ψυχῆς νοσούσης: Libri omnes
ὀργῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι
. Stobaeus ΧΧ. 13.
ὀργῆς ματαίας εἰσὶν αἴτιοι λόγοι
. Plutarchus in Consol. ad Apollonium p. 102. Β.
καλῶς ἔχειν ὑπέλαβον τῶν παραμυθητικῶν σοι μεταδοῦναι λόγων πρὸς ἄνεσιν τῆς λύπης καὶ παῦλαν τῶν πενθικῶν καὶ ματαίων ὀδυρμῶν. ψυχῆς γὰρ νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι, ὅταν τις ἐν καιρῷ γε μαλθάσσῃ κέαρ
. Plutarchum homo doctus in Novae bibliothecae Germanicae vol. LXVI. parte I. cuius observationes Latine versae in Beckii Commentariis societatis philologicae vol. II. exstant,
ψυχῆς
pro
ὀργῆς
substituisse, quoniam de dolore, non de ira scriberet, suspicabatur. Eadem Wyttenbachii sententia fuit. Eustathius p. 696, 33. fortasse ex Plutarcho,
κατὰ γὰρ τὴν τραγῳδίαν ψυχῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι
. Εt p. 1005, 21.
ἐπεὶ καὶ φύσει κατὰ τὸν εἰπόντα ψυχῆς νοσούσης εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι
. Sic hic versus scriptus est etiam in Georgidae Gnomologio in Boissonadii Anecd. I. p. 100. Attulerat Stanleius Isocratis verba in or. de pace S. 39.
ὑμᾶς δὲ χρὴ πρῶτον μὲν τοῦτο γιγνώσκειν, ὅτι τῶν μὲν περὶ τὸ σῶμα νοσημάτων πολλαὶ θεραπεῖαι καὶ παντοδαπαὶ τοῖς ἰατροῖς εὕρηνται, ταῖς δὲ ψυχαῖς ταῖς νοσούσαις καὶ γεμούσαις πονηρῶν ἐπιθυμιῶν οὐδέν ἐστιν ἄλλο φάρμακον πλὴν λόγος ὁ τολμῶν τοῖς ἁμαρτανομένοις ἐπιπλήττειν
: verum ibi pro
νοσούσαις
codex Vrbinas praebuit
ἀγνοούσαις
. Plutarchi et Eustathii scripturam probarunt Stephanus, Casaubonus ad Athenaeum p. 65. Gatakerus in Adv. misc. p. 487. C. Ei repugnare videtur Ciceronis interpretatio, nisi hunc sententiam magis quam verba expressisse putabimus.
Ὀργή
quidem non videtur
νοσοῦσα
dici potuisse. Nam etsi
νοσεῖν περί τι
vel
ἐπί τινι
de vehementi cupiditate dicitur, ut apud Platonem in Phaedro p. 228. Β.
ἀπαντήσας δέ τῳ νοσοῦντι περὶ λόγων ἀκοήν, ἰδὼν μὲν ἥσθη ὅτι ἕξοι τὸν συγκορυβαντιῶντα, καὶ προςάγειν ἐκέλευε
, tamen si quid simpliciter
νοσεῖν
dicitur, ei significatur deesse aliquid, quominus id sit quod pro natura sua esse debeat. Itaque
ὀργὴ νοσοῦσα
non erit nimia et modum excedens ira intelligenda, sed quae non impleat modum nec possit recte censeri ira esse. Adhaeret enim illi verbo debilitationis quaedam notatio. Non igitur recte
νοσούσης
ille interpretatus est, qui pro eo verbo
ματαίας
, quod apud Stobaeum est, posuit. Pauwianam sapientiam, qui, quod
ὀργή
quamlibet animi affectionem significaret, eo vocabulo hic usum esse Aeschylum putavit, non debebat probare Wellauerus. Reisigius quod ad Soph. Oed. C. 1190. leni sane mutatione coniecit,
ὀργῆς νοσοῦσιν εἰσὶν ἰατροὶ λόγοι
, hac credo sententia, ut miseris iram lenire adhortationes dicantur, id si Aeschylus voluisset, scripsisset
νοσοῦσιν ὀργῆς
. Aliud in mentem venit G Dindorfio, quem moverunt haec verba Themistii in or. VII. p. 98.
φάρμακον δὲ ὀργῆς οἰδαινούσης τὸ μὲν αὐτίκα λόγος ἐστίν, ᾧ σὺ τηνικαῦτα ἐπράϋνας σφαδάζουσαν καὶ ζέουσαν ἔτι
, ut Aeschylum
ὀργῆς ζεούσης
scripsisse crederet, ad sententiam recte, modo satis appareret unde in libros
νοσούσης
irrepserit. Fatendum tamen est scholiastas aliud verbum quam
νοσούσης
videri legisse. Eorum unus
εἰπόντος τοῦ Προμηθέως ὅτι ἐγὼ τὴν παροῦσαν ὑπομενῶ τύχην, ἕως οὗ ὁ νοῦς τοῦ Διὸς παυθήσεται τῆς ὀργῆς, φησὶν ὁ Ὠκεανὸς πρὸς αὐτόν, οὐδὲ τοῦτο γινώσκεις, ὦ Προμηθεῦ, ὅτι οἱ λόγοι οἱ παρακλητικοὶ θεραπεύουσι τὴν ὀργὴν ἀγριαίνουσαν καὶ ἐπαιρομένην;
Alius interpres adscripsit
ἀκμαζούσης
. In alio scholio est
εἰπόντος Ὠκεανοῦ ὅτι τῆς ἀκμαζούσης ὀργῆς οἱ λόγοι εἰσὶν ἰατροί
. Quas interpretationes qui consideret, facile adducatur ut eas ad
σφριγώσης
pertinere putet, quandoquidem mox ad
σφριγῶντα
v. 382. adnotatum est
αὐξόμενον καὶ ζέοντα. ἀκμάζοντα. νεάζοντα καὶ αὐξάνοντα
. Atque apud Hesychium
σφριγᾷ, — ἀκμάζει, νεάζει. σφριγῶν, ἀκμάζων, νεάζων, αὔξων. σφριγῶντα, ἐπαιρόμενον, ἰσχύοντα
. Quod si cui hariolari libeat, suspicari poterit lectum fuisse olim
ὀργῆς σφριγώσης
, idque verbum quum librario in mente haereret, illatum ab eo esse pro
σφυδῶντα
, quod codex M. v. 382. habet. Verum eadem opera etiam alia coniici possunt, ut
ὀργῆς βρυούσης
. Nam Hesychius
βρύει, ῥέει, πηγάζει, ἀναβλύζει, πηδᾷ, ἀνθεῖ, ἀνίησιν, αὔξεται
. Dicitur id autem etiam non adiecto nomine, ut in Soph. Electra v. 422.
βρύοντα θάλλον
. Sed tamen consultius visum est tenere scripturam quae apud Plutarchum et Eustathium et Georgidam est, quum ad eam explicandam, quoniam de ira sermo est, facile adscribi potuerit
ὀργῆς
, quod pro diversa scriptura habitum deinde expulso
ψυχῆς
in
ὀργῆς
mutatum fuerit.