam in os ingerunt. Hoc Graecorum fortasse a bove vel pedi hominis pedem suum imponente, vel stragulo aut alii alicui rei insistente, ut subtrahi non possit, sed quasi affixa maneat. Philostratus in vita Apollonii II. 11. p. 241. hoc proverbium a Pythagora repetere videtur, de quo sic scribit,
γλῶττάν τε ὃς πρῶτος ἀνθρώπων ξύνεσχε, βοῦν ἐπ᾿ αὐτῇ σιωπῆς εὑρὼν δόγμα
. Eustathius, sive quem is secutus est, ad linguam nimis crassam referre videtur p. 962, 19.
παροιμιῶδες δὲ ὁ βοῦς καὶ ὅτι ἐπὶ γλώσσης ἵσταται ἐν τῷ μὴ ἐπὶ γλώσσης βαδίζειν
. Vt Aeschylus, sic Strattis apud Hesychium,
Βοῦς ἐπὶ μέγας
, non adiecto tamen, ut videtur, linguae nomine: nam Hesychius sic dicit,
Βοῦς ἐπὶ μέγας· Στράττις ἐν Τυμπανοποιοῖς τὴν παροιμίαν τὴν βοῦς ἐπὶ γλώσσης
. Dubitari potest an positum fuerit illud proverbium in Phocylidis poemate νουθετικῷ v. 18. ubi legitur
γλώσσῃ νοῦν ἐχέμεν· κρυπτὸν λόγον ἐν φρεσὶν ἴσχειν
.
36
38.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-22
39.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-23
κοὐ M. ex correctione: antea fuerat
καὶ οὐ
, quod habent G. Ald.
οὐ
Bess.
39
40.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-24
ἐπεὶ Πριάμου
ἐπὶ Πριάμου
Ald. Turn.
ἐπεὶ Πριάμοιο
M. Bess. G.
ἀπὸ πριάμοιο
Rob.
ἀπὸ πριάμοιο
habere videtur Farn.
ἐπὶ πριάμοιο
Ven. Flor. Hanc scripturam, quae exstat etiam apud scholiastam Euripidis ad Hec. 246. (239.) reposuit Victorius.
40
44.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-25
Ἀτρειδᾶν codices et Rob.
Ἀτρειδῶν
Ald. Turn. Aeque ad
τιμῆς
pertinet
Διόθεν
atque ad
Ἀτρειδᾶν
.
44
45.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-26
χιλιοναύταν
χιλιονάυτην
Rob. Ad
χιλιοναύταν
in M. G. Flor. adscripta alia lectio,
χιλιονάυτην
. Quod alias
χιλιοναύτης
, hic
χιλιοναύτας
dictum, ut in Iph. Taur. v. 141.
σὺν κόπᾳ χιλιοναύτᾳ
.
45
46.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-27
NA In Ven. ingens lacuna: finitur enim folium v. 45. proximum incipit v. 1054.
46
47.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-28
στρατιῶτιν
στρατιώτιν
Ald. Rob.
ἀρωγάν ad ultimam vocalem
αν
supra adscripto M. Non puto haec verba,
στρατιῶτιν ἀρωγάν
, per appositionem ad
στόλον
addita esse, sed epitheti officio fungi: exercitum eduxerunt ad militare auxilium.
47
48.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-29
κλάζοντες
ἀλάζοντες
Flor. Farn.
48
50.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-30
ἄλγεσι παίδων Hesychius
ἐκπάτιον, τὸ ἔξω πάτου
.
ἄλγεσι παίδων
codices et Rob.
ἄλγεσι ποδῶν
Ald. Hinc Turn.
ἄλγεσσι ποδῶν
. Non latuit Bochartum Hieroz. II. p. 319. esse haec ex illis Homeri expressa, Od. XVI. 216.
κλαῖον δὲ λιγέως, ἀδικώτερον ἤ τ' οἰωνοί, φῆναι, ἢ αἰγυπιοὶ γαμψώνυχες, οἶσί τε τέκνα ἀγρόται ἐξείλοντο, πρὶν πετεεινὰ γενέσθαι
.
50
52.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-31
ἐρετμοῖσιν
ἐρετμοῖσι
Bess.
