NA: Schol. Aristoph. Ran. 826. Suidas in v. ἐπιβρεμέτας. Sumpsit haee Aeschylus ex Hesiodi Theog. 521.
δῆσε δ᾽ ἀλυκτοπέδῃσι Προμηθέα ποικιλόβουλον δεσμοῖς ἀργαλέοισι, μέσον διὰ κίον ἐλάσσας
. Quae sic videtur interpretatus esse, ut cuneum per medium Prometheum putaverit adactum esse. Idque iteravit in Soluto Prometheo, ut ex his a Cicerone in Latinum sermonem translatis versibus cognoscitur,
hos ille cuneos fabrica crudeli inserens perrupit artus, qua miser sollertia transverberatus castrum hoc Furiarum incolo
. At Hesiodus verba sua ita intelligi voluit,
τὰ δεσμὰ διὰ μέσον κίονα ἐλάσσας
, in media columna, ad quam alligatus fuerit Prometheus, affixas esse manicas. Sanguinis ex vulnere profluentis quod mentio non facta sit, Schützius hanc fuisse caussam putabat, quod secundum Homerum Il. V. 340.
ἰχώρ
diis pro sanguine esset. Mihi hic nihil caussae fuisse videtur, ut de sanguine aliquid adderetur. Nec tamen idcirco contenderim non esse sanguinem oculis spectatorum ostensum. Certe eius mentio facta est in Soluto Prometheo, ubi Prometheus dicebat
pinnala cauda nostrum adulans sanguinem
.