52
53-54.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-32
δεμνιοτήρη πόνον ὀρταλίχων Inutilis est Musgravii coniectura
γόνον
. Hesychius
δεμνιοτήρη πόνον. Αἰσχύλος Ἀγαμέμνονι. καθόσον οἱ νεοσσοὶ ἔτι τοιοῦτοί εἰσιν ὡς τὰ δέμνια τηρεῖν καὶ κατέχειν, μηδέπω πέτεσθαι δυνάμενοι. πόνον δὲ τὰ περὶ τὴν τροφὴν αὐτῶν
. Non satis accurate. Δεμνιοτήρης πόνος ὀρταλίχων est cubiliprema cura pullorum, sive labor quem parentes pullis incubando sustinuerunt.
55.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-33
ἤ τις
ἥτις
G. Ald.
Τίς
cum nomine proprio coniunctum significat talem aliquem qualis est qui nominatur. Explicavit hunc usum Fritzschius in Quaest. Lucian. p. 16. Hic Aeschylus primo agrestes deos, ut proprios in hac re, Apollinem et Panem, tum iracundius assurgens, quippe iam quo tendat similitudo illa in animo habens, supremum deorum Iovem nominat. Mire abutitur doctrina sua Müllerus in Doriens. vol. 1. p. 295. Iovem ut regnatorem mundi, Pana ut concitatorem insaniae, Apollinem ut deum punitorem nominari censens.
55
57.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-34
τῶνδε μετοίκων Libri
τῶνδε μετοίκων
. Nulla in Rob. interpunctio. In Ald. post
οἰωνόθροον
, tum post
ὀξυβόαν
et post
ὑστερόποινον
interpunctum. A Turnebo virgula post
μετοίκων
posita, ut iungerentur
οἰωνόθροον γόον ὀξυβόαν τῶνδε μετοίκων
. Ita construxisse videtur scholiastes Sophoclis ad Oed. Col. 934.
μετοίκους δὲ καλοῦμεν τοὺς ἀπὸ ἑτέρας χώρας οἰκοῦντας πρὸς τοὺς μετοικισθέντας ποθέν· τοῦτο δὲ ἔνοικον. κέχρηται δὲ καὶ Αἰσχύλος ἐπὶ τῶν οἰωνῶν ἐν Ἀγαμέμνονι λέγων οὕτω, τῶνδε μετοίκων, ἀντὶ τοῦ ἐνοίκων· μετοίκους γὰρ εἶπε τῶν ὑψηλῶν τόπων τοὺς οἰωνοὺς κἀκεῖσε ἀντὶ τῶν ἐνοίκων
. Sic haec ex codice edidit Elmsleius. Eadem fere Suidas habet. Aliter paullo scholiorum editio Romana, aliter rursum Brunckiana, non tamen ut emendatus sit locus. Si
τῶνδε μετοίκων
iungitur cum superioribus, luctus ob amotos pullos est intelligendus. At ita
τῶνδε
inutile est, quoniam aut
τῶν μετοίκων
aut
μετοίκων
ponendum erat. Pauwium, qui verba illa ad sequentia referri iussit, secuti sunt recentiores editores. Scholiastes quo rettulerit, non liquet, qui scribat
ὑπὲρ τῶν μετοικισθέντων νεοσσῶν
. Παραβᾶσιν, quod non potest de raptoribus pullorum anguibus dictum esse, aperte refertur ad Troianos, qui Helenam rapuerint violato iure hospitii. Eodem modo ad hanc rem, non ad pullos, respexit poeta, quum paullo ante Iovem commemoravit. Itaque etiam
μετοίκων
de Helena dictum est, ut omnino ineptum sit
τῶνδε
. Scripsi
τῶν δὲ μετοίκων
, ut ad
ὕπατος δ' ἀΐων
intelligeretur verbum substantivum. Dubitari autem potest, an post
ὀξυβόαν
exciderit hemistichium, hac sententia,
μέγα θυμοῦται
. Idque confirmatur fortasse eo quod in codice M. ceterisque antiquis libris versus ita distincti sunt,
γόον ὀξυβόαν | τῶνδε μετοίκων ὑστέροποινον
.
57
59.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-35
παραβᾶσιν
παρὰ βᾶσιν
G. Ald.
Ἐρινύν
ἐρινὺν
M. Bess. G. Ald. Rob.
ἐριννὺν
Flor. Farn. Turn.
59
60.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-36
63.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-37
γυιοβαρῆ
γυιοβαρῆ
Turn. Virgulam quidam recentiorum editorum post
γυιοβαρῆ
posuerunt. Magis conveniunt poeticae dictioni
παλαίσματα γόνατος
, quam genitivi absoluti.
63
64.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-38
ἐρειδομένου
ἐριδομένου
Bess. G. Ald. Rob. Turn.
ἐρειδομένου
M.
ἐρειδομένου
Farn. et
δ
ad
δ
supra scripto Flor. In Farn. glossa
πίπτοντος
.
64
65.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-39
ἐν προτελείοις
ἐμπροτελείοις
G.
ἐν πρωτελείοις
Flor.
65
66.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-40
Δαναοῖσιν
Δαναοῖσι
M. Marc. G. Flor. Farn. Ald. Rob.
Δαναοῖσι
Bess. Turn. Quam egregie hoc verbo, non iis quae sequuntur,
Τρωσί θ' ὁμοίως
, poeta systema concluserit ostendi in Elem. doctr. metr. p. 379.
66
69-71.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-41
οὔθ᾽ ὑποκλαίων οὔθ᾽ ὑπολείβων ἀπύρων ἱερῶν ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει Omnes in initio quoque
οὔθ'
. Non placet asyndeton. Quare, nisi forte aliquid excidit, malim
οὐδ'
. Legitur autem vulgo
οὐδ᾽ ὑποκλαίων οὔθ᾽ ὑπολείβων οὔτε δακρύων ἀπύρων ἱερῶν ὀργὰς ἀτενεῖς παραθέλξει
. Habent
ὑποκλαίων
M. Marc. Bess. Flor. Farn. Rob.
ὑποκλέων
G.
ὑποκλίων
Ald.
ὑποκλείων
Turn. Pauwii coniecturam,
ὑποκλάσας
, ne quis probet, meminerit id non significare in genua procumbentem: v. Ruhnk. Ep. crit. p. 243 (276). Casaubonus scribendum putabat
ὑποκαίων
. Delenda potius sunt haec verba,
οὔτε δακρύων
, in quibus Aldinae error
δακεύων
fecit ut Turnebus ederet
δοκεύων
. Potest quidem
δακρύων
de fletu,
ὑποκλαίων
de lamentis accipi: sed coniungenda potius, quam interposito quod diversi generis est
οὔθ᾽ ὑπολείβων
separanda erant. Nihil est illud
οὔτε δακρύων
nisi interpretatio adscripta aut ad
οὔθ᾽ ὑποκλαίων
, aut fortasse ad
οὔθ᾽ ὑπολείβων
. Hesychius
λείβειν, σπένδειν. Διὶ λείβειν αἴθοπα οἶνον. καὶ δακρύειν, ὅ ἐστι τοῖς δακρύοις ῥέειν. δάκρυα λείβων καὶ στάζων
. Delendum esse
οὔτε δακρύων
vidit etiam Paleyus, sed ut falsa admisceret. In sequentibus verbis decepit interpretes scholiasta,
ἀπύρων ἱερῶν
de Parcis Furiisque dici putans. Eum refutare non ausus Spanhemius ad Callimachi Lav. Pall. v. 107. aliorum testimoniis scriptorum vindicare ignem illis sacris satis habuit. Quae Pindarus Ol. VII. 88. proprie
ἄπυρα ἱερά
dixit, apud Aeschylum metaphorice dicta sunt, ut sacra igne carentia ea intelligantur, quae irrita sunt impieque facta. Hesychius
ἀπύρου, ἀθύτου. ἀπύρου, ἀθύτου. Σοφοκλῆς Μυσοῖς
. Ita apud Aeschinem contra Ctesiph. §. 131. 152.
ἀθύτων καὶ ἀκαλλιερήτων τῶν ἱερῶν
, ubi ad priorem locum videndus est Taylorus. Respicit autem chorus immolationem Iphigeniae, quam v. 140. similiter
θυσίαν ἄδαιτον
vocat. Participia cum scholiasta ad omissum
τις
referenda sunt, de qua constructione dixi ad Hecubae v. 485. Sed cogitat chorus de Agamemnone.
72.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-42
ἀτίτᾳ
ἀτίται
Μ.
ἀτίτῃ
G.
ἀτιταὶ
Farn.
ἀτίτᾳ
Flor. Ald. Turn.
ἀτίτα
Marc. Rob. Vict.
ἀτιταία
Bess. Non temere damnandus est nominativus
ἀτίται
, etsi terminatio illa
ης
pro
ος
, de qua dixerunt Valckenarius ad Phoen. v. 120. Lobeckius ad Phryn. p. 639. et ad Ai. v. 604. quum est in vocibus a verbis factis, raro passivam significationem habet. Sed dictum ita est
ἀτίτας
Eum. v. 254. V. Lob. ad Αi. v. 241. Paralip. p. 428. Hesychius
ἀτίτην, ἀτιμώρητον, ἄπορον, ἄτιμον, τὸν μὴ ἔχοντα ἀποτῖσαι
. Praestare tamen videtur
ἀτίτα
. Homerum ego Il. XIV. 484.
δηρὸν ἔῃ ἄτιτος
posuisse credo cum Clarkio et Heynio, non
δηρὸν ἄτιτος ἔῃ
, quod in libris est.
Πολύτιτον ἐόντα
tamen in oraculo est apud Herod. V. 92. et inde apud Eusebium Praep. euang. V. 29. quod poterat
πολύτιμον
dici.
72
75.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-43
ἰσόπαιδα
ἰσόπεδα
Flor. Rob.
75
76.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-44
ὅ τε Librorum scripturam
ὅτε
emendavit Auratus.
νεαρὸς
νοερὸς
Bess.
76
77.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-45
ἀνάσσων Libri
ἀνάσσων
, non aptum infirmae medullae verbum. Correxi in priore Aristophanis Nubium editione ad v. 994.
77
78.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-46
οὐκ ἔνι χώρᾳ
οὐκ ἔνι χώραι
Μ.
οὐκ ἔνι χώρᾳ
Farn. Vict.
οὐκ ἐνιχώρᾳ
Rob.
οὐκένι χώρᾳ
G.
οὐκένι χώρα
Ald.
οὐκ ἔνι χώρα
Turn.
οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
Bess. Frustra
οὐκ ἔνι χώρα
quum ab aliis, tum a Wakefieldio Silv. crit. II. p. 44. tentatum est. De formula
ἐν χώρᾳ, κατὰ χώραν
, quae usurpatur de iis quae firma suo loco stant sive, ut Horatii verbis utar, certa sede manent, videndi Valckenarius ad Herod. IV. 135. ad Theocr. Adon. p. 365. Ernestius ad Callim. h. D. v. 192. Boissonadus ad Eunap. p. 306. Αpud Callimachum est
πλαζομένη πελάγεσσι, πόδες δέ οἱ οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Similiter Pindarus Pyth. IV. 485.
ῥᾴδιον μὲν γὰρ πόλιν σεῖσαι καὶ ἀφαυροτέροις, ἀλλ᾽ ἐπὶ χώρας αὖτις ἕσσαι δυςπαλὲs δὴ γίγνεται
. Verum id non satis aptum hoc loco videtur, praesertim si
ν
scribitur. Id recte se haberet, si ullo pacto admitti posset scholiastae explicatio
τῷ τόπῳ ἐκείνῳ
. Nam
ἐνί
si legitur, omnis vis in hoc verbo est. Eatenus recte Boissonadus cum cod. Bess.
οὐκ ἐνὶ χώρᾳ
. Sed id vix potest aliter defendi, quam ut tota formula ex epicis petita dicatur. Nam in Attico scriptore requirimus potius
οὐκ ἐν χώρᾳ
, neque tragici
ἐνί
alibi quam in melicis admisisse videntur. Equidem
χώρᾳ
intellexerim de loco et numero in quo quid habetur, ut apud Theognidem v. 151.
ὕβριν, Κύρνε, θεὸς πρῶτον κακὸν ὤπασεν ἀνδρί, οὗ μέλλει χώρην μηδεμίαν θέμεναι.
et v. 821.
οἳ δ᾽ ἀπογηράσκοντας ἀτιμάζουσι τοκῆας, τούτων τοι χώρη, Κύρν', ὀλίγη τελέθει.
Dicit igitur chorus non inest, non censetur in loco aliquo et numero.
78
79.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-47
τό θ᾽ ὑπεργήρων φυλλάδος
τίθιπεργήρως
M. G. (sic M. G.)
τίθι περ γήρως
Marc. Ald.
τίθι περ γήρυς
Rob.
τόθι περγήρως
Bess.
τόθιπερ γήρως
Flor.
τόθη περ γήρως
Turn.
τόθ' ὑπεργήρων
Farn.
τόθ' ὑπέργηρων
Vict. De accentu v. Göttlingium p. 288. Tum
φυγάδος
G.
φυλάδος
Ald.
79
80.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-48
τρίποδας
τρίποδος
Flor. Farn.
80
81.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-49
δ᾽ omittit Bess.
ἀρείων
ἀρείων
Ald. Ad
γέρων
, quod in
ὑπεργήρων
inest, referendum esse
ἀρείων
Blomfieldius intellexit.
81
82.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-50
ἡμερόφαντον
ἡμερόφατον
M. Bess. G. Ald. Rob. Emendatam scripturam
ἡμερόφαντον
habent Farn. Turn. Vict.
82
83.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-51
Τυνδάρεω Egressam interea dum locutus erat coryphaeus ex regiis aedibus Clytemnestram compellat, quae in scena sacris faciendis occupatur. Pro
Τυνδάρεω
nescio an scribendum sit
Τυνδαρίου
. V. ad Eur. Iph. Aul. v. 596.
83
87.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-52
πειθοῖ
πυθοῖ
Flor.
πειθοῖ
Farn. cum reliquis. Quod Blomfieldius scribendum coniecit,
πευθοῖ
, Scaliger primus coniecerat, probabile illud, sed ut non necesse sit
πειθοῖ
mutare.
θυοσκεῖς Turn.
θυοσκεῖς
, probatum Aurato, Vossio, Bentleio, Stanleio, Blomfieldio. In Farn. in quo
θυοσκινεῖς
, ut in ceteris libris, scriptum est, adscripta haec glossa est,
θύματα κινεῖς, πέμπεις
. Ibidem scholion
εὕρηται καὶ θυοσκοεῖς, ὡς ἀπὸ τοῦ θυοσκόος, ὁ διὰ θυσιῶν τὸ μέλλον κοῶν ἤτοι νοῶν. θύος γὰρ τὸ θύμα
. Hesychius
θυοσκεῖν, ἱεροῖς παρέχεσθαι, ἢ θεοῖς
, quod recte emendatur
ἱερὰ παρέχεσθαι τοῖς θεοῖς
. Eustathio assentitur Blomfieldius, p. 1626, 47. et 1905, 22.
θυοσκόος
a
κέω
pro
καίω
derivanti, licet posteriore loco, ut p. 1346, 36. 1601, 3. etiam alteram rationem, qua a
κοεῖν
dici voluerunt, sicut Etym. M. p. 457, 42. et Orion p. 73, 16. 102, 21. afferat. V. etiam schol. ad Il. XXIV. 221. Si recte se habet
θυοσκεῖν
, eadem haec analogia est quae in
βοηθεῖν, βοηθόος
. Sed si
θυοσκόος
non est a
θυοσκοέω
factum (ignorare autem videntur hoc verbum grammatici, qui
κοεῖν
pro fonte ponant), verbum esse debebit
θυοσκοεῖν
, ut recte scriptum sit in scholio codicis Farn.
θυοσκοεῖς
. Quis autem contendat non Hesychium quoque
θυοσκοεῖν
potius quam
θυοσκεῖν
scripsisse? Quamquam non probo Boissonadum, qui exhibuit quod Lobeckio ad Phryn. p. 523. in Aeschyli versu placebat,
θυοσκοεῖ
. Id saltem
θυοσκοιεῖς
scribendum erat. Pro
θυοσκόος
etiam
θνησκόος
ab Hesychio adnotatum est, quae nominis forma restituenda est Eustathio p. 1601, 3. Accedunt ad haec alia huius verbi vestigia apud Hesychium:
κοίης, ἱερεὺς Καβείρων ὁ καθαίρων φονέα· οἳ δέ, κόης
. Item
κοιᾶται, ἱερᾶται
, et
κοιώσατο, ἀφιερώσατο, καθιερώσατο
. Quae quum ita sint, non ausus ego quidem sum tam dubia fide nisum
θυοσκεῖς
admittere, sed servandum duxi quod libri habent
θυοσκινεῖς
, etsi ne hoc quidem verbum aliunde innotuit. Videtur sic etiam Porsonus sensisse, qui nullam suspicionis notam apposuerit.
Θυοσκεῖς
si scripsit Aeschylus, decem habemus systemata, caditque Lindneri observatio, quam suam fecit 0. Müllerus, ternario numero procedere anapaestorum systemata. De eo invento dixi in Opusc. VI. p. 142.
87
90.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-53
NA Hunc versum editores nonnulli, in iisque Porsonus, Heathio suasore eiiciendum censuerunt. Non est cur damnetur. Omnium, inquit, in aris deorum ardet flamma, qui urbem regunt, superum, inferum, quique in caelo degunt, quique hominum negotiis adsunt. Praeterea ne idem quidem si significaretur hoc versu quod praecedente, reprehendi posset. Sic Sophocles Ant. v. 851.
οὔτε βροτοῖσιν οὔτ᾽ ἐν νεκροῖσιν μέτοικος, οὐ ζῶσιν, οὐ θανοῦσιν
. Quin ipse Aeschylus tuetur hunc versum, quum in Sept. ad Th. v. 254. dicat
χώρας τοῖς πολισσούχοις θεοῖς, πεδιονόμοις τε κἀγορᾶς ἐπισκόποις
. Quos ibi dicit
πολισσούχους
, eos hic
ἀστυνόμους
, quo modo
ἀστυνόμους ὀργάς
Sophocles Ant. v. 355.
90
91.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-54
δώροισι
δώροις
M. Marc. Bess. G. Flor. Ald. Rob.
δώροισι
Farn. Turn. Vict. Schol. Aristophanis ad Equitum v. 1317.
ἔθος ἦν τοῖς ἐν ἀγυιαῖς ἱσταμένοις θεοῖς ἐπὶ ταῖς ἐρχομέναις ἀγγελίαις θύειν, ὡς ἂν εἰ ἀγαθαὶ εἶεν, ἐπινεύσαιεν ταύταις, εἰ δὲ τοὐναντίον, ἀποτρέψαιεν
.
91
94.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-55
χρίματος
χρήματος
M. Marc. Rob.
χρήματος
Bess. G. Ald.
χρίσματος
Flor. Farn. Turn. Antiquior et poetis usitata forma
χρίμα
est.
94
97.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-56
τούτων
τοῦτον
Marc. Rob.
λέξασ᾽ M. Flor. Bess. Farn. Rob.
λέξας
G.
λέξαι
Ald. Turn.
ὅ τι καὶ δυνατὸν
ὅτι καὶ δυνατὸν
M. Bess. Farn. Ald. Rob.
ὅ τι καὶ δυνατὸν
Flor. Vict. Solus Turn.
ὅτι καὶ σοὶ δυνατὸν
, deceptus errore Aldinae
σοί
. Frustra haesitatum est in constructione. Monui iam in priore Nubium editione ad v. 180. et ad Vigerum n. 219. copulam participio, quasi id verbum rectum esset, esse subiectam, ut apud Homerum Il. ΧΧΙ. 247.
ὣς φαμένη, καὶ κερδοσύνῃ ἡγήσατ' Ἀθήνη
, ubi unus scholiastarum
ἢ περισσὸς ὁ καί, ἢ τὸ φαμένη ἀντὶ τοῦ ἔφη
. Sed quod addit,
ἢ πρὸς τῷ ταῦτα εἰρηκέναι καὶ δολίως ἡγήσατο
, ab Homerica dicendi consuetudine abhorret. Id non reputavit Doederlinus, qui in Lectionum Homericarum specimine II. p. 9. seqq. exempla, quae hoc genus constructionis habent, parum feliciter removere conatus est. Hesiodi quidem illud in Theog. v. 56.
ὃ δ᾽ ἀσφαλέως ἀγορεύων, αἶψά τε καὶ μέγα νεῖκος ἐπισταμένως κατέπαυσεν
, non est hoc modo dictum, sed
τέ
eam habet potestatem, ut plerumque fieri solita notet.
97
98.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-57
αἰνεῖν
εἰπεῖν
Victorius ex Flor. Farn. Canterus ceterorum librorum scripturam
αἰνεῖν
restituit, cuius explicatio est
εἰπεῖν
. Ancipitis enim significatus est
αἰνεῖν
, ut Latinum praedicare. Vt hic, ita Choeph. v. 187.
98
100.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-58
ἣ νῦν ποτὲ μὲν
ἣ νῦν τοτὲ μὲν
M. Flor. Bess. Rob. Turn. In M. glossa
ἔσθ' ὅτε μὲν
adscripta est.
ἣ νυν
(cum gl.
δὴ
)
τοτὲ
(cum gl.
ποτὲ
)
μὲν
Farn.
ἣ νῦν ἔσθ' ὅτε μὲν
, verbis
ὅτε μὲν
punctis deletis et supra scripto
τότε μὲν
, G.
ἣ νῦν εὖτ' ὅτε
, omisso
μὲν
, Ald.
100
101.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-59
ἀγανὰ φαίνουσ'
ἀγανὰ φαίνεις
M. G. Turn.
ἄγαν ἀφαίνεις
Ald.
ἀγανὰ φαίνει
Bess.
ἀγανὰ φανεῖσ'
Rob.
ἀγανὰ φαίνουσ'
Flor. Farn. Vict. Butleri elegantem coniecturam
σαίνουσ'
in textum recepit Blomfieldius. Sed recte se habere videtur
φαίνουσ'
, etsi Porsono quoque suspectum erat, non illud quidem cum Wunderlichio et Wellauero omissione participii, sed propria vi verbi defendendum. Est enim
φαίνειν
lucere, et hinc demum activa collustrandi declarandique potestas deducta. Euripides El. v. 1233. de Dioscuris
ἀλλ᾽ οἵδε δόμων ὑπὲρ ἀκροτάτων φαίνουσί τινες δαίμονες ἢ θεῶν τῶν οὐρανίων
. Quod recte interpretatus est Seidlerus. Vt ex
φαείνω
factum est
φαίνω
, sic
φαίνω
ex Homerico
φαείνω
.
101
102.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-60
ἄπληστον
ἄπλητον
M. G. Ald. Rob. Veram scripturam ceteri habent.
102
103.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-61
τῆς θυμοβόρου φρενολύπης
τὴν θυμοφθόρον λύπης φρένα
M. Bess. G. Ald. Rob.
τὴν θυμοβόρον λυποφρένα
Farn.
τὴν θυμοβόρον λύπης φρένα
Vict. ex Flor.
τὴν θυμοβόρον φρένα λύπην
ex coniectura Turn. Porsonus ex Pauwii coniectura
τὴν θυμοβόρον φρενὶ λύπην
. Languet haec appositio. Quam nonneminis coniecturam in Annalibus Heidelbergensibus memoratam dicit Blomfieldius,
τῆς θυμοβόρου φρενολύπης
, mea est, non illa quidem a genere dicendi Aeschyleo aliena et, ut mihi videtur, aliis coniecturis melior. Requiritur enim genitivus ad
ἄπληστον
. Et sane cogitatio insatiabilis est sollicitudinis de capta urbe et salute Agamemnonis.
103
103.note.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-62
Non respondet choro Clytaemnestra. Scilicet quum ante aedes regias in scena complures arae cerni videantur, in quibus ignis vel accensus erat vel iam accendebatur, egressa ex aedibus regina, ut mos est, cum duabus ancillis, ad eas aras deinceps accedit, tus et suffimenta in ignes iniiciens. Deinde videtur spectatoribus a dextra abire, ut in urbe sacra factura; tum redire finito chori carmine. Postquam igitur chorus parodum et coniunctum cum ea stasimon cecinit, propius ad orchestram accedente Clytaemnestra, unde v. 241.
τόδ᾽ ἄγχιστον Ἀπίας γαίας ἕρκος
vocatur, iterum eam compellat, spectareque ad illud quod antea non responderat videntur haec verba v. 248.
οὐδὲ σιγώσῃ φθόνος
. Parodum autem quum chorus canere incipit, aliquid nuntii acceptum esse ex accensis ignibus coniiciens, adhuc se de reditu sperare significat. Ceterum parodus haec chori similiter composita est ut illa quae est in Persis, ut anapaestos sequantur stropha, antistropha, epodus, tum autem carmen quod iusti chorici carminis formam habeat a totoque choro cani videatur, praegressum autem carmen epodicum inter partes quasdam chori sit distributum. Quomodo ea distributio facta sit, certo dici non potest. Illud patet, non esse de hemichoriis cogitandum, quae strophas cecinerint, epodum deinde universo choro canente. Id enim fieri non patiebatur Calchantis oratio, coepta in antistropha, finita autem in epodo. Multo credibilius est hanc trium partium distinctionem ad tres στοίχους pertinuisse. Atque haud scio an pauci, ac fortasse non plures quam cuiusque στοίχου medius, simul cecinerint stropham, antistropham, epodum; versum autem intercalarem,
αἴλινον αἴλινον εἰπέ, τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
, in stropha totus secundus στοῖχος, in antistropha totus tertius, in epodo vel totus primus vel omnes tres στοῖχοι cecinerint. Certe si aequalitatis studium respicimus, quod tam magnum apud tragicos invenitur, consentaneum est ordines sic fuisse dispositos, Quae O. Müllerus in Eumenidibus p. 196. de parodo excogitavit, ab ipso conficta sunt, nec sane perite.
104.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-63
ὅδιον κράτος αἴσιον Attulit hunc versum Aristophanes in Ranis v. 1308. (1276.) ubi vulgo
ὅσιον κράτος αἴσιον
legitur. Ravennatis libri scripturam
ὃς διον
patet ex
ὅσιον
et
ὅδιον
in unum coniunctis esse conflatam. Scholiastae ad Aristophanis locum verba,
ἐν τοῖς πλείστοις αἴσιον, Ἀσκληπιάδης τὸ ὅσιον
, rectene emendaverit, quem Brunckius probat, Pauwius,
ἐν τοῖς πλείστοις ὅδιον, Ἀσκληπιάδης δὲ ὅσιον
, an contrarium ille rettulerit, dubitari potest. Si ita iudicavit Asclepiades, fecit id eo, quod
ὅδιον
idem esse atque
αἴσιον
existimavit. Nam Hesychius
ὅδιος οἰωνός, αἴσιος
. Hic quidem ego Aeschylum non hoc, sed proprio significatu
ὅδιον κράτος
dixisse puto vim viatricem, quo indicaret profectionem instituentes. Nam etiam
ὅδιος οἰωνός
non quaevis fausta avis est, sed quae iter facturo fausta pronuntiat. Vnus apud Brunckium Aristophanis codex
λέγειν
pro
θροεῖν
.
104
105.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-64
ἐκτελέων Libri omnes
ἐκτελέων
, nisi quod Rob. divisim
ἐκ τελέων
. Afferuntur haec,
αἴσιον ἀνδρῶν ἐκτελέων
, in scholio ad Aristoph. Ran. v. 1295. Certatim viri docti
ἐντελέων
emendarunt, Auratus, Scaliger, Casaubonus, alii. Nam
ἐντελεῖς
grammatici interpretantur per
οἱ ἄρχοντες
. Librorum scripturam qui defendere volet, divisim scribere debebit
ἐκ τελέων
, ut
κράτος ἐξ ἀνδρῶν τελέων
dicatur imperium quo a supremis ducibus imperata est expeditio. Sic Agamemno
ἀνὴρ τέλειος
dicitur v. 939. et
κράτος
, licet alio significatu,
ἔκ τινος
v. 1438.
κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Sed multo praestabilius est
ἐντελέων
.
καταπνείει Αld.
καταπνέ ει
, erasa post e una littera, M.
καταπνέει
Rob. Turn.
καταπναίει
G.
καταπνεύει
Bess. Flor. Farn. In Farn. ad
καταπνεύει
adscriptum
διὰ τὸ μέτρον
.
